Sayfadaki görseller
PDF
ePub

episcopis praescribendam quolibet die statuto non impleverint, illius diei distributionem amittant, nec eius quoquo modo dominium acquirant, sed fabricae ecclesiae, quatenus indigeat, aut alteri pio loco arbitrio ordinarii applicetur. Crescente vero contumacia contra eos iuxta sacrorum canonum constitutiones procedant 1). Quod si alicui ex praedictis dignitatibus in ecclesiis cathedralibus vel collegiatis de iure seu consuetudine iurisdictio, administratio vel officium non competat, sed extra civitatem in dioecesi cura animarum immineat, cui is, qui diguitatem obtinet, incumbere voluerit: tunc pro tempore, quo in curata ecclesia resederit ac ministraverit, tanquam praesens sit ac divinis intersit, in ecclesiis cathedralibus ac collegiatis habeatur. Haec in iis tantum ecclesiis constituta intelligantur, in quibus nulla est consuetudo vel statutum, ut dictae dignitates non servientes aliquid amittant, quod ad tertiam partem dictorum fructuum et proventuum adscendat; non obstantibus consuetudinibus, etiam imme- 183 morabilibus, exemptionibus et constitutionibus, etiam iuramento et quavis auctoritate firmatis.

C. IV. In ecclesia cathedrali vel collegiata sacro ordine non initiati vocem in capitulo non habeant. Qualitates et onera obtinentium beneficia in illis.

Quicunque in cathedrali vel collegiata, saeculari vel regulari ecclesia, divinis mancipatus officiis, in subdiaconatus ordine saltem constitutus non sit, vocem in huiusmodi ecclesiis in capitulo non habeat, etiamsi hoc sibi ab aliis libere fuerit concessum. li vero, qui dignitates, personatus, officia, praebendas, portiones ac quaelibet alia beneficia in dictis ecclesiis obtinent, aut in posterum obtinebunt, quibus onera varia sunt annexa, videlicet, ut alii missas, alii evangelium, alii epistolas dicant seu cantent, quocunque ii privilegio, exemptione, praerogativa, generis nobilitate sint insigniti, teneantur iusto impedimento cessante infra annum ordines suscipere requisitos; alioquin poenas incurrant iuxta constitutionem concilii Viennensis 2), quae incipit: Ut ii, qui, quam praesenti decreto innovat. Cogantque episcopi eos diebus statutis dictos ordines per se ipsos exercere 3), ac cetera omnia officia, quae debent, in cultu divino praestare, sub eis dem et aliis etiam gravioribus poenis, arbitrio eorum impo

Sess. XXII. 1) cf. Sess. XXI. c. cit. et loc. pag. 112. alleg. n. 4. — 2) Ciom. c. 2. de aet. et qual. et ord. praef. I. 6. et infr. inter const. ex ant. iure desumpt. per conc. Trid. innovatas. 3) cf. Sess. XXIV, de ref. e. 12.

[ocr errors]

pendis. Nec aliis in posterum fiat provisio, nisi iis, qui iam aetatem et ceteras habilitates integre habere dignoscantur; aliter irrita sit provisio.

184 C. V. Dispensationes extra curiam episcopo committantur et ab eo examinentur.

Dispensationes, quacunque auctoritate concedendae, si extra Romanam curiam committendae erunt, committantur ordinariis illorum, qui eas impetraverint; eae vero, quae gratiose concedentur, suum non sortiantur effectum, nisi prius ab eisdem, tanquam delegatis apostolicis, summarie tantum et extraiudicialiter cognoscatur, expressas preces subreptionis vel obreptionis vitio non subiacere.

C. VI.

Circumspecte commutandae ultimae voluntates.

In commutationibus ultimarum voluntatum, quae non nisi ex iusta et necessaria causa fieri debent1), episcopi, tanquam delegati sedis apostolicae, summarie et extraiudicialiter cognoscant, nihil in precibus tacita veritate vel suggesta falsitate fuisse narratum, priusquam commutationes praedictae exsecutioni demandentur.

C. VII.

Innovatur cap. Romana de appellationibus in Sexto.

Legati et nuncii apostolici, patriarchae ac primates et metropolitani, in appellationibus ad eos interpositis in quibusvis causis, tam in admittendis appellationibus quam in conce185 dendis inhibitionibus post appellationem servare teneantur formam et tenorem sacrarum constitutionum, et praesertim Innocentii IV. 2), quae incipit: Romana; quacunque consuetudine, etiam immemorabili, aut stylo vel privilegio in contrarium non obstantibus. Aliter inhibitiones et processus et inde secuta quaecunque sint ipso iure nulla.

C. VIII. Episcopi pias omnium dispositiones exsequantur; quaecunque pia loca visitent, dummodo non sub immediata regum protectione sint.

Episcopi 3), etiam tanquam sedis apostolicae delegati, in casibus a iure concessis omnium piarum dispositionum tam in ultima voluntate quam inter vivos sint exsecutores; habeant ius visitandi hospitalia, collegia quaecunque, ac confraternitates laicorum, etiam quas scholas sive quocunque alio

Sess. XXII 1) cf. Sess. XXV. de ref. c. 4. — 2) c. 3. de app. in VIto II. 3) cf. Clem. c. 2. de relig. dom. III. 11. (Clem V.)

15. et infra 1. c.

nomine vocant, (non tamen quae sub regum immediata protectione sunt, sine eorum licentia,) eleemosynas montis pietatis sive caritatis, et pia loca omnia, quomodocunque nuncupentur, etiamsi praedictorum locorum cura ad laicos pertineat, atque eadem pia loca exemptionis privilegio sint munita; ac omnia, quae ad Dei cultum aut animarum salutem seu pauperes sustentandos instituta sunt, ipsi ex officio suo iuxta sacrorum canonum statuta cognoscant 1) et exsequantur, non obstantibus quacunque consuetudine, etiam immemorabili, privilegio aut statuto.

C. IX. Administratores quorumcunque piorum locorum reddant 186 rationem ordinario, nisi aliter in fundatione sit cautum.

Administratores tam ecclesiastici quam laici fabricae cuiusvis ecclesiae, etiam cathedralis, hospitalis 2), confraternitatis, eleemosynae montis pietatis et quorumcunque piorum locorum 3), singulis annis teneantur reddere rationem administrationis ordinario; consuetudinibus et privilegiis quibuscunque in contrarium sublatis, nisi secus forte in institutione et ordinatione talis ecclesiae seu fabricae expresse cautum esset. Quod si ex consuetudine aut privilegio, aut ex constitutione aliqua loci aliis ad id deputatis ratio reddenda esset, tunc cum iis adhibeatur etiam ordinarius, et aliter factae liberationes dictis administratoribus minime suffragentur.

C. X. Notari episcoporum examini et iudicio subiaceant. Quum ex notariorum imperitia plurima damna et multarum occasio litium oriatur, possit episcopus quoscunque notarios, etiamsi apostolica, imperiali aut regia auctoritate creati fuerint, etiam tanquam delegatus sedis apostolicae, examinatione adhibita eorum sufficientiam scrutari, illisque non idoneis repertis, aut quandocunque in officio delinquentibus, 187 officii eius in negotiis, litibus et causis ecclesiasticis ac spiritualibus exercendi usum perpetuo aut ad tempus prohibere. Neque eorum appellatio interdictionem ordinarii suspendat.

C. XI. Bonorum cuiuscunque ecclesiae aut pii loci occupatores puniuntur.

Si quem clericorum vel laicorum, quacunque is dignitate, etiam imperiali aut regali, praefulgeat, in tantum malo

Sess. XXII. 1) cf. c. 3. (Greg. I.) c. 6. (conc. Mog.) c. 17. 19. (Greg. IX.) X. de test. et ult. vol. III. 26. — 2) cf. Sess. VII. de ref. c. 15. 3) cf. Clem. cit. pag. antec. not. 3. Sess. XXV. c. 8. de ref.

rum omnium radix cupiditas 1) occupaverit, ut alicuius ecclesiae, seu cuiusvis saecularis vel regularis beneficii, montium pietatis, aliorumque piorum locorum iurisdictiones, bona, census ac iura, etiam feudalia et emphyteutica, fructus, emolumentą, seu quascunque obventiones, quae in ministrorum et pauperum necessitates converti debent, per se vel alios vi vel timore incusso, seu etiam per suppositas personas clericorum aut laicorum, seu quacunque arte aut quocunque quaesito colore in proprios usus convertere, illosque usurpare praesumpserit, seu impedire, ne ab iis, ad quos iure pertinent, percipiantur, is anathemati tamdiu subiaceat, quamdiu iurisdictiones, bona, res, iura, fructus et reditus, quos occupaverit, vel qui ad eum quomodocunque, etiam ex donatione suppositae personae, pervenerint, ecclesiae eiusque administratori sive beneficiato integre restituerit, ac deinde a Romano Poutifice absolutionem obtinuerit. Quod si eiusdem ecclesiae patronus fuerit, etiam iure patronatus ultra praedictas poenas 188 eo ipso privatus exsistat. Clericus vero, qui nefandae fraudis et usurpationis huiusmodi fabricator seu consentiens fuerit, eisdem poenis subiaceat, nec non quibuscunque beneficiis privatus sit, et ad quaecunque alia beneficia inhabilis efficiatur, et a suorum ordinum exsecutione etiam post integram satisfactionem et absolutionem sui ordinarii arbitrio suspendatur.

DECRETUM SUPER PETITIONE CONCESSIONIS
CALICIS.

Insuper, quum eadem sacrosancta synodus superiori sessione duos articulos alias propositos 2), et tum nondum discussos, videlicet: an rationes, quibus sancta catholica ecclesia adducta fuit, ut communicaret laicos atque etiam non celebrantes sacerdotes sub una panis specie, ita sint retinendae, ut nulla ratione calicis usus cuiquam sit permittendus; et: an, si honestis et Christianae caritati consentaneis rationibus concedendus alicui vel nationi vel regno calicis usus videatur, sub aliquibus conditionibus concedendus sit, et quaenam illae sint, in aliud tempus, oblata sibi occasione, examinandos atque definiendos reservaverit; nunc, eorum, pro quibus petitur, saluti optime consultum volens, decrevit, integrum negotium ad sanctissimum dominum nostrum esse referendum, prout praesenti decreto refert, qui pro sua singulari prudentia id

Sess. XXII. 1) 1 Tim. VI. 10. Sess. XXI. post. can. 4.

2) cf. Sess. XIII. in decr. prorog, et

efficiat, quod utile reipublicae Christianae, et salutare petentibus usum calicis fore iudicaverit.

Indictio futurae sessionis.

Insuper eadem sacrosancta Tridentina synodus diem futurae sessionis ad feriam quintam post octavam festivitatis omnium sanctorum, quae erit dies XII. mensis Novembris, 189 indicit, et in ea decernetur de sacramento ordinis, et de sacramento matrimonii etc.

Prorogata fuit sessio usque ad diem XV. Iulii MDLXIII.

SESSIO XXIII.

QUAE EST

SEPTIMA

SUB PIO IV. PONT. MAX.,

CELEBRATA

DIE XV. MENSIS IULII MDLXIII.

VERA ET CATHOLICA DOCTRINA DE SACRAMENTO ORDINIS,

AD CONDEMNANDOS ERRORES NOSTRI TEMPORIS A SANCTA SYNODO TRIDENTINA DECRETA, ET PUBLICATA SESSIONE SEPTIMA.

C. I. De institutione sacerdoti novae legis.

Sacrificium et sacerdotium ita Dei ordinatione coniuncta sunt, ut utrumque in omni lege exstiterit. Quum igitur in novo testamento sanctum eucharistiae sacrificium visibile ex Domini institutione catholica ecclesia acceperit, fateri etiam oportet, in ea novum esse visibile et externum sacerdotium, in quod vetus translatum est 1). Hoc autem ab eodem Domino Salvatore nostro institutum esse, atque Apostolis eorumque successoribus in sacerdotio potestatem traditam consecrandi, offerendi et ministrandi corpus et sanguinem eius, nec non et peccata dimittendi et retinendi, sacrae literae ostendunt, et catholicae ecclesiae traditio semper docuit.

C. II. De septem ordinibus.

Quum autem divina res sit tam sancti sacerdotii ministerium, consentaneum fuit, quo dignius et maiori cum veneratione exerceri posset, ut in ecclesiae ordinatissima dispo

Sess. XXIII. 1) Hebr. VII. 12. seqq.

CONC. TRIDENT.

9

190

« ÖncekiDevam »