Sayfadaki görseller
PDF
ePub

a

a

sit, quoniam non aliter intelligendum est id, quod dixit Apostolus 1): Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei ex traditione Apostolorum etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur 2), ut in eis regeneratione mundetur quod generatione contraxerunt. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spi16 ritu sancto, non potest introire in regnum Dei 3).

5. Si quis per Iesu Christi Domini nostri gratiam', quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit, non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut non imputari: anathema sit. In renatis enim nihil odit Deus, quia nihil est damnationis iis, qui vere consepulti sunt 4) cum Christo per baptisma in mortem; qui non secundum carnem ambulant 5), sed, veterem hominem exuentes, et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes 6), innocentes, immaculati, puri, innoxii ac Deo dilecti effecti sunt, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, ita ut nihil prorsus eos ab ingressu coeli remoretur. Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel fomitem, haec sancta synodus fatetur et sentit, quae quum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus non valet; quinimmo qui legitime certaverit coronabitur 7). Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat 8), sancta synodus declarat ecclesiam catholicam nunquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit: anathema sit.

Declarat tamen haec ipsa sancta synodus, non esse suae intentionis, comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam, Dei genitricem, sed observandas esse constitutiones fel. rec. Sixti Papae IV. 9) sub poenis in eis constitutionibus contentis, quas innovat.

Sess. V. 1) Rom. V. 12. 2) c. 136. D. IV. de cons. (Aug.) c. 153. ead. (conc. Carth. A. 418.)-3) loan. III. 5. —4) Rom. VI. 4-5) ib. VIII. 1. — 6) Coloss. III. 9. 10. Eph. IV. 24. Gal. III. 27. — 7) 2 Tim. II. 5.—8) Rom. VI. 12. VII. 8.- 9) c. 1. 2. Extrav. comm. II. 12. et infra inter const. ex iur. ant. desumpt, per conc. Trid. innovatas.

DECRETUM DE REFORMATION E.

CAPUT I.

De instituenda lectione sacrae scripturae et liberalium artium.

27

Eadem sacrosancta synodus, piis summorum Pontificum et probatorum conciliorum 1) constitutionibus inhaerens, easque amplectens, et illis adiiciens, ne coelestis ille sacrorum librorum thesaurus, quem Spiritus sanctus summa liberalitate hominibus tradidit, neglectus iaceat: statuit et decrevit, quod in illis ecclesiis, in quibus praebenda, aut praestimonium seu aliud quovis nomine nuncupatum stipendium pro lectoribus sacrae theologiae deputatum reperitur, episcopi, archiepiscopi, primates et alii locorum ordinarii eos, qui praebendam, aut praestimonium seu stipendium huiusmodi obtinent, ad ipsius sacrae scripturae expositionem et interpretationem per se ipsos, si idonei fuerint, alioquin per idoneum substitutum ab ipsis episcopis, archiepiscopis, primatibus et aliis locorum ordinariis eligendum, etiam per subtractionem fructuum cogant et compellant. De cetero vero praebenda, praestimonium aut stipendium huiusmodi non nisi personis idoneis, et quae per se ipsas id munus explicare possint, conferantur, et aliter facta provisio nulla sit et invalida. In ecclesiis autem metropolitanis vel cathedralibus, si civitas insignis vel populosa, ac etiam in collegiatis exsistentibus in aliquo insigni oppido, etiam nullius dioecesis, si ibi clerus numerosus fuerit, ubi nulla praebenda, aut praestimonium seu stipendium huiusmodi deputatum reperitur, praebenda quomodocunque, praeterquam ex causa resignationis, primo vacatura, cui aliud 28 onus incompatibile iniunctum non sit, ad eum usum ipso facto perpetuo constituta et deputata intelligatur. Et quatenus in ipsis ecclesiis nulla vel non sufficiens praebenda foret 2), metropolitanus vel episcopus ipse per assignationem fructuum alicuius simplicis beneficii, eiusdem tamen debitis supportatis oneribus, vel per contributionem beneficiatorum suae civitatis et dioecesis, vel alias, prout commodius fieri poterit, de capituli consilio ita provideat, ut ipsa sacrae scripturae lectio habeatur, ita tamen, ut quaecunque aliae lectiones, vel consuetudine vel quavis alia ratione institutae, propter id minime praetermittantur. Ecclesiae vero, quarum annui proventus

Sess. V. 1) cf. c. 12. D. XXXVII. (conc. Eug. II.) c. 4. X. de magistris V. 5. (conc. Lat. IV.) c. 5. ib. (Honor. III.) — infr. Sess, XXIII. de ref. c. 18. -2) infr. Sess. XXIII. de ref. c. 15.

tenues fuerint, et ubi tam exigua est cleri et populi multitudo, ut theologiae lectio in eis commode haberi non possit, saltem magistrum habeant 1) ab episcopo cum consilio capituli eligendum, qui clericos aliosque scholares pauperes grammaticam gratis doceat, ut deinceps ad ipsa sacrae scripturae studia annuente Deo transire possint. Ideoque illi magistro grammatices vel alicuius simplicis beneficii fructus, quos tamdiu percipiat, quamdiu in docendo perstiterit, assignentur (dum tamen beneficium ipsum suo debito non fraudetur obsequio), vel ex capitulari vel episcopali mensa condigna aliqua merces persolvatur, vel alias episcopus ipse aliquam rationem ineat suae ecclesiae et dioecesi accommodam, ne pia haec, utilis atque fructuosa provisio quovis quaesito colore negligatur. In monasteriis quoque monachorum, ubi commode fieri queat, etiam lectio sacrae scripturae habeatur. Qua in re si abbates negligentes fuerint, episcopi locorum, in hoc ut sedis 29 apostolicae delegati, eos ad id opportunis remediis compellant. In conventibus vero aliorum regularium, in quibus studia commode vigere possunt, sacrae scripturae lectio similiter habeatur, quae lectio a capitulis generalibus vel provincialibus assignetur dignioribus magistris. In gymnasiis etiam publicis, ubi tam honorifica et ceterorum omnium maxime necessaria lectio hactenus instituta non fuerit, religiosissimorum principum ac rerumpublicarum pietate et caritate ad catholicae fidei defensionem et incrementum, sanaeque doctrinae conservationem et propagationem instituatur, et, ubi instituta foret, et negligeretur, restituatur. Et, ne sub specie pietatis impietas disseminetur, statuit eadem sancta synodus, neminem ad huiusmodi lectionis officium tam publice quam privatim admittendum esse, qui prius ab episcopo loci de vita, moribus et scientia examinatus et approbatus non fuerit; quod tamen de lectoribus in claustris monachorum non intelligatur. Docentes vero ipsam sacram scripturam, dum publice in scholis docuerint, et scholares, qui in ipsis scholis student, privilegiis omnibus de perceptione fructuum, praebendarum et beneficiorum suorum in absentia a iure communi concessis plené gaudeant et fruantur 2).

Sess. V. 1) cf. c. 1. X. de magistr. V. 5. (conc. Lat. III.) et loc. citt. pag. antec. n. 1. 2) c. 5. X. de magistr. V. 5. (Honor. III.)

CAPUT II.

De verbi Dei concionatoribus et quaestoribus eleemosynariis.

Quia vero Christianae reipublicae non minus necessaria est praedicatio evangelii 1) quam lectio, et hoc est praecipuum episcoporum munus 2): statuit et decrevit eadem sancta 30 synodus, omnes episcopos, archiepiscopos, primates et omnes alios ecclesiarum praelatos teneri per se ipsos, si legitime impediti non fuerint, ad praedicandum sanctum Iesu Christi evangelium. Si vero contigerit episcopos et alios praedictos legitimo detineri impedimento, iuxta formam generalis concilii 3) viros idoneos assumere teneantur ad huiusmodi praedicationis officium salubriter exsequendum. Si quis autem hoc adimplere contempserit, districtae subiaceat ultioni. Archipresbyteri quoque, plebani, et quicunque parochiales vel alias curam animarum habentes ecclesias quocunque modo obtinent, per se, vel alios idoneos, si legitime impediti fuerint, diebus saltem dominicis 4) et festis solemnibus plebes sibi commissas pro sua et earum capacitate pascant salutaribus verbis; docendo quae scire omnibus necessarium est ad salutem, annunciandoque eis cum brevitate et facilitate sermonis vitia, quae eos declinare, et virtutes, quas sectari oporteat, ut poenam aeternam evadere, et coelestem gloriam consequi valeant. Id vero si quis eorum praestare negligat, etiam si ab episcopi iurisdictione quavis ratione exemptum se esse praetenderet, etiam si ecclesiae quovis modo exemptae dicerentur, aut alicui monasterio, etiam extra dioecesim exsistenti, forsan annexae vel unitae, modo re ipsa in dioecesi sint, provida pastoralis episcoporum sollicitudo non desit, ne illud impleatur: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis 5). Itaque ubi ab episcopo moniti trium mensium spatio muneri suo defuerint, per censuras ecclesiasticas seu alias ad ipsius episcopi arbitrium cogantur, ita ut etiam, si ei sic expedire visum fuerit, ex beneficiorum fructibus alteri, qui id praestet, honesta aliqua merces persolvatur, donec principalis ipse resipiscens officium suum impleat.

Si quae vero parochiales ecclesiae reperiantur subiectae 31 monasteriis in nulla dioecesi exsistentibus, si abbates et regulares praelati in praedictis negligentes fuerint, a metropo

Sess. V. 1) cf. Sess. XXIV. de ref. c. 4. 2) c. 6. D. LXXXVIII. (conc. Carth. IV. seu Statt. eccl. ant.) - 3) c. 15. X. de off. iud. ord. I. 31. (conc. Lat. IV.) et infr. inter const. ex antiqu. iure desumpt. per conc. Trid. innovatas. — 4) cf. Sess. XXIV. de ref. c. 4. 5) Ierem. Thren. IV. 4.

litanis, in quorum provinciis dioeceses ipsae sitae sunt, tanquam quoad hoc sedis apostolicae delegatis compellantur; neque huius decreti exsecutionem consuetudo, vel exemptio, aut appellatio, aut reclamatio sive recursus impedire valeat, quousque desuper a competenti iudice, qui summarie et sola facti veritate inspecta procedat, cognitum et decisum fuerit. Regulares vero cuiuscunque ordinis, nisi a suis superioribus de vita, moribus et scientia examinati et approbati fuerint, ac de eorum licentia, etiam in ecclesiis suorum ordinum praedicare non possint, cum qua licentia personaliter se coram episcopis praesentare, et ab eis benedictionem petere teneantur, antequam praedicare incipiant. In ecclesiis vero, quae suorum ordinum non sunt, ultra licentiam suorum superiorum etiam episcopi licentiam habere teneantur, sine qua in ipsis ecclesiis non suorum ordinum nullo modo praedicare possint 1). Ipsam autem licentiam gratis episcopi concedant. Si vero, quod absit, praedicator errores aut scandala disseminaverit in populum, etiamsi in monasterio sui vel alterius ordinis praedicet, episcopus ei praedicationem interdicat. Quod si haereses praedicaverit, contra eum secundum iuris dispositionem aut loci consuetudinem procedat, etiamsi praedicator ipse generali vel speciali privilegio exemptum se esse praetenderet; quo casu episcopus auctoritate apostolica et tanquam sedis apostolicae delegatus procedat. Curent autem episcopi, ne quis praedicator vel ex falsis informationibus, vel alias calumniose vexetur, iustamve de eis conquerendi occasionem habeat. Caveant praeterea episcopi, ne aliquem 32 vel eorum, qui, quum sint nomine regulares, extra claustra tamen et obedientiam religionum suarum vivunt, vel presbyterorum saecularium, nisi ipsis noti sint, et moribus atque doctrina probati, etiam quorumlibet privilegiorum praetextu in sua civitate vel dioecesi praedicare permittant, donec ab ipsis episcopis super ea re sancta sedes apostolica consulatur, a qua privilegia huiusmodi nisi tacita veritate et expresso mendacio ab indignis extorqueri verisimile non est. Quaestores vero eleemosynarii 2), qui etiam quaestuarii vulgo dicuntur, cuiuscunque conditionis exsistant, nullo modo nec per se nec per alium praedicare praesumant, et contrafacientes ab epi

Sess. V. 1) c. 13. §. 6. X. de haer. V. 7. (conc. Lat. IV.) cf. infr. Sess. XXIV. de ref. c. 4.-2) c. 14. X. de poen. et rem. V. 38. (conc. Lat. IV.) c. 11. § 2. de haer. in VIto V. 2. (Clem. IV.) c. 2. de poen. et rem. in Clem. V. 9. (Clem. V.)

« ÖncekiDevam »