Sayfadaki görseller
PDF
ePub

159

DE COMMUNIONE SUB UTRAQUE SPECIE ET
PARVULORUM.

CAN. 1. Si quis dixerit 1), ex Dei praecepto vel necessitate salutis omnes et singulos Christi fideles utramque speciem sanctissimi eucharistiae sacramenti sumere debere: anathema sit.

CAN. II. Si quis dixerit 2), sanctam ecclesiam catholicam non iustis causis et rationibus adductam fuisse, ut laicos atque etiam clericos non conficientes sub panis tantummodo specie communicaret, aut in eo errasse: anathema sit.

CAN. III. Si quis negaverit 3), totum et integrum Christum omnium gratiarum fontem et auctorem sub una panis specie sumi, quia, ut quidam falso asserunt, non secundum ipsius Christi institutionem sub utraque specie sumatur: anathema sit.

CAN. IV. Si quis dixerit, parvulis 4), antequam ad annos discretionis pervenerint, necessariam esse eucharistiae communionem: anathema sit.

Duos vero articulos alias propositos 5), nondum tamen excussos, videlicet: an rationes, quibus sancta catholica ecclesia adducta fuit, ut communicaret laicos atque etiam non celebrantes sacerdotes sub una tantum panis specie, ita sint 160 retinendae, ut nulla ratione calicis usus cuiquam sit permittendus; et: an, si honestis et Christianae caritati consentaneis rationibus concedendus alicui vel nationi vel regno calicis usus videatur, sub aliquibus conditionibus concedendus sit, et quaenam sint illae; eadem sancta synodus in aliud tempus, oblata sibi quamprimum occasione, examinandos atque definiendos reservat.

DECRETUM DE REFORMATIONE.

Eadem sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem apostolicae sedis legatis, ad Dei omnipotentis laudem et sanctae ecclesiae ornamentum ea, quae sequuntur, de reformationis negotio in praesenti statuenda esse censuit.

Sess. XXI. 1) cf. supr. ead. c. 1. Sess. XIII. de euch. c. 3. et can. 3. extr. et infr. Sess. XXII. in decr. fin.

2) cf. cap. cit. 4) cf. supr. c. 4.

3) cf. supr. c. 3. 5) cf. Sess. XIII.

C. I. Episcopi gratis cum ordines conferant, tum dimissorias et testimoniales literas dent, pro quibus eorum ministri nihil prorsus, notarii autem quod in decreto praefinitum est accipiant.

Quoniam ab ecclesiastico ordine omnis avaritiae suspicio abesse debet, nihil pro collatione quorumcunque ordinum, etiam clericalis tonsurae, nec pro literis dimissoriis aut testi- 161 monialibus, nec pro sigillo, nec alia quacunque de causa, etiam sponte oblatum, episcopi et alii ordinum collatores, aut eorum ministri quovis praetextu accipiant. Notarii vero in iis tantum locis, in quibus non viget laudabilis consuetudo nihil accipiendi, pro singulis literis dimissoriis aut testimonialibus decimam tantum unius aurei partem accipere possint, dummodo eis nullum salarium sit constitutum pro officio exercendo. Nec episcopo ex notarii commodis aliquod emolumentum ex eisdem ordinum collationibus directe vel indirecte provenire possit. Tunc enim gratis operam suam eos praestare omnino teneri decernit, contrarias taxas, ac statuta et consuetudines, etiam immemorabiles, quorumcunque locorum, quae potius abusus et corruptelae simoniacae pravitati faventes nuncupari possunt, penitus cassando et interdicendo, et qui secus fecerint, tam dantes quam accipientes, ultra divinam ultionem poenas a iure 1) inflictas ipso facto incurrant.

C. II. Arcentur a sacris ordinibus qui non habent unde vivere possint. Quum non deceat eos, qui divino ministerio adscripti sunt, cum ordinis dedecore mendicare, aut sordidum aliquem quaestum exercere, compertumque sit, complures plerisque in locis ad sacros ordines nullo fere delectu admitti, qui variis artibus ac fallaciis confingunt se beneficium ecclesiasticum aut etiam idoneas facultates obtinere: statuit sancta syn- 162 odus, ne quis deinceps clericus saecularis, quamvis alias sit idoneus moribus, scientia et aetate, ad sacros ordines promoveatur, nisi prius legitime constet, eum beneficium ecclesiasticum, quod sibi ad victum honeste sufficiat, pacifice possidere. Id vero beneficium resignare non possit, nisi facta mentione, quod ad illius beneficii titulum sit promotus; neque ea resignatio admittatur, nisi constito, quod aliunde vivere commode possit; et aliter facta resignatio nulla sit. Patrimonium vero vel pensionem obtinentes ordinari posthac non

Sess. XXI. 1) c. 6. C. I. qu. 1. (Gelas.) c. 8. ead. (conc. Chalc.) c. 101. ib. (conc. Tol. XI.) c. 107. ib. (Nicol. II. in conc. Rom.) c. 113. ib. (Gregor. VII. in conc. Rom.) cf. c. 14. C. II. qu. 5. et c. 4. X. de sim. V. 3. (Gregor. I.) c. 5. X. eod. (id.) c. 11. 13. eod. (Alex. III.) c. 30. ib. (Innoc. III.) et al.

possint, nisi illi, quos episcopus iudicaverit assumendos pro necessitate vel commoditate ecclesiarum suarum; eo quoque prius perspecto, patrimonium illud vel pensionem vere ab eis obtineri, taliaque esse, quae eis ad vitam sustentandam satis sint. Atque illa deinceps sine licentia episcopi alienari aut exstingui vel remitti nullatenus possint, donec beneficium ecclesiasticum sufficiens sint adepti, vel aliunde habeant unde vivere possint; antiquorum canonum 1) poenas super his innovando.

C. III. Ratio distributiones quotidianas augendi praescribitur; quibus debeantur; non servientium contumacia punitur.

Quum beneficia ad divinum cultum atque ecclesiastica munia obeunda sint constituta 2), ne qua in parte minuatur divinus cultus, sed ei debitum omnibus in rebus obsequium praestetur: statuit sancta synodus in ecclesiis tam cathedralibus quam collegiatis, in quibus nullae sunt distributiones quotidianae 3), vel ita tenues, ut verisimiliter negligantur, 163 tertiam partem fructuum et quorumcunque proventuum et obventionum tam dignitatum quam canonicatuum, personatuum, portionum et officiorum separari debere, et in distributiones quotidianas converti, quae inter dignitates obtinentes et ceteros divinis interessentes proportionabiliter iuxta divisionem ab episcopo, etiam tanquam apostolicae sedis delegato, in ipsa prima fructuum deductione faciendam dividantur, salvis tamen consuetudinibus earum ecclesiarum, in quibus non residentes seu non servientes nihil vel minus tertia parte percipiunt; non obstantibus exemptionibus, ac aliis consuetudinibus, etiam immemorabilibus, et appellationibus quibuscunque. Crescenteque 4) non servientium contumacia liceat contra eos procedere iuxta iuris ac sacrorum canonum dispositionem.

C. IV. Coadiutores curae animarum quando sint assumendi. Ratio novas parochias erigendi traditur.

Episcopi, etiam tanquam apostolicae sedis delegati, in omnibus ecclesiis parochialibus vel baptismalibus, in quibus populus ita numerosus sit, ut unus rector non possit sufficere ecclesiasticis sacramentis ministrandis et cultui divino peragendo, cogant rectores, vel alios, ad quos pertinet, sibi tot

Sess. XXI. 1) cf. 2. X. de praeb. III. 5. (Epit. Nov. Iul.) c. 4. ib. (conc Lat. III.) c. 16. et 23. ib. (Innoc. III.) c. 37. h. t. in VIto III. 4. (Bonif. VIII.) 2) cf. c. 15. in Vlto de rescr. I. 3. (Bonif. VIII.) 3) cf. Sess. XXII. c. 3. de ref. 4) cf. c. 16. 17. X. de cler. non res. III. 4. (Greg. IX.) et Sess. XXIII. de ref. c. 1.

[ocr errors]
[ocr errors]

sacerdotes ad hoc munus adiungere, quot sufficiant ad sacramenta exhibenda et cultum divinum celebrandum. In iis vero, in quibus ob locorum distantiam sive difficultatem parochiani sine magno incommodo ad percipienda sacramenta et divina officia audienda accedere non possunt, novas parochias, etiam invítis rectoribus, iuxta formam constitutionis Alexandri III. 1), quae incipit: Ad audientiam, constituere possint. Illis autem 164 sacerdotibus, qui de novo erunt ecclesiis noviter erectis praeficiendi, competens assignetur portio arbitrio episcopi ex fructibus ad ecclesiam matricem quomodocunque pertinentibus; et, si necesse fuerit, compellere possit populum ea subministrare, quae sufficiant ad vitam dictorum sacerdotum sustentandam; quacunque reservatione generali vel speciali vel affectione super dictis ecclesiis non obstantibus. Neque huiusmodi ordinationes et erectiones possint tolli nec impediri ex quibuscunque provisionibus, etiam vigore resignationis, aut quibusvis aliis derogationibus vel suspensionibus.

C. V. Possunt episcopi facere uniones perpetuas in casibus a iure

permissis.

Ut etiam ecclesiarum status, ubi sacra Deo officia ministrantur, ex dignitate conservetur, possint episcopi, etiam tanquam apostolicae sedis delegati, iuxta formam iuris, sine tamen praeiudicio obtinentium, facere uniones 2) perpetuas quarumcunque ecclesiarum parochialium et baptismalium, et aliorum beneficiorum curatorum vel non curatorum cum curatis propter earum paupertatem et in ceteris casibus a iure permissis, etiam si dictae ecclesiae vel beneficia essent generaliter vel specialiter reservata aut qualitercunque affecta. Quae uniones etiam non possint revocari, nec quoquo modo infringi vigore cuiuscunque provisionis, etiam ex causa resignationis, aut derogationis aut suspensionis.

C. VI.

Imperitis parochis vicarii assignata parte fructuum depu- 165 tentur; in scandalo perseverantes privari beneficiis possint.

Quia illiterati 3) et imperiti parochialium ecclesiarum rectores sacris minus apti sunt officiis, et alii propter eorum vitae turpitudinem potius destruunt quam aedificant, episcopi, etiam tanquam apostolicae sedis delegati, eisdem illiteratis et

Sess. XXI. 1) c. 3. X. de eccl. aedif. III. 48. et infr. inter const. ex ant. inre desumpt. per conc. Trid. innovatas. 2) cf. c. 8. X. de excess. prael. V. 33. (Alex. III.) et Sess. XIV. de ref. c. 9. Sess. XXIV. c. 13. 3) cf. c. 4. D. XXXVI. (Gelas.) c. 1. D. XXXVIII. (conc. Tol. IV.) c. 18. X. de renunc. I. 9. (Innoc. III.)

CONC. TRIDENT.

8

imperitis, si alias honestae vitae sint, coadiutores aut vicarios pro tempore deputare, partemque fructuum eisdem pro sufficienti victu assignare, vel aliter providere possint, quacunque appellatione et exemptione remota. Eos vero 1), qui turpiter et scandalose vivunt, postquam praemoniti fuerint, coerceant ac castigent, et, si adhuc incorrigibiles in sua nequitia perseverent, eos beneficiis iuxta sacrorum canonum constitutiones, exemptione et appellatione quacunque remota, privandi facultatem habeant.

C. VII. Episcopi transferant beneficia ex ecclesiis, quae nequeunt restaurari; alias vero reparari curent; quid in hoc servandum sit,

Quum illud quoque valde curandum sit, ne ea, quae sa166 cris ministeriis dicata sunt, temporum iniuria obsolescant et ex hominum memoria excidant, episcopi, etiam tanquam apostolicae sedis delegati, transferre possint beneficia simplicia, etiam iuris patronatus, ex ecclesiis, quae vetustate vel alias collapsae sint, et ob eorum inopiam nequeant instaurari, vocatis iis, quorum interest, in matrices aut alias ecclesias locorum eorundem seu viciniorum arbitrio suo; atque in eisdem ecclesiis erigant altaria vel capellas sub eisdem invocationibus, vel in iam erecta altaria vel capellas transferant cum omnibus emolumentis et oneribus prioribus ecclesiis impositis. Parochiales vero ecclesias, etiam si iuris patronatus sint, ita collapsas refici et instaurari procurent ex fructibus et proventibus quibuscunque 2), ad easdem ecclesias quomodocunque pertinentibus. Qui si non fuerint sufficientes, omnes patronos et alios, qui fructus aliquos ex dictis ecclesiis provenientes percipiunt, aut, in illorum defectum, parochianos omnibus remediis opportunis ad praedicta cogant, quacunque appellatione, exemptione et contradictione remota. Quod si nimia egestate omnes laborent, ad matrices seu viciniores ecclesias transferantur, cum facultate tam dictas parochiales quam alias ecclesias dirutas in profanos usus non sordidos, erecta tamen ibi cruce, convertendi.

C. VIII. Monasteria commendata, in quibus non viget regularis observantia, et beneficia quaecunque quotannis ab episcopis visitentur.

Quaecunque in dioecesi ad Dei cultum spectant, ab ordinario diligenter curari, atque iis, ubi oportet, provideri

Sess. XXI. 1) ef. c. 13. 14. 15. X. de vita et hon. cler. III. 1. (conc Lat. IV.) 2) c. 1. (cone. Mogunt.) c. 4. (Alex. III.) de eccl. aedif. III. 38.

« ÖncekiDevam »