Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Beatissime Pater.

Perpensis de mandato Sanctitatis Tuæ Statutis seu Constitutionibus Congregationis Immaculate Conceptionis, et S. Ivonis pauperum Advocati, ac potissimum iis, quæ moderni ejusdem Congregationis fratres, sive de novo addere, sive de antiquis immutare intendunt, nihil prorsus comperii, quantum præ tenuitate ingenioli mei nosse datur, quod bonis moribus, aut Canonicis repugnet Sanctionibus, neque quidquam, quod a proposito deviet Instituto; sed quemadmodum antiquitus constituta ad insigne, ac semper commendabile charitatis exercitium in suscipiendo, agendoque pauperum, viduarum, et pupillorum litigantium Patrocinio diriguntur, ita reliqua nuper addita, vel de antiquis immutata, utpote ad parandam facilius, et magis proficue pauperum, et miserabilium litigantium defensionem disposita, charitatis spatia dilatant, atque ad eumdem finem adamussim collimant; Quocirca Sanctitatis Tuæ, quæ aliorum charitatem, præsertim ad miserabilium levamen, specialibus favoribus prompto animo fovere, ac promovere semper consuevit, appro-/ bationem, et Apostolicam confirmationem promereri videntur. Hunc tamen qualemcumque animi mei sensum perspectissimæ Sanctitatis Tuæ Prudentiæ humillime submitto, dumque D. O. M. pro tui incolumitate indesinenter obsecro, Tui pedes venerabundus exosculor. Romæ die quarta Octobris anni 1721.

Sanctitatis Tux

Humillimus, addictissimus, et demississimus Servus verus obsequentissimus

N. Episcopus Bojan. Vicesgerens.

CONFIRMATIO STATUTORUM.

INNOCENTIUS PP. XII.

Ad futuram rei memoriam.

Cum sicut dilecti filii Officiales, et Confratres Confraternitatis sub B. Mariæ Virginis Immaculate et Sancti Ivonis invocationibus in Ecclesia, seu Oratorio Sancti Caroli de Catinariis de Urbe Congregationis Clericorum Regularium Sancti Pauli Decollati Barnabita

rum nuncupatorum pro Viduarum, Pupillorum, et Pauperum litigantium patrocinio canonice, ut asseritur, erectæ seu institutæ nobis nuper exponi fecerunt, ipsi pro felici prosperoque dictæ Confraternitatis gubernio, et progressu antiqua eorum Statuta immutaverint, et nova eis addiderint, jussuque nostro a Venerabili fratre Nuntio Episcopo Bojanen. in Alma Urbe nostra Vicesgerente revisa, et approbata fuerint, dicti vero exponentes Statuta hujusmodi, ut firmius subsistant, et serventur exactius Apostolicæ confirmationis nostræ robore communiri snmmopere desiderent, Nos specialem ipsis exponentibus gratiam facere volentes, et eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti aliisque Ecclesiasticis Sententiis, censuris, et poenis a Jure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatæ existunt, ad effectum præsentium dumtaxat consequen. harum serie absolventes, et absolutas fore censentes, supplicationibus illorum nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, Statuta prædicta, dummodo tamen sint in usu, ac licita, et honesta, Sacrisque Canonibus, et Concilii Tridentini Decretis, et Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis non adversentur, Apostolica auctoritate tenore præsentium approbamus, et confirmamus, illisque inviolabilis Apostolicæ firmitatis robur adiicimus. Decernentes Statuta prædicta nec non præsentes litteras semper valida, firma, et efficacia existere, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab omnibus, et singulis ad quos spectat, et spectabit quomodolibet in futurum inviolabiliter observari. Sicque per quoscumque Judices Ordinarios, et Delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores judicari, et definiri debere, ac irritum. et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari, in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem sub Anulo Piscatoris, die XXVI. Martii MDCCXXII. Pontificatus Nostri Anno Primo..

[ocr errors][merged small]

Num. 14. Estratto dal Lib. II.Regestrum Actorum pag.

268. Breve di Benedetto XIII. dei 13. Genn. 1726.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

1

Motu Proprio etc. Patrocinium Pupillorum, et Viduarum,; aliorumque miserabilium personarum ad Nos pertinere noscimus diu licet immeriti ejus vices substinemus in Terris, qui Pauperum et Defensor, et vindex. Ideoque haud ignorantes, quod Congregatio S. Ivonis nuncupata, pieque instituta ad tutandas Causas hujusmodi personarum nullos habet redditus, quibus supplere, et occurrere var leat expensis indispensabiliter necessariis ad effectum prædictum matura deliberatione decrevimus eidem Congregationi perpetuo applicare unum Officium nuncupat.: Abbreviatoria Litterarum Apostolicarum majoris Præsidentiæ, quod Magister: Antonius Orsetti in sui personam dum viveret obtinebat a viginti et ultra annis vacant cum donatione pretii ad hoc ut de ejus fructibus certis, et incertis, ac etiam › emolumentis quibuscumque potiri vabat dicta Congregatio ad effectum substinendi dictas expensas. Motu igitur simili, et excerta scientiaque, maturaque deliberatione nostris, ac de Apostolica potestatis plenitudine perpetuo applicamus, et assignamus officium prædictum cum omnibus, et singulis illius honoribus,salariis, juribus et emolumentis certis, et incertis, ac etiam ex Congregationibus præsentiis, et Officiatariis provenien. solitis, et consuetis, tam ordinariis, quam extraordinariis' in dictarum expensarum substentationem convertem, eidem Congregationi perpetuo concedimus, et applicamus, et ipsam Congregationem cum facultate pro Petro Marcellino Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinale Corradino, et aliis pro tempore existen. Cardinalibus Protectoribus dicta Congregationis, ut quisque eorum valeat, et possit deputare unum eoque defecio, vel impedito alterum Prælatum in Romana Curia” existentem ex iis, qui Confratres sunt dicta Congregationis S. Ivonis, sin minus id commode fieri non potest quemcumque alium Prælatum, qui exercere, et administrare valeat officium prædictum in, et, ad commodum Congregationis prædicta quem, et quas respective in locum dicti defuncti perpetuo substituimus, et subrogamus. Mandantes propterea universis, et singulis dicti Collegii officialibus, eorumque defensoribus, et pecuniarum receptoribus, aliisque ad quos spectat prædictam Congregationem, et personam, seu personas ab ipsa Congregatione, et loco dicta Congregationis a Cardinali Protectore ejusdem

7

"

[ocr errors]

pro tempore existen. deputandam seu deputandas, ac ad effectum etc. Officium prædictum, ac honores, onera, et emolumenta universa prædicta, ac omnium illorum' perceptionem, et exactionem omni exceptione, et etiam absque ulla etiam minima ratione admissionis solutione, et exactione admittant, eidemque de eisdem emolumentis universis in prædicta Congregationis commodum, et utilitatém converten., et independenter a dicto Prælato integre responderi faciant. Non obstan. dicti Officii, illiusque Collegii erectione, et institutione, nec non Pii PP. IV de non registran. in Camera, ac Simmaci, Pauli II, et Urbani VIII aliorumque Romanorum Pontificum Prædecessorum nostrorum alienatione quorumcumque bonorum ad Cameram Apostolicam spectan. aliisque quibusvis Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, et dicti Officii etiam juramento etc. roboratis Statutis, Consuetudinibus, Privilegiis quoque, Indultis, et Litteris Apostolicis eidem Officio, et Camera Apostolicæ prædictæ quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis, quibus omnibus etc. etiam si de illis etc. in litteris si videbitur latissime extenden., hac vice dumtaxat specialiter, et expresse, ac plene, et sufficienter etiam Motupari derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque.

Et cum absolutione a censuris ad effectum etc. et de perpetuis concessione, et applicatione, subrogatione, decreto, mandato, et derogatione prædictis, aliisque præmissis de, et pro omnibus et singulis quæ pro singillatim, et ad partem repetitis, et expressis habeantur in forma gratiosa latissime extenden., et quod sola præsentis nostri Motus Proprii Signatura sufficiat, et ubique fidem faciat. in judicio, et extra illud regula quacumque contraria non obstante si videbitur Litteræ Apostolicæ desuper in majori, et uberiori præmissorum omnium, et singulorum, et circa ea quomodolibet necessariorum, ac nominum, et cognominum expressione, et specificatione per viam de Curia, aut etiam per Breve expediri possint. Datum Romæ apud Sanctum Petrum idibus Januarii anno secundo.

S. V. Motu proprio applicat in perpetuum Officium Abbreviatoria Litterarum Apostolicarum majoris Præsidentiæ a viginti annis, et ultra vacan. per obitum Magistri Antonii Orsetti Congregationi S. Ivonis ad succurrendas necessitates dicta Congregationis, et pro expensis faciendis in Pauperum litibus defendendis cum facultate pro Petro Marcellino Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinali Corradiet aliis Cardinalibus pro tempore existentibus Cardinalibus Protectoribus dicta Congregationis Deputandi Prælatum in Romana Curia existen., qui Officium hujusmodi exerceat in commodum, et

no,

Num. 15.

Estratto dal Lib.

Actorum pag.

utilitatem dicta Congregationis, et mandat expediri gratis, absque ulla etiam minima, etiam ratione admissionis, solutione, et enun ciatione, et cum de non alienando, et registrando in Camera, aliisque necessariis derogationibus, et cum decreto solius Signaturæ, seu quod Litteræ si videbitur per viam de Curia, seu per Breve expediri possint.

Die 13 Januarii 1726.

BENEDICTUS PP. XIII.

Urbis

Motu Proprio etc. Nuperrimi sexto nimirum idus Januarii Pon11. Regestrum tificatus Nostri anno secundo, simili motu applicavimus in perpe269. Breve di Be- tuum Officium Abbreviatoriæ Litterarum Apostolicarum majoris Prænedetto XIII. dei sidentiæ a viginti, et ultra annis vacans per obitum Magistri Anto22. Feb. 1726. nii Orsetti Congregationi S. Ivonis cum facultate pro Petro Marcellino S. R. E. Cardinali Corradino, et aliis futuris Cardinalibus Protectoribus dicta Congregationis deputandi Prælatum Confratrem dictæ Congregationis prout latius ex dicto Motuproprio. Nunc perpendentes utilitati, et beneficio dicta Congregationis magis expedire, quod Cardinalis pro tempore Protector Prælatum, et non Confratrem imo et Clericum non Prælatum qui habitum Prælatitium suscipiat deputare queat. Volumus, et declaramus, quod prædictus Petrus Marcellinus, et cæteri Cardinales Successores Protectores dicto Congregationis possint, et valeant deputare unum Prælatum Romanæ Curiæ existen. vel non existen. de dicta Confraternitate ac et si magis eis libuerit Clericum, qui Prælaturæ habitum suscipere debeat. Is vero virtute SOLIUS hujusmodi deputationis obtineat habitum Prælatitium cum omnibus privilegiis, præœeminentiis, et prærogativis dicto officio annexis, ac si vere, et proprie per nos, et Successores nostros ad dictum Officium mediante solutione pretii fuisset admissus; Prælatus vero, vel talis præexistens, vel modo prædicto constitutus perpetuis futuribus temporibus per Protectores deputatus commodo dicta Congregationis dumtaxat, ut in præcedenti nostro Motu proprio consequatur omnia emolumenta certa, et incerta dicti Officii etiam præsentiæ tametsi absens fuerit ab Urbe, vel Congregationibus non interfuerit, ac etiam quoties juxta suæ admissionis antianitatem evaserit de numero septem antiquiorum fiat particeps ad ejus vitam omnium, et quorumcumque emolumentorum

« ÖncekiDevam »