Sayfadaki görseller
PDF
ePub

non solum videndum, sed etiam celebrandum incredibili cum totius Christiani populi assensu atque approbatione sua magna benignitate concessit. Pio deinde IV., summo nostro atque optimo Pontifici, gratiae perpetuae ac singulares habendae sunt, qui, quum primum beati Petri sedem ascendit, tanto synodum hanc instaurandi desiderio exarsit, ut in eo suas omnes curas et cogitationes defigeret. Nuncios statim viros probatissimos ad indicendum illis nationibus atque provinciis concilium misit, pro quorum in primis salute convocabatur. Hi aquilonis partes prope omnes peragrarunt, rogarunt, obsecrarunt, obtestati sunt; tuta omnia atque amica promiserunt, atque id etiam egerunt, ut in Angliam traiicerent. Legatos postmodum pietate ac doctrina praestantissimos, quum interesse ille synodo, ut mirum in modum cupiebat, non posset, huc misit, ex quibus duos (quorum memoria in benedictione est) statuta die, tametsi nulli fere episcopi convenissent, hic esse voluit. Hi, atque additus eis paulo post tertius, novem menses atque eo amplius iustum ad synodum instituendam episcoporum numerum hoc in loco nihil agentes exspectaverunt, quum interea nihil aliud Pontifex ipse aut ageret aut meditaretur, quam ut Patres quam plurimi, quam optimi, et quam primum huc accederent, et Christiani nominis reges omnes ac principes suos huc oratores mitterent, ut communi omnium voto atque consilio communis haec causa gravissima omnium atque maxima tractaretur. Quid vero postea omui cara, sollicitudine, sumptibus praetermisit, quod ad concilii huius amplitudinem, libertatem et commodum pertinere aliquo modo videretur? O singularem pastoris ac patris nostri pietatem atque prudentiam! O summam etiam eiusdem felicitatem, cuius auctoritate atque auspiciis iactatum hoc diu et agitatum concilium constitit et conquiescit! Te Paulum III., te Iulium mortuos appello; quamdiu quantoque studio videre quod nos videmus exoptastis? quot in eam rem sumptus, quot labores insumpsistis? Quamobrem vere tibi atque ex animo, PIE sanctissime ac beatissime, gratulamur, quod tantam tibi 317 laetitiam, tantam tuo nomini laudem (id quod maximum divinae in te benevolentiae argumentum est) Dominus reservavit, quem nos precibus omnibus ac votis supplices oramus, ut te nobis incolumem pro ecclesiae suae sanctae commodo atque ornamento et quam citissime reddat, et quam diutissime conservet. Serenissimo etiam imperatori gratias agere, et gratulari iure optimo debemus. Ille potentissimorum cae

sarum, qui propagandae Christianae religionis miro quodam desiderio flagrarunt, animum, ut locum, referens, urbem hanc ab omni periculo liberam conservavit, et nos, ut tutam tranquillamque pacem traheremus, sua vigilantia perfecit, magnamque nostris animis securitatem assidua trium suorum legatorum summorum virorum praesentia ac prope pignore attulit. Ille de nostris his rebus pro sua eximia pietate sollicitus mirifice fuit.

Vos

Ille a se atque a nobis dissentientes homines ex obscurissimis, in quibus versantur, tenebris eruere, atque ad sanctae huius synodi clarissimam lucem aspiciendam adducere maximopere laboravit. Regum praeterea Christianorum ac principum in concilio hoc amplissimis suis legationibus ornando, et suos vestrae auctoritati fasces submittendo, pia maxime voluntas grata nobis memoria prosequenda est. Iam vero quis est, illustrissimi legati et cardinales, qui se vobis debere plurimum non fateatur! Vos nostrarum actionum duces optimi ac moderatores exstitistis. Vos, ne nostra aut in dicendo aut in decernendo libertas violari aliqua ex parte videretur, incredibili patientia ac diligentia curastis. nulli corporis labori, nulli animi contentioni pepercistis, ut ad optatum res exitum, quod alii multi vestri similes frustra tentaverunt, quamprimum perduceretur. In quo praecipuam quandam ac propriam laetitiam habere tu, MORONE illustrissime atque ornatissime, debes, qui, quum vigesimo ab hinc anno primum praeclaro huic aedificio lapidem posueris, extremam nunc manum post alios multos huic operi architectos adhibitos feliciter pro summa tua ac prope divina sapientia 318 imponis. Factum hoc tuum egregium ac singulare omnium sermone perpetuo celebrabitur, neque ulla unquam aetas de tuis his laudibus conticescet. Quid de vobis dicam, Patres sanctissimi, quam bene de Christiana republica vestris his praestantissimis actionibus meruistis? quanta vestrum uniuscuiusque nominis commendatio, quanta gloria a Christiano populo universo tribuetur? vos vere Patres, vere pastores et agnoscent omnes et praedicabunt, vobis suam unusquisque vitam atque salutem acceptam libentissime referet. O diem illam populis nostris iucundissimam atque laetissimam, in qua primum revisere illis nos atque amplecti a templi Domini aedificatione redeuntes contigerit.

Sed fac, tu Domine Deus noster, ut tam eximiae de nobis opinioni egregiis factis respondeamus, et semen hoc,

[ocr errors][merged small][merged small]

quod in agro tuo seminavimus, uberem fructum afferat, fluatque ut ros eloquium tuum, atque, quod fore aliquando pollicitus es, fiat temporibus nostris, ut unum sit omnium ovile, et unus pastor, atque is potissimum Pius IV., in tui nominis gloriam sempiternam. Amen.

CONFIRMATIO CONCILII.

Nos Alexander, sancti Laurentii in Damaso diaconus cardinalis de Farnesio, S. R. E. vicecancellarius, fidem facimus et attestamur, qualiter hodie, die Mercurii, xxvi. Ianuarii MDLXIV., Pontificatus sanctissimi D. nostri D. Pii, divina providentia Papae quarti, anno quinto, in consistorio secreto apud S. Petrum reverendissimi DD. mei cardinales Moronus et Simoneta, nuper reversi a sacro concilio Tridentino, cui uti sedis apostolicae legati praeerant, petierunt ab codem sanctissimo D. nostro ut infra:

Beatissime Pater, in decreto super fine concilii oecumenici Tridentini, pridie nonas Decembris praeteriti publicato, statutum fuit, ut per Sanctitatis vestrae et sanctae sedis apostolicae legatos et praesidentes peteretur nomine dicti concilii a Sanctitate vestra confirmatio omnium et singulorum, quae tam sub fel. rec. Paulo III. et Iulio III., 319 quam sub Sanctitute vestra in eo decreta et definita sunt. Quapropter nos Ioannes cardinalis Moronus et Ludovicus cardinalis Simoneta, qui tunc legati et praesidentes eramus, volentes exsequi quod in dicto decreto stabilitum fuit, humiliter petimus nomine dicti concilii oecumenici Tridentini, ut Sanctitas vestra dignetur confirmare omnia et singula, quae tam sub fel. rec. Paulo III. et Iulio III., quam sub Sanctitute vestra in eo decreta et definita sunt.

Quibus auditis Sanctitas sua, viso et lecto tenore dicti decreti, et habitis votis reverendissimorum DD. meorum cardinalium, respondit per haec verba:

Petitioni nomine concilii oecumenici Tridentini super eius confirmatione per dictos legatos nobis factae annuentes, omnia et singula, quae in dicto concilio tum sub fel. rec. Paulo III. et Iulio III. praedecessoribus nostris, quum Pontificatus nostri tempore decreta et definita sunt, auctoritate apostolica, etiam de venerabilium fratrum nostrorum cardinalium consilio et assensu, matura cum illis deliberatione praehabita confirmamus, atque ab omnibus Christi

fidelibus recipi et inviolabiliter observari mandamus, in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Amen.

[blocks in formation]

OECUMENICI GENERALIS CONCILII TRIDENTINI. Pius Episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui, respicere dignatus ecclesiam suam sanctam, tot procellis et tempestatibus agitatam atque vexatam et gravius in dies laborantem, apto tandem ei subvenit optatoque remedio. Ad plurimas et perniciosissimas haereses exstirpandas, ad corrigendos mores et restituendam ecclesiasticam disciplinam, ad pacem et concordiam Christiani populi procurandam, indictum iam pridem in civitate Tridentina oecumenicum et generale concilium a piae memoriae Paulo III. praedecessore nostro, et sessionibus aliquot habitis coeptum fuerat; ab eius autem successore Iulio in eandem urbem revocatum, post alias sessiones celebratas variis impedimentis et difficultatibus obiectis ne tum quidem peragi potuerat, itaque diutius intermissum fuerat, non sine maximo moerore piorum omnium, quum quotidie magis ecclesia eiusmodi remedium imploraret. Nos autem post susceptum sedis apostolicae regimen tam necessarium ac salutare opus, sicut pastoralis sollicitudo monebat, divinae misericordiae fiducia perficere aggressi, adiuti pio studio carissimi in Christo filii nostri Ferdinandi Romanorum imperatoris electi, et aliorum Christianorum regum, rerumpublicarum et 321 principum, tandem consecuti sumus quod nec diurnis nec nocturnis curis elaborare destitimus, quodque a Patre luminum assidue precati sumus. Quum enim eam in urbem undique ex Christiani nominis nationibus convenisset, nostris convocata literis et sua etiam ipsorum pietate excitata, episcoporum et aliorum insignium praelatorum maxima et oecumenico concilio digna frequentia, praeter plurimos alios pios

et sacrarum literarum scientia divinique et humani iuris cognitione praestantes viros praesidentibus ipsi synodo sedis apostolicae legatis, nobis adeo concilii libertati faventibus, ut etiam de rebus sedi apostolicae proprie reservatis liberum ipsi concilio arbitrium per literas ad legatos nostros scriptas ultro permiserimus, quae de sacramentis et aliis rebus, quae quidem necessariae visae sint, tractanda, definienda et statuenda restabant, ad confutandas haereses, ad tollendos abusus, et emendandos mores, a sacrosancta synodo summa libertate diligentiaque tractata et accurate ac mature admodum definita, explicata, statuta sunt. Quibus rebus perfectis concilium tanta omnium, qui illi interfuerunt, concordia peractum fuit, ut consensum eum plane a Domino effectum fuisse constiterit, idque in nostris atque omnium oculis valde mirabile fuerit. Pro quo tam singulari Dei munere supplicationes statim in alma hac Urbe indiximus, quae magna cleri et populi pietate celebratae fuerunt, laudesque et gratias divinae maiestati merito persolvendas curavimus, quum eiusmodi concilii exitus spem magnam et prope certam attulerit, fore, ut maiores in dies fructus ad ecclesiam ex ipsius decretis et constitutionibus perveniant. Quum autem ipsa sancta synodus pro sua erga sedem apostolicam reverentia, antiquorum etiam conciliorum vestigiis inhaerens, decretorum suorum omnium, quae nostro et praedecessorum nostrorum tempore facta sunt, confirmationem a nobis petierit, decreto de ea re in publica sessione facto, Nos, ex legatorum literis prius, deinde post reditum 322 eorum ex iis, quae synodi nomine diligenter retulerunt, postulatione ipsius synodi cognita, habita super hac re cum venerabilibus fratribus nostris sanctae Romauae ecclesiae cardinalibus deliberatione matura, sanctique Spiritus in primis auxilio invocato, quum ea decreta omnia catholica et populo Christiano utilia ac salutaria esse cognovissemus, ad Dei omnipotentis laudem de eorundem fratrum nostrorum consilio et assensu in consistorio nostro secreto illa omnia et singula auctoritate apostolica hodie confirmavimus, et ab omnibus Christi fidelibus suscipienda ac servanda esse decrevimus, sicut harum quoque literarum tenore ad clariorem omnium notitiam confirmamus, et suscipi observarique decernimus. Mandamus autem in virtute sanctae obedientiae, et sub poenis a sacris canonibus constitutis, aliisque gravioribus, etiam privationis, arbitrio nostro infligendis, universis et singulis venerabilibus fratribus nostris, patriarchis, archiepiscopis, episcopis

« ÖncekiDevam »