Sayfadaki görseller
PDF
ePub

siastica in dignitate constitutae munita fuerint, at fides certa et indubitata habeatur, mandamus atque decernimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae indictionis, annunciationis, convocationis, statuti, decreti, mandati, praecepti et obsecrationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis dominicae MDXLII. XI. Kalend. Iun. Pontificatus nostri anno VIII.

BLOSIU S.

HIER. DAND.

SESSIO PRIMA
SACROSANCTI OECUMENICI ET GENERALIS

CONCILII TRIDENTINI

SUB PAULO III. PONTIFICE MAXIMO,

CELEBRATA

DIE XIII. MENSIS DECEMBRIS ANNO DOM. MDXLV.

DECRETUM DE INCHOANDO CONCILIO.

Placetne vobis, ad laudem et gloriam sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii et Spiritus sancti, ad incrementum et exaltationem fidei et religionis Christianae, ad exstirpationem haeresum, ad pacem et unionem ecclesiae, ad reformationem cleri et populi Christiani, ad depressionem et exstinctionem hostium Christiani nominis, decernere et declarare, sacrum Tridentinum et generale concilium incipere, et inceptum esse? Responderunt: Placet.

Indictio futurae sessionis.

Et quum proxima sit celebritas Nativitatis Domini nostri Iesu Christi, et subsequantur aliae festivitates labentis et incipientis anni, placetne vobis, primam futuram sessionem habendam esse die Iovis post Epiphaniam, quae erit septima mensis Ian. anno Domini MDXLVI? Responderunt: Placet.

SESSIO SECUNDA,

CELEBRATA

DIE VII. MENSIS IANUARII MDXLVI.

DECRETUM DE MODO VIVENDI, ET ALIIS IN CONCILIO
SERVANDIS.

Sacrosancta Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, in ea praesidentibus eisdem tribus apostoli- 15 cae sedis legatis, agnoscens cum beato Iacobo Apostolo, quod omne datum optimum 1) et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, qui iis, qui postulant a se sapientiam, dat omnibus affluenter, et non improperat eis; et

Sess. II. 1) Iac. I. 17.

simul sciens, quod initium sapientiae est timor Domini 1): statuit et decrevit, omnes et singulos Christi fideles in civitate Tridentina congregatos exhortandos esse, prout exhortatur, ut se a malis et peccatis hactenus commissis emendare, ac de cetero in timore Domini ambulare, et desideria carnis nou perficere 2), orationibus instare, saepius confiteri, eucharistiae sacramentum sumere, ecclesias frequentare, praecepta denique dominica, quantum quisque poterit, adimplere, nec non quotidie pro pace principum Christianorum et unitate ecclesiae privatim orare velint; episcopos vero, et quoscunque alios in ordine sacerdotali constitutos, oecumenicum concilium in ea civitate concelebrantes, ut assidue in Dei laudibus incumbere, hostias, laudes et preces offerre, sacrificium missae quolibet saltem die dominico, in quo Deus lucem condidit, et a mortuis resurrexit, ac Spiritum sanctum in discipulos infudit 3), peragere satagant, facientes, sicut idem Spiritus sanctus per Apostolum praecipit 4), obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro sanctissimo domino nostro Papa, pro imperatore, pro regibus, et ceteris, qui in sublimitate constituti sunt, et pro omnibus hominibus, ut quietam et tranquillam vitam agamus, pace fruamur, et fidei incrementum videamus. Praeterea hortatur, ut ieiurent saltem singulis sextis feriis in memoriam passionis Domini, et eleemosynas pauperibus erogent. In ecclesia autem cathedrali singulis quintis feriis celebretur missa de Spiritu sancto cum litaniis et aliis orationibus ad hoc institutis; in aliis vero ecclesiis eadem die 16 dicantur ad minus litaniae et orationes. Tempore autem, quo sacra peraguntur, collocutiones et confabulationes non fiant, sed ore et animo celebranti assistatur. Et quoniam oportet episcopos esse irreprehensibiles, sobrios, castos, domui suae bene praepositos 5), hortatur etiam, ut ante omnia quilibet in mensa servet sobrietatem moderationemque ciborum; deinde, quum in eo loco saepe otiosi sermones oriri - soleant, ut in ipsorum episcoporum mensis divinarum scripturarum lectio admisceatur 6); familiares vero suos unusquisque instruat et erudiat, ne sint rixosi, vinosi, impudici, cupidi, elati, blasphemi et voluptatum amatores; vitia demum fugiant et virtutes amplectantur, et in vestitu, et culta, et omnibus actibus honestatem prae se ferant, sicut decet ministros mi

Sess. II. 1) Prov. I. 7. IX. 10. Psalm. CX. 10. Eccles. I. 16-2) Gal. V. 16.3) Act. II. -4) 1 Tim. II. 1. seqq — 5) 1 Tim. III. 2 seqq. - 6) c. 11. D. XLIV, (conc. Tol. 1ÍI.)

?

nistrorum Dei. Ad haec, quum huius sacrosancti concilii praecipua cura, sollicitudo et intentio sit, ut propulsatis haeresum tenebris, quae per tot annos operuerunt terram, catholicae veritatis lux, Iesu Christo, qui vera lux est 1), annuente, candor puritasque refulgeat, et ea, quae reformatione egent, reformentur: ipsa synodus hortatur omnes catholicos hic congregatos et congregandos, atque eos praesertim, qui sacrarum literarum peritiam habent, ut sedula meditatione diligenter secum ipsi cogitent, quibus potissimum viis et modis ipsius synodi intentio dirigi, et optatum effectum sortiri possit, quo maturius et consultius damnari damnanda, et probanda probari queant, ut per totum orbem omnes uno ore et eadem fidei confessione glorificent Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi.

In sententiis vero dicendis, iuxta Toletani concilii statu-17 tum 2), in loco benedictionis considentibus Domini sacerdotibus, nullus debeat aut immodestis vocibus perstrepere, aut tumultibus perturbare, nullis etiam falsis vanisve aut obstinatis disceptationibus contendere; sed quicquid dicatur sic mitissima verborum prolatione temperetur, ut nec audientes offendantur, nec recti iudicii acies perturbato animo inflectatur.

Insuper ipsa sacra synodus statuit ac decrevit, quod, si forte contigerit aliquos debito in loco non sedere, et sententiam etiam sub verbo Placet proferre, congregationibus interesse, et alios quoscunque actus facere concilio durante, nulli propterea praeiudicium generetur, nullique novum ius acquiratur 3).

Deinde indicta fuit futura sessio ad diem Iovis quartam mensis Feb. proxime venturi.

SESSIO TERTIA,

CELEBRATA

DIE IV. MENSIS FEBRUARII MDXLVI.

DECRETUM DE SYMBOLO FIDEI.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii et Spiritus sancti.

Haec sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, in ea praesi

Sess. III. 1) Ioan. I. 9. titum Sess. XXV. extr.

- 2) c. 3. C. V. qu. 4. (conc. Tol. XI.) — 3) repe

dentibus eisdem tribus apostolicae sedis legatis, magnitudinem rerum tractandarum considerans, praesertim earum, quae duobus illis capitibus de exstirpandis haeresibus et moribus reformandis continentur, quorum causa praecipue est congregata; agnoscens autem cum Apostolo 1), non esse sibi colluctationem adversus carnem et sanguinem, sed adversus spirituales 18 nequitias in coelestibus, cum eodem omnes et singulos in primis hortatur, ut confortentur in Domino et in potentia virtutis eius, in omnibus sumentes scutum fidei 2), in quo possint omnia tela nequissimi ignea exstinguere, atque galeam spei salutis accipiant cum gladio spiritus, quod est verbum Dei. Itaque, ut haec pia eius sollicitudo principium et progressum suum per Dei gratiam habeat, ante omnia statuit et decernit, praemittendam esse confessionem fidei, Patrum exempla in hoc secuta, qui sacratioribus conciliis hoc scutum contra omnes haereses in principio suarum actionum apponere consuevere, quo solo aliquando et infideles ad fidem traxerunt, haereticos expugnarunt, et fideles confirmarunt. Quare symbolum fidei, quo sancta Romana ecclesia utitur, tanquam principium illud, in quo omnes, qui fidem Christi profitentur, necessario conveniunt, ac fundamentum firmum et unicum, contra quod portae inferi nunquam praevalebunt 3), totidem verbis, quibus in omnibus ecclesiis legitur, exprimendum esse censuit. Quod quidem eiusmodi est 4):

Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, et in unum Dominum lesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine; Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, et homo factus est; crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est; et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et 19 mortuos, cuius regni non erit finis; et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas; et unam, sanctam, catholi

Sess. III. 1) Eph. VI. 12. conc. Constant. 1. c. 4.

2) Ibid. 16. 3) Matth. XVI. 18.

- 4) cf.

« ÖncekiDevam »