Sayfadaki görseller
PDF
ePub

» solutiones, ex variis EE. Cardinalium Sacris Congregationi»bus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam et obser>> vantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: » alia denique iuridica, quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel ad vigentis iuris >> notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum qui » in Ecclesiae legibus studiose dignoscendis, et >> in regimine christiani gregis, vel in colenda » Domini vinea sedulo adlaborant. »>

Neque volumus silentio praeterire, ne quis in errorem inducatur, hoc qualecumque opus nulla publica auctoritate fulciri. Quamvis enim acta quae referentur, ex sese auctoritatem habeant si originalibus sint conformia (1), et quamvis diligenti studio curaturi simus, ea vel concinnare, vel ex integro referre, prout eorum feret natura: tamen in hoc opere relata, non aliam sibi poterunt fidem auctoritatemque vindicare, praeter eam quae tribui solet iisdem, cum in privatis auctorum operibus reperiuntur.

(1) De auctoritate qua gaudent acta SS. Congregationum suo loco habebitur disceptatio.

[ocr errors]

EX S. CONGREGATIONE CONCILII TRIDENTINI INTERPRETUM.

22 Febr. 1862.

VISITATIONIS SS LIMINUM (1)

Sess. 22. Decret. de obser. in Sacrif. Miss.

Compendium Facti. Episcopus A in relatione status suae Dioecesis ad S. Sedem transmissa, haec exposuit: « Ducentae circiter Paroeciae in hac Dioecesi extant, quae aliam filialem >> sibi adnexam habent, in qua Parochus diebus dominicis et >> festis per annum secundam Missam celebrat: et circa hanc >> consuetudinem diversa dubia suboriuntur, super quibus decla>> rationem necessariam a S. Congregatione humiliter expostulo. » Et primum animadvertere debeo, quod fidelium numerus iuxta » has ecclesias commorantium valde varius est in aliquibus » sunt quinque vel decem, in aliis ducenti, imo et sexcenti. Di>> stantia a matrice, modo ad milliarium non attingit, modo sunt » duo tria aut quatuor milliaria. Valde difficile foret, etiam » post exquisitam investigationem, definire utrum hae ecclesiae >> nunc filiales, fuerint aliquando ecclesiae matrices, seu verae » paroeciae. » Quatuor proinde dubia proponebat S. Concilii Congregationi, quae antequam solverentur, rogatus est Episcopus, ut magis praecise referret de omnimoda deficientia Sacerdotum ac mediorum, quibus per alium celebrari posset in filialibus ecclesiis; et utrum ecclesiae modo filiales nuncupatae, dotem aliquam seu congruam distinctam a matrice haberent, perquisitis actis Curiae ac SS. Visitationum. At, quae relata sunt, sufficientia non erant ad integram quaestionem singillatim definiendam, quae ingentem paroeciarum numerum complectebatur. Relatum enim est de magna et generica presbiterorum deficientia, eorumque redituum paupertate, qui dum prius ex decimis alebantur, deinde his subtractis, assignata est pro quolibet parocho certa pensio, indipendenter omnino a populorum numero, vel parochiarum

(1) Hoc titulo indicari solent causae seu dubia, quae S. Congregationi Conelii solvenda ab Episcopis proponun

tur, quando exhibent relationem status Sae Dioecesis S. Sedi.

quas quilibet regit. Concinnata itaque fuerunt Episcopi dubia. prouti infra scribuntur.

Disceptatio Synoptica.

QUOAD MISSAE ITERATIONEM. - Ex officio, haec praecipua capita iuris proponebantur S. Congregationi. Praemissa nempe notione historica disciplinae, quae successive hanc missarum iterationem moderata est, allegabatur caput 3 de celebrat. missar. in quo ita sanxit Innocentius III. « Excepto die Nativitatis Dominicae, nisi >> causa necessitatis suadeat, sufficit Sacerdoti semel in die unain >> Missam solummodo celebrare. » Ubi verbum sufficit, non convenientiam aliquam commendat, sed verum praeceptum continet, ceu etiam docuit Benedict. XIV. in Const. Declarasti nobis. Quaenam porro debeat esse necessitas ab Innocentio indicata, licet disputaverint de ea Doctores, hodie, praesertim post hanc Benedicti XIV. Constitutionem, illa est (subiungebatur) qua reperitur presbiter qui duas habeat paroecias, et in alterutram nequeat Populus convenire, nec alius habeatur presbiter praeter Parochum, qui missam possit celebrare. Et similis reputatur etiam casus, quo Parochus etsi non praesit duabus paroeciis, tamen vel duos regat inter se dissitos populos, quorum unus ob magnam locorum distantiam assistere non possit Parocho celebranti, vel etiam si una sit Ecclesia, quae universum Populum simul capere non possit. Extra huiusmodi necessitatis casus, neque consuetudo, etsi vetustissima, suffragari potest Missarum iterationi, ut S. C. C. in Dertusen. 20 Augusti 1768, et alibi censuit. Adnotabatur vero in facto, quod licet haberetur generica presbiterorum deficientia, tamen ex ea argui non poterat vera necessitas in qualibet paroecia.

Caeterum observabatur, distantiam Ecclesiarum quae filiales nuncupabantur, a Parochiali Ecclesia ab uno circiter lapide, usque ad tria et quatuor passuum millia protendi: et fideles in multis Ecclesiis usque ad biscentum et sexcentum ascendere, quamvis in nonnullis non nisi quinque vel decem tantum reperiantur. Ob quas peculiares circumstantias, exponebatur responsio S. C. in casu non absimili, proposito per Summaria precun die 12 Ianuarii 1847 in Lingonen. In eo enim pariter agebatur I. de consuetudine qua nonnulli animarum Pastores Missam ite

rabant eodem die; II. aderat quaedam Communitas uno circiter lapide a Parochiali Ecclesia separata constans viginti circiter personis. Et S. C. respondit: « Scribatur Episcopo ut concedat

bis Missam celebrandi licentiam, quatenus eae circumstantiae, » et praecisae necessitatis casus concurrant, quos Benedict. XIV. » in sua Const. Declarasti nobis. requirit; in casu vero quem idem » orator proponit, (seu in secundo casu) licentiam esse conce» dendam. »

D

QUANDO APPLICANDA NON EST SECUNDA MISSA PRO POPULO. Quod attinet vero ad applicationem secundae Missae pro populo, afferebatur Resolutio S. C. C. in Lucen. applicationis Missarum 12 Martii 1774 in qua proposito dubio: «An Parochi duabus Ecclesiis parochia» libus praepositi, teneantur Dominicis aliisque Festis diebus » Missam in unaquaque Ecclesia, sive per se sive per alios, ap»plicare pro populo in casu» responsum prodiit: Affirmative, exceptis tantum purochiis unitis unione plenaria et extinctiva, et scribatur Episcopo iuxta instructionem. Instructio vero continebat: S. Congregationem - nunquam dubitasse, quod Parochi teneantur applicationi supradictae Missae pro populo singulis diebus Dominicis et Festis in unaquaque ex Ecclesiis Parochialibus, quae vel aeque principaliter, vel subiective coniunctae sunt atque incorporatae; cum applicatio unius tantummodo Missae pro populo, locum habeat in iis parochialibus, quae invicem adeo unitae et coniunctae atque incorporatae sunt, ut ex duabus una prorsus cum extinctione tituli alterius evaserit.

In praesenti autem facto quamvis ex deductis non poterat certo determinari natura unionis, animadvertebatur tamen non deesse indicia, quae videbantur excludere plenariam et extinctivam unionem.

Caeterum subiungebatur, si Parochi iterare Missam deberent, non ratione duplicis Paroeciae, sed solummodo ratione necessitatis, quamvis secundam Missam ad libitum applicare possent, nullam tamen pro hac celebratione recipere posse eleemosynam; quod dici etiam debet de quolibet Sacerdote qui nullam habeat animarum curam, ceu omissiş ceteris, definitum fuit in Cameracen. Missae pro Populo 25 Septemb. 1858.

Dubia.

I. « Utrum haec consuetudo secundam Missam celebrandi. » tolleranda sit in omnibus praedictis ecclesiis adnexis, ubi hic > nos ita invaluit, ut populus etiam ius ad illam exigendam exi>>stimet se habere.»>

II. « Utrum Parochus necessario debeat illam secundam Mis» sam applicare pro Populo sicuti primam, vel liberam retineat » illius applicationem cum stipendio.»

III. « Utrum licentiam dare queat Episcopus ad illam secun» dam Missam celebrandam in casibus similibus, et in locis ubi talis consuetudo usque adhuc non invaluit.»>

IV. «< Utrum praesertim praedictam licentiam concedere possit >> tempore collectionis messium, cum plurimi operarii in uno >> praedio seu villa concurrant, qui certe missam non audirent, >> nisi Parochus secundam in eo loco diceret, ex eo quod alius » Sacerdos ad illam dicendam haberi non possit.»>

RESOLUTIO DUBIORUM.-Sacra Congregatio Concilii die 22 Februarii 1862 respondere censuit: ad I. et III. affirmative iudicio Episcopi, nulla habita ratione consuetudinis, et quatenus in unoquoque casu concurrant circumstantiae necessitatis ad formam Constitutionis Benedictinae et Declarationis sacrae Congregationis dier 14 Octobris 1843 relatae in Camerucen. Missae pro Populo 25 Septembris 1858.

Ad II. dentur resolutiones in Cameracen. diei 25 Sept. 1858.
Ad IV. provisum in praecedentibus.

Haec porro est indicata declaratio ipsis verbis quibus in citata Cameracen. reperitur. « De adiunctis Amplitudinis tuae pre>> cibus cum ad SSmum Dominum Nostrum relatum fuerit, pla>> cuit eidem Sanctitati suae, eadem et tibi dare responsa quae >> ad alios quoque Antistites, per hanc Sacram Congregationem >> Concilii transmissa sunt. Ordinariorum scilicet esse de re co» gnoscere et perpendere, num revera necessitas urgeat ut Sa» cerdos duas Missas celebrare cogatur, nec aliter utendum con>> cessa hac iteratione, quam iuxta conditiones ab ipsis apponendas, >> habita locorum populorum et paucitatis Sacerdotum, ac pro» inde verae necessitatis ratione de qua legatur Benedicti XIV. » Constitutio Declarasti. ad Episcopum Oscensem anni 1746,

« ÖncekiDevam »