Sayfadaki görseller
PDF
ePub

spitalis ac pauperum et infirmorum ad illud declinantium laudabile regimen concernantia, condere, facere et ordinare, et illis poenas de quibus eis visum fuerit imponere, ac alia circa haec necessaria et opportuna exequi possint, auctoritate, scientia, et motu praedictis, harum serie concedimus et etiam indulgemus.

Nonobstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non omnibus illis quae in praemissis quovis modo contrariari possent, et de quibus eorumque totis tenoribus specialis et expressa mentio foret habenda, caeterisque contrariis quibuscumque.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae Erectionis, Constitutionis, Statuti, Ordinationis, Concessionis et Indulti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Quadringentesimo Septuagesimo Octavo, Quarto Nonas Aprilis, Pontificatus nostri anno Septimo.

IX.

Acte de donation du Juspatronat laïc de l'église Saint-André d'Oultrevoille ou Fordevoille, en faveur de l'église Saint-Louis des Français, 2 mars 1479.

In nomine Domini. Amen. Tenore praesentis publici Instrumenti cunctis pateat evidenter et sit notum quod anno a Nativitate ejusdem Domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo nono, Indictione XII, die vero secunda Mensis Martii, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini Sixti divina Providentia Papae Quarti, Anno Octavo, in mei Notarii publici, testiumque infra scriptorum ad haec voca

torum specialiter et rogatorum praesentia personaliter constitutus, Nobilis vir Andreas de Agnellis Civis Ro manus, de Regione Columnae, verus et unicus Patronus laicus Ecclesiae Sancti Andreae de Oultrevoille alias de Fordevoille consistentis propre Ecclesiam Beatae Mariae de Cellis ac Beatorum Dionysii et Ludovici Nationis Gallicanae de Urbe, ac existens in pacifica possessione Jurispatronatus ejusdem Ecclesiae Sancti Andreae, seu praesentandi personam idoneam ad eamdem Ecclesiam Sancti Andreae, dum pro tempore vacat, non seductus, nec aliqua machinatione circumventus, sed gratis, sponte, et ex ejus certa scientia, Jurispatronatus hujusmodi et praesentandi personam idoneam dictae Ecclesiae Beatae Mariae de Cellis ac Sanctorum Dionysii et Ludovici perpetuo donavit, dedit et concessit. De et super quibus praemissis omnibus et singulis praedictis Andreas petiit fieri unum seu plura, publicum seu publica Instrumentum et Instrumenta.

Acta fuerunt haec Romae, in domibus Reverendissimi in Christo Patris et Domini Domini Roderici miseratione divina Episcopi Portuensis, sanctae Romanae Ecclesiae Vice Cancellarii, praesentibus ibidem, D. D. Hugone Jacobi Metensi canonico, et Andrea De Agnellis.

(Suivent les signatures).

X.

Acte du 16 mars 1479 devant le même notaire.

Consentement du Recteur de Saint-André d'Oultrevoille, Julien de Philippinis, à l'union ci-dessus, et prise de possession de ladite église par Guillaume Pele, représentant la Confrérie de Saint-Louis des Français.

In nomine Domini. Amen.

Tenore praesentis publici Instrumenti cunctis pateat evidenter et sit notum quod anno a Nativitate ejusdem Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo nono, indictione XII, die vero mensis Martii XVI, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Sixti divina Providentia Papae IV, Anno octavo, In mei Notarii Publici testiumque infra scriptorum ad haec vocatorum specialiter et rogatorum, personaliter constitutus Venerabilis Vir Dominus Julianus de Philippinis Rector Ecclesiae Sancti Andreae de Oultrevoille alias de Forderoille consistentis propre Ecclesiam Beatae Maria de Cellis, de Urbe, certioratus de Unione Annexione et Incorporatione dictae Ecclesiae Sancti Andreae eidem Ecclesiae Beatae Maria de Cellis ac Sanctorum Dionisii et Ludovici, Auctoritate Apostolica factis, ipsam Ecclesiam Sancti Andreae, coram me Notario infrascripto, ad hoc ut hujusmodi unio, annexio, et incorporatio suum sortiantur effectum, non seductus, circumventus, sed ex ejus certa scientia ac spontanea voluntate dimisit, illiusque regimini et administrationi cessit, necnon unioni, annexioni, incorporationi praedictis consensit, ac nihilominus idem Dominus Julianus Venerabili et provido viro Magistro Guillelmo Pele Praeposito Ecclesiae Cenomanensis, ac Litterarum Apostolicarum scriptori, praesenti et nomine dictae Nationis recipienti, eum possessione dictae Ecclesiae Sancti Andreae quam idem Dominus Julianus tunc obtinebat, per traditionem Clavis portae illius ac ingressum et tactum Altaris ejusdem Ecclesiae induxit, et posuit, ac tradidit, nec non alia fecit quae ad veram et indubitatam possessionem concernunt, ac requiruntur. De et super quibus omnibus idem D. Guillelmus Rector. nomine praedicto, unum vel plura petiit instrumentum et instrumenta.

Acta fuerunt haec Romae, in eadem Ecclesia

sancti Andreae, praesentibus ibidem Ven. viris DD. Hugone Jacobi, canonico Metensi, et Guillelmo de Insula in Romana Curia Causarum procuratore, et Francisco de Philippinis Clerico Romano, testibus ad praemissa vocatis specialiter, atque rogatis.

Et Ego Johannes Martel, Clericus Tullensis, publicus Apostolica et Imperiali Auctoritatibus Notarius, quia Donationi et Concessioni per Andream de Agnellis, dimissioni, cessioni et consensus praestationi ac inductioni per Julianum de Philippinis praedictum factis omnibusque et singulis praemissis, dum sic ut praemittitur agerentur et fierent, praesens fui, eaque omnia, et singula sic fieri vidi et audivi, idem haec subscripsi, et publicavi, signoque et nomine meis in talibus apponi solitis signavi, in fidem et testimonium omnium praemissorum requisitus et rogatus.

XI.

Bulle de Sixte IV, du 14 juin 1482.

Confirmatio Capitulorum

Domini Jacobi Bignet circa Hospitales.

Sixtus Episcopus, Servus Servorum Dei, ad
perpetuam rei memoriam.

His quae pro Hospitalitatis gratia et miserationum operibus provide peracta conspicimus ut illibata persistant cum a Nobis petitur, favorabiliter adjicimus Nostri Ministerii partes.

Exhibita, siquidem, Nobis nuper pro parte dilecti filii Magistri Jacobi Bigneti Archidiaconi Ecclesiae Carnotensis, Decretorum doctoris, Notarii Nostri, petitio continebat quod ipse nuper cupiens terrena in cœlestia et temporalia in aeterna, felici commer cio, commutare, a solo capellam S. Jacobi Apostoli Majoris, ac domum sibi conjunctam, Hospitale sancti

Jacobi Lombardorum olim nuncupatam, et ad Ecclesiam Beatae Maria de Cellis, sanctorum Dionysii Episcopi et martyris, ac Ludovici confessoris, olim Francorum Regis, Nationi Gallicanae, de Urbe, pertinentes, et circa plateam quae Saponaria (1) nuncupatur situatas, ad Usum Pauperum peregrinorum. et alios, pro divini cultus augmento construi, et aedificari ac de reliquis ad aedificium pertinentibus, de bonis sibi a Deo collatis compleri, et ad finem perduci fecit, ac inde, de dilectorum filiorum Rectorum Officialium dictae Ecclesiae et confraternitatis in ea per Nos erectae, et nonnullorum Curialium dictae Nationis infra nominatorum expresso consensu, nonnullas ordinationes et Capitula infascripta fecit, prout in quodam publico Instrumento inferius inserto plenius continetur.

Quare, pro parte dicti Jacobi Nobis fuit humiliter supplicatum ut Ordinationes et Capitula hujusmodi confirmare et approbare, et alias in praemissis Ecclesiae et Confraternitatis hujusmodi statui providere, de benignitate Apostolica dignaremur. Nos, igitur, qui Hospitalitatis observantiam et ipsius cultus augmentum intensis desideriis affectamus, hujusmodi supplicationibus inclinati, Auctoritate Apostolica, ex certa scientia, Ordinationes et Capitula hujusmodi, ac omnia in ea contenta confirmamus, approbamus, ac praesentis scripti patrocinio communimus, et illa perpetuo viribus subsistere decernimus, supplentes omnes et singulos tam juris quam facti defectus, si qui intervenerint in eisdem; statuentes insuper, hac irrefragabili Constitutione, perpetuo valitura, quod Domus et sua membra ad infascriptos deputata perpetuo remaneant usus in eisdem Capitulis contentos, et quicumque contra deputationem hujusmodi attentaverit, aut domum ipsam vel aliqua ex ejus membris ad alios usus quam expressos deputare

(1) Hodie vocatur: Piazza Madama.

« ÖncekiDevam »