Sayfadaki görseller
PDF
ePub

plurima in Christiano populo abusuum causa fluxit, omnino abolendos esse. Ceteros vero, qui ex superstitione, ignorantia, irreverentia aut aliunde quomodocunque provenerunt, quum ob multiplices locorum et provinciarum, apud quas hi committuntur, corruptelas commode nequeant specialiter prohiberi, mandat omnibus episcopis 1), ut diligenter quisque huiusmodi abusus ecclesiae suae colligat, eosque in prima synodo provinciali referat, ut, aliorum quoque episcoporum sententia cognita, statim ad summum Romanum Pontificem deferantur, cuius auctoritate et prudentia quod universali ecclesiae expediet statuatur, ut ita sanctarum indulgentiarum munus pie, sancte et incorrupte omnibus fidelibus dispensetur.

De delectu ciborum, ieiuniis et diebus festis.

Insuper hortatur sancta synodus, et per sanctissimum Domini nostri atque Salvatoris adventum pastores omnes obtestatur, ut tanquam boni milites illa omnia, quae sancta Romana ecclesia, omnium ecclesiarum mater et magistra, statuit, nec non ea, quae tam in hoc concilio quam in aliis oecumenicis statuta sunt, quibuscunque fidelibus sedulo commendent; omnique diligentia utantur, ut illis omnibus, et iis praecipue sint obsequentes, quae ad mortificandam carnem conducunt, ut ciborum delectus et ieiunia, vel etiam, quae faciunt ad pietatem augendam, ut dierum festorum devota et religiosa celebratio; admonentes populos crebro, obedire praepositis suis 2), quos qui audiunt Deum remuneratorem audient, qui vero contemnunt Deum ipsum ultorem sentient.

De indice librorum et catechismo, breviario et missali.

302

Sacrosancta synodus in secunda sessione 3), sub sanctissimo domino nostro Pio IV. celebrata, delectis quibusdam Patribus commisit, ut de variis censuris ac libris, vel suspectis vel perniciosis, quid facto opus esset considerarent atque ad ipsam sanctam synodum referrent. Audiens nunc, huic operi ab eis extremam manum impositam esse, nec tamen ob librorum varietatem et multitudinem possit distincte et commode a sancta synodo diiudicari, praecipit, ut quicquid ab illis praestitum est sanctissimo Romano Pontifici exhibeatur, ut eius 303 iudicio atque auctoritate terminetur 4) et evulgetur. Idemque

Sess. XXV. 1) cf. Sess. XXI. de ref. c. 9. 2) Luc. X. 16. Hebr. XIII. 17. 3) cf. Sess. XVIII. in princ. 4) cf. infr. regulas de libris prohib.

de catechismo a Patribus 1), quibus illud mandatum fuerat, et de missali et breviario fieri mandat.

De loco oratorum.

Declarat sancta synodus, ex loco assignato oratoribus 2), tam ecclesiasticis quam saecularibus, in sedendo, incedendo aut quibuscunque aliis actibus, nullum cuiquam eorum factum fuisse praeiudicium; sed omnia illorum, et imperatoris, regum, rerumpublicarum ac principum suorum iura et praerogativas illaesas et salvas esse, in eodemque statu permanere, prout ante praesens concilium reperiebantur.

De recipiendis et observandis decretis concilii.

Tanta fuit horum temporum calamitas et haereticorum inveterata malitia, ut nihil tam clarum in fide nostra asserenda unquam fuerit, aut tam certo statutum, quod non humani generis hoste suadente illi errore aliquo contaminaverint. Ea propter sancta synodus id potissimum curavit, ut praecipuos haereticorum nostri temporis errores damnaret et anathematizaret, veramque et catholicam doctrinam traderet et doceret, prout damnavit, anathematizavit et definivit. Quumque tamdiu tot episcopi, ex variis Christiani orbis provinciis evocati, sine magna gregis sibi commissi iactura et universali periculo ab ecclesiis abesse non possint, nec ulla spes restet, haereticos, toties, fide etiam publica, quam desiderarunt 3), invitatos, et tamdiu exspectatos, huc amplius adventuros, ideoque tandem huic sacro concilio finem imponere 304 necesse sit: superest nunc, ut principes omnes, quod facit, in Domino moneat ad operam suam ita praestandam, ut quae ab ea decreta sunt ab haereticis depravari aut violari non permittant, sed ab his et omnibus devote recipiantur et fideliter observentur. Quod si in his recipiendis aliqua difficultas oriatur, aut aliqua inciderint, quae declarationem, quod non credit, aut definitionem postulant, praeter alia remedia in hoc concilio instituta confidit sancta synodus, beatissimum Romanum Pontificem curaturum, ut vel evocatis ex illis praesertim provinciis, unde difficultas orta fuerit, iis, quos eidem negotio tractando viderit expedire, vel etiam concilii generalis celebratione, si necessarium iudicaverit, vel commodiore quacunque ratione ei visum fuerit, provinciarum necessitatibus pro Dei gloria et ecclesiae tranquillitate consulatur.

Sess. XXV. 1) cf. supr. Sess. XXIV. de ref. c. 7. extr. 3) cf. Sess. XIII. XV. XVIII. extr.

2) cf. Sess. IL

De recitandis decretis concilii sub Paulo III. et Iulio III.

in sessione.

Quoniam diversis temporibus tam sub fel. rec. Paulo III. quam Iulio III. 1) multa in hoc sacro concilio quoad dogmata ac morum reformationem statuta et definita sunt, vult sancta synodus, ut illa nunc recitentur et legantur.

Recitata sunt.

De fine concilii et confirmatione petenda a sanctissimo
domino nostro.

Illustrissimi domini reverendissimique Patres, placetne vobis, ut ad laudem Dei omnipotentis huic sacrae oecumenicae synodo finis imponatur, et omnium et singulorum, quae tam 305 sub fel. rec. Paulo III. et Iulio III., quam sub sanctissimo domino nostro Pio IV. Romanis Pontificibus in ea decreta et definita sunt, confirmatio nomine sanctae huius synodi per apostolicae sedis legatos et praesidentes a beatissimo Romano Pont. petatur? Responderunt: Placet.

Postmodum illustrissimus et reverendissimus cardinalis Moronus, primus legatus et praesidens, benedicens sanctae synodo dixit: POST GRATIAS DEO ACTAS REVERENDISSIMI PATRES ITE IN PACE. Qui responderunt: AMEN.

ACCLAMATIONES PATRUM

IN FINE CONCILII.

CARDINALIS A LOTHARINGIA.

Beatissimo Pio Papae et domino nostro, sanctae universalis ecclesiae Pontifici, multi anni et aeterna memoria. RESPONSIO PATRUM. Domine Deus, sanctissimum Patrem diutissime ecclesiae tuae conserva multos annos.

CARD. Beatissimorum summorum Pontificum animabus, Pauli III. et Iulii III., quorum auctoritate hoc sacrum generale concilium inchoatum est, pax a Domino, et aeterna gloria, atque felicitas in luce sanctorum.

RESP. Memoria in benedictione sit.

CARD.

Caroli V. imperatoris, et serenissimorum regum, qui hoc universale concilium promoverunt et protexerunt, memoria in benedictione sit.

[blocks in formation]

306

301

CARD. Serenissimo imperatori Ferdinando semper augusto, orthodoxo et pacifico, et omnibus regibus, rebuspublicis et principibus nostris multi anni.

RESP. Pium et Christianum imperatorem, Domine, conserva; Imperator coelestis, terrenos reges rectae fidei conservatores custodi.

CARD. Apostolicae Romanae sedis legatis et in hac synodo praesidentibus cum multis annis magnae gratiae. Magnae gratiae; Dominus retribuat.

RESP.
CARD.

toribus.

RESP.

CARD.

suas reditus.

Reverendissimis cardinalibus et illustribus ora

Magnas gratias, multos annos.

Sanctissimis episcopis vita, et felix ad ecclesias

RESP. Praeconibus veritatis perpetua memoria; orthodoxo senatui multos annos.

CARD. Sacrosancta oecumenica Tridentina synodus, eius fidem confiteamur, eius decreta semper servemus.

RESP. Semper confiteamur, semper servemus.

CARD.

Omnes ita credimus, omnes id ipsum sentimus, omnes consentientes et amplectentes subscribimus. Haec est fides beati Petri et Apostolorum; haec est fides Patrum; haec est fides orthodoxorum.

RESP.

Ita credimus, ita sentimus, ita subscribimus.

CARD. His decretis inhaerentes digni reddamur misericordiis et gratia primi et magni supremi sacerdotis Iesu Christi 308 Dei, intercedente simul inviolata Domina nostra sancta deipara, et omnibus sanctis.

RESP. Fiat, fiat.

CARD.

Amen, Amen.

Anathema cunctis haereticis.

RESP. Anathema, Anathema.

Post haec mandatum fuit a legatis praesidentibus sub poena excommunicationis omnibus Patribus, ut, antequam discederent e civitate Tridentina, subscriberent manu propria decretis concilii; aut ea per publicum instrumentum approbarent; qui omnes deinde subscripserunt, et fuerunt numero CCLV., videlicet legati v., cardinales 1., patriarchae ., archiepiscopi xxv., episcopi CLXVIII., abbates VII., procuratores absentium cum legitimo mandato xxxix., generales ordinum vII.

LAUS DEO.

CONCORDAT CUM ORIGINALI, IN CUIUS FIDEM SUBSCRIPSIMUS:

Ego Angelus Massarellus, Episcopus Thelesinus, sacri concilii Tridentini secretarius.

Ego Marcus Antonius Peregrinus, Comensis, eiusdem concilii notarius.

Ego Cynthius Pamphilius, clericus Camerinensis dioecesis, eiusdem concilii notarius.

ORATIO HABITA

IN SESSIONE NONA ET ULTIMA

SACRI CONCILII TRIDENTINI,

CELEBRATA DUOBUS CONTINUIS DIEBUS, TERTIA ET QUARTA DECEMB. MDLXIII.

PIO IV. PONT. MAX.

A R. P. D. HIERONYMO RAGASONO, VENETO, EPISCOPO
NAZIANZENO ET COADIUTORE FAMAUGUSTANO.

Hic summatim recensentur omnia in concilio Tridentino definita, quae ad pie credendum et ad bene vivendum pertinent.

Audite hoc omnes gentes, auribus percipite omnes, qui habitatis orbem. Tridentinum concilium iam diu coeptum, aliquando intermissum, distractum varie atque divulsum, nunc demum, singulari Dei omnipotentis beneficio, summa atque incredibili omnium ordinum ac nationum voluntate connectitur atque perficitur. Dies haec quidem felicissima Christiano populo eluxit, in qua templum Domini disturbatum frequenter ac dissipatum reficitur et absolvitur, et navis haec una bonorum omnium ex maximis ac diuturnis turbinibus atque fluctibus tuta in portu collocatur. Quam utinam conscendere

nobiscum ii voluissent, quorum in primis gratia haec ipsa navigatio instituta fuit, atque aedificii huius construendi participes exsisterent, qui hoc nobis negotium exhibuerunt, maioris nunc profecto laetitiae causam haberemus. Sed nostra

id certe culpa non accidit.

309

Nos urbem hanc in Germaniae faucibus, id est in domus illorum fere limine positam elegimus; nos custodiam nullam nobis, ne suspicionem illis aliquam minus liberi loci daremus, adhibuimus; nos eam fidem publicam illis concessimus, quam sibi ipsi composuerunt; nos hic illos perdiu exspectavimus, 310 neque hortari ac rogare unquam destitimus, ut ad veritatis

CONC. TRIDENT.

14

« ÖncekiDevam »