Sayfadaki görseller
PDF
ePub

(4) Item ordinatum est, quod ipsi viginti scolares et quilibet eorum, qui ad dictum collegium per rectorem hospitalis suprascripti instituentur, ad quem rectorem hospitalis pro tempore ipsa institutio scolarium spectabit et pertinebit, debent ad minus duodecimum etatis sue annum complevisse et decimum octavum annum sue etatis non transcendisse. Et debent esse pauperes, liberi, non servilis conditionis, nullo vinculo matrimoniali ligati, neque in aliqua religione professi, habentes primam tonsuram clericalem, absque tamen morbo incurabili, capaces ingenii ad discendum, atque apti, ut saltem in septimo loco collocari possint. Qui scolares sic instituti poterunt in dicto collegio stare et permanere salvis ordinationibus huiusmodi usque ad septimum (annum), nisi ante facti fuerint primarii.

(5) Item iuxta intentionem prescripti domini Cardinalis ordinatum est, quod aliqui horum viginti scolarium pauperum debent presentari rectori hospitalis pro tempore, qui rector eos ulterius instituere debet ad dictum collegium, a locis in quibus dictus dominus Cardinalis, dum vixit, fuit beneficiatus, videlicet duos scolares per dominos decanum et capitulum ecclesie maioris leodiensis, qui scolares in dicta ecclesia chorales vulgariter duodeni vocati ac servientes in eadem ecclesia fuerint, unum scolarem in parrochia de Schindel, leodiensis dyocesis, Unum alium per decanum et capitulunm ecclesie monasterii menfelt, treverensis dyocesis, alterum quoque per burgimagistros et rectores fabrice ecclesie sancti Wandelini, eiusdem dyocesis. Insuper et burgimagister et consules opidi daventriensis iuxta concordata cum eis, ut affectiores sint ad predictum collegium et diligenter oculum habeant ad ipsos scolares, poterunt dicto rectori hospitalis pro tempore tres scolares presentare, debetque presentacio fieri infra tres menses a tempore noticie vacationis loci in dicto collegio. Et habebunt dicti presentatores scolarium in locum scolarium decedentium vel recedentium a collegio, quos presentarunt, alios presentare tociens quociens oportunum fuerit.

Item reliqui scolares instituendi ad dictum collegium debent capi de locis circumiacentibus circa prescriptum hospitale in cusa aut aliunde, si rectori et visitatoribus dicti hospitalis pro tempore utile fuerit visum. Item quod provisores et magister suprascripti collegii nequaquam debent aliquos alios et alium ad habitandum in dicto collegio admittere nisi scolares sic institutos per rectorem dicti hospitalis excepta familia nisi de scitu et voluntate rectoris antedicti hospitalis.

(6) Item quilibet dictorum scolarium, antequam recipiatur ad predictum collegium, debet promittere obedienciam magistro collegii in licitis et honestis, seque illius magistri correctioni submittere, prout scolares in domo fratrum habitantes patri illius domus subsunt, ordinationesque pro ipso collegio factas et faciendas, quamdiu in ipso collegio manserint, iuxta posse observare et pacem et concordiam atque fraternam caritatem, inquantum humana fragilitas permittit, in ipso collegio

manumtenere. In quibus et aliis excessibus si obnoxius quisque repertus fuerit et post trinam monitionem se cum effectu non emendaverit, poterit per predictos provisores et magistrum ab ipso collegio expelli et ad rectorem hospitalis prescripti remitti.

(7) Item quia predictus annuus redditus seu census perpetuus 240 florenorum renensium iam emptus et pro dicto collegio cum viginti Scolaribus assignatus non videtur esse sufficiens, maxime quia ultra victum ipsi scolares multis aliis indigent scilicet pro lectis et lectisterniis utensilibus, salario et magistrorum et familie, ordinatum est, quod quicunque Scolaris instituendus ad habitandum in dicto collegio debet sibi de vestitu, libris et aliis corporis necessariis ultra victum, quamdiu in dicto collegio manserit, providere. Et in principio cuiuslibet anni debet magistro collegii (seu provisoribus)') tres florenos Renenses pro aliis necessariis collegii tradere et deliberare; alioquin si tales florenos, sicut prescribitur, non tradiderit, poterit ex tunc a collegio proiici et ad rectorem hospitalis supradicti remitti.

(8) Item prescripti XX scolares debent manere et habitare in dicto collegio atque frequentare scolas particulares ibidem ad instar clericorum et scolarium habitantium in domo fratrum dicti opidi daventriensis, debentque bini et bini incedere, quando ad scolas vel ad ecclesiam (vel hinc inde)') pergunt. Nec panem seu victum mendicando procurare debent atque se conformare debent in victu et vita, in surgendo, orando, in mensa legendo, in moribus et suis exercitiis scolaribus habitantibus in dicta domo fratrum, simulque comedere et gratiis lectis post prandium et coenam subiungere Psalmum Miserere mei Deus, Requiem et(ernam), Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison, Pater, Ave Maria et ne nos inducas, a porta inferi, Domine exaudi, Oremus, Da nobis quaesumus Domine, fidelium Deus, Requiescant in pace. Ibidem rector collegii ammonere debet scolares, ut de virtute in virtutem crescant et in suis oracionibus memoriam (faciant) ipsius domini cardinalis sui fundatoris. Et dum ad maiora pervenerint, habeant collegium istud et hospitale sancti nicolai iuxta mosellam in memoria et recordacione.

(9) Item sepedicti scolares erunt pares in vestitu superiori et caputio, eritque vestitus eorum ab extra toga eiusdem coloris scilicet grisei panni de patria, ita longa, ut ultra genua ad medias tibias se extendat, et toga undique clausa erit, demptis duobus foraminibus pro brachiis extra extendendis et uno foramine pro capite atque habebunt caputium nigrum, non incisum cum mediocri et honesto liripipio. Nec ullus scolarium comam longam nutriat aut calceos sive calopodia rostrata habeat.

(10) Item nullus dictorum scolarium poterit se transferre ad habitandum extra dictum collegium, nisi forte propter gravem pestilentiam et magnas gwerras aut alias ex legitima et necessaria causa et hoc de consilio, voluntate et consensu dictorum provisorum collegii; neque ali') Zusatz im Repertorium.

quis eorum scolarium debet prandere vel coenare aut dormire extra dictum collegium sine expressa licencia Magistri collegii interveniente ad hoc rationabili causa.

Item si contigerit aliquem dictorum scolarium in dicto collegio ab hac humana vita decedere et ibidem mori, talis scolaris debet a magistro collegii honeste sepulture ecclesiastice tradi; et quidquid talis scolaris in rebus mobilibus post mortem suam in dicto collegio reliquerit, hoc totum cedere debet in proprietatem et utilitatem dicti collegii.

Glauben und Wissen

in wechselseitiger Förderung.

Von

Dr. P. Einig,

Professor der Dogmatik und Pädagogik am Priesterseminar zu Trier.

« ÖncekiDevam »