Sayfadaki görseller
PDF
ePub

suo esse unum, et simplicissimum permanere, continuo subiungens, ipsum Deum in tribus personis distingui, perperam discedit a communi et probata in Christianae doctrinae institutionibus formula, qua Deus unus quidem in tribus personis distinctis dicitur, non in tribus personis distinctus; cuius formulae commutatione hoc vi verborum subrepit erroris periculum, ut essentia divina distincta in personis putetur, quam fides catholica sic unam in personis distinctis confitetur, ut eam simul profiteatur in se prorsus indistinctam.

Alterum, quod de ipsismet tribus divinis personis tradit, eas secundum earum proprietates personales et incommunicabiles exactius loquendo exprimi seu appellari Patrem, Verbum et Spiritum sanctum, quasi minus propria et exacta foret appellatio Filii tot scripturae locis consecrata, voce ipsa Patris e coelis et a nube delapsa, tum formula baptismi a Christo praescripta, tum et praeclara illa confessione, qua beatus ab ipsomet Christo Petrus est pronunciatus; ac non potius retinendum esset quod edoctus ab Augustino angelicus praeceptor1) vicissim ipse docuit,,,in nomine Verbi eandem proprietatem importari, quae in nomine Filii," dicente nimirum Augustino 2):,,eo dicitur Verbum, quo Filius.“

Neque silentio praetereunda insignis ea fraudis plena synodi temeritas, quae pridem improbatam ab apostolica sede conventus Gallicani declarationem an. 1682. ausa sit non amplissimis modo laudibus exornare, sed, quo maiorem illi auctoritatem conciliaret, eam in decretum de fide inscriptum insidiose includere, articulos in illa contentos palam adoptare, et quae sparsim per hoc ipsum decretum tradita sunt, horum articulorum publica et solenni professione obsignare. Quo sane non solum gravior longe se nobis offert de synodo, quam praedecessoribus nostris fuerit de comitiis illis expostulandi ratio, sed et ipsimet Gallicanae ecclesiae non levis iniuria 464 irrogatur, quam dignam synodus existimaverit, cuius auctoritas in patrocinium vocaretur errorum, quibus illud est contaminatum decretum.

Quamobrem quae acta conventus Gallicani, mox ut prodierunt, praedecessor noster ven. Innocentius XI. per literas in forma brevis die 11. Aprilis an. 1682., post autem expressius Alexander VIII. constit. Inter multiplices die 4. Aug. an. 1699. pro apostolici sui muneris ratione improbarunt, re

1) S. Th. 1. p. q. 34. art. ? ad 3. — 2) Aug. de Trinit. 1. 7. c. 2.

sciderunt, nulla et irrita declararunt: multo fortius exigit a nobis pastoralis sollicitudo recentem horum factam in synodo tot vitiis affectam adoptionem, velut temerariam, scandalosam, ac praesertim post edita praedecessorum nostrorum decreta huic apostolicae sedi summopere iniuriosam reprobare ac damnare, prout eam praesenti hac nostra constitutione reprobamus et damnamus, ac pro reprobata et damnata haberi volumus. Ad id genus fraudis pertinet, quod synodus in hoc ipso decreto de fide quamplures articulos complexa, quos Lovaniensis facultatis theologi ad Innocentii XI. iudicium detulerunt, tum et alios duodecim a card. de Noailles Benedicto XIII. oblatos, non dubitaverit ex reprobato secundo Ultraiectensi concilio vanum vetusque commentum exsuscitare, temereque his verbis iactare in vulgus, nempe universae Europae notissimum esse, eos articulos Romae severissimo examini subiectos fuisse, et non solum a qualicunque censura immunes exiisse, sed etiam a laudatis Romanis Pontificibus fuisse commendatos; cuius tamen assertae commendationis non modo nullum exstat authenticum documentum, quin potius eidem refragantur acta examinis, quae in nostrae supremae inquisitionis tabulis asservantur, e quibus id tantum apparet, nullum super iis prolatum fuisse iudicium.

Hisce propterea de causis librum hunc ipsum, cui titulus:,,Atti e decreti del concilio diocesano di Pistoia dell' 1786. In Pistoia, per Atto Bracali stampatore vescovile. Con approvazione," sive praemisso sive quovis alio titulo inscriptum, ubicunque, et quocunque idiomate, quavis editione 465 aut versione hactenus impressum aut imprimendum, auctoritate apostolica tenore praesentium prohibemus et damnamus, quemadmodum etiam alios omnes libros in eius sive eius doctrinae defensionem, tam scripto quam typis forsan iam editos, seu, quod Deus avertat, edendos, eorumque lectionem, descriptioretentionem et usum omnibus et singulis Christifidelibus sub poena excommunicationis per contrafacientes ipso facto incurrendae prohibemus pariter et interdicimus.

nem,

Praecipimus insuper venerabilibus fratribus patriarchis, archiepiscopis, et episcopis aliisque locorum ordinariis, nec non haereticae pravitatis inquisitoribus, ut contradictores et rebelles quoscunque per censuras et poenas praefatas, aliaque iuris et facti remedia, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii saecularis auxilio, omnino coerceant et compellant.

Volumus autem, ut earundem praesentium transsumptis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus literis adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis, damnationis, mandati, prohibitionis et interdictionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud sanctam Mariam Maiorem anno Incarnationis dominicae MDCCXCIV., V. Kalendas Septemb., Pontificatus nostri anno XX.

[blocks in formation]

Registrata in secretaria brevium.

Anno a Nativitate Domini nostri Iesu Christi MDCCXCIV., indictione XII., die vero XXXI. Augusti, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et domini nostri domini Pii divina providentia Papae VI. anno XX., supradictae literae apostolicae affixae et publicatae fuerunt ad valvas basilicae Lateranen. et principis Apostolorum, Cancellariae apostolicae, curiae generalis in Monte citatorio, in acie Campi Florae, ac in aliis locis solitis et consuetis Urbis, per me Ioannem Renzoni apostolicum cursorem.

Felix Castellacci magister cursorum.

466

PARS ALLOCUTIONIS

HABITA IN CONSISTORIO SECRETO DIE XXVI. IUNII 467

MDCCCV.

A SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO

ΡΙΟ

DIVINA PROVIDENTIA PAPA VII.

Primo nostro in illam urbem (Florentiam) adventu iam praesenseramus, ven. fratrem nostrum Scipionem Riccium.

Pistoriensem olim et Pratensem episcopum, de se cum nobis et sancta catholica Romana ecclesia reconciliando, quod a longo nos tempore optabamus, bonique omnes avidissime operiebantur, graviter cogitare. Iam vero cogitationem hanc suam nobis in praefatam civitatem reversis egregio planeque imitando exemplo complevit. Filiali enim cum fiducia nobis significavit, se formulae, quam ipsi proponere nobis placuisset, sincero corde subscripturum. Nec fidei, quam nobis dederat, defuit. Formulam enim per ven. fratrem nostrum archiepiscopum Philippensem ei missam legit, admisit, suaque manu signavit. Hac ergo formula, quam reparando scandalo publicam in cognitionem deduci concupivit, declaravit, se pure et simpliciter, omninoque ex animo accipere et venerari constitutiones a sede apostolica factas, quibus errores Baii, Iansenii, Quesnellii et illorum, qui eos sectati sunt, proscribuntur, praesertim vero bullam dogmaticam Auctorem fidei, qua octoginta quinque propositiones damnantur e synodo Pistoriensi, quam ipse coegerat et publicari iusserat, excerptae; has propterea propositiones omnes et singulas se reprobare et damnare iis qualificationibus, iisque sensibus, qui in praefata bulla expressi sunt; denique in sanctae ecclesiae catholicae apostolicae Romanae fide, inque omnimoda subiectione veraque 468 obedientia nobis nostrisque successoribus, tanquam in Petri cathedra sedentibus et Iesu Christi vicariis, velle se vivere et mori. Post solennem adeo declarationem eum ad nos accersivimus, formulamque a se subscriptam nobis denuo asserentem, et suorum sensuum sinceritatem atque intimam dogmaticis sanct. mem. Pii sexti decisionibus submissionem iteratis verbis testantem, addictumque suum orthodoxae fidei sedique apostolicae mediis etiam in erroribus animum profitentem, paterne complexi sumus, meritaque ob actum, quem gessit, laude commendatum, omni caritatis affectu nobis catholicaeque ecclesiae reconciliavimus. Quum vero datis nuper ad nos literis, quibus de felici faustoque nostro in Urbem reditu nobis gratulatur, retractationem Florentiae factam ratam se habere confirmaverit, paterno cor nostrum gaudio rursus affecit.

329

CATALOGUS

LEGATORUM, PATRUM, ORATORUM ET THEOLOGORUM,

QUI AD SACROSANCTAM OECUMENICAM TRIDENTINAM SYNODUM CONVENERUNT.

nus.

nus.

CARDINALES LEGATI.

Hercules Gonzaga S. R. E. Presb. Card. tituli S. Mariae novae, MantuaObiit Tridenti, 2. Martii 1563.

Hieron. Seripandus S. R. E. Presb. Card. tituli S. Susannae, Neapolita Obiit Tridenti, 17. Martii 1563.

Ioan. Moronus S. R. E. Card. Episc. Praenestinus, postea Ostiensis, et sacri Collegii Decanus, Mediolanensis, in demortui Card. de Mantua locum suffectus.

Stanisl. Osius. S. R. E. Presb. Card. tit. S. Laurentii in Pane et Perna, Civis et Episc. Varmiensis, postea Poenitentiarius Maior.

Lud. Simoneta S. R. E. Presb. Card. tit. S. Cyriaci in Thermis, Mediola nensis, Episc. Pisaurensis. Obiit Romae 1563, prid. Kal. Maii.

Marc. Siticus de Altaemps S. R. E. Diaconus Card. Basilicae SS. duode cim Apostolorum, Germanus, Episc. Constantiensis.

Bern. Navagerius S. R. E. Presb. Card. tituli S. Nicolai inter Imagines, Episc. Veronensis, Venetus, in demortui Card. Seripandi locum missus.

CARDINALES NON LEGATI.

Carol. a Lotharingia S. R. R. Presb. Card. tit. S. Apollinaris, Princeps et Archiep. Rhemensis, Abbas Cluniaci, Gallus. Lud. Madrutius S. R. E. Diaconus Card. tit. S. Onuphrii, Civis et selectus Episc. Tridentinus, postea Episc. Tusculanus.

ORATORES ECCLESIASTICI.

Ant. de Muglitio, Moravus, Archiep. Pragensis, Orator Caesareus. Georg. Drascovicius, Croatus, Ep. Quinqueecclesiensis, Orator Caesareus pro Regno Hungariae, postea Archiep. Colocensis, et Card.

Valent. Herbotus, Polonus, Episc. Praemisliensis, Orator Regis Polo

niae.

Marc. Ant. Bobba, Casalensis, Episc. Augustensis in Pedemontio, Ducis Sebaudiae Orator, postea Card.

Hieron, de Gaddis, Florentinus, Episc. Cortonensis, Orator Ducis Florentiae, missus in locum 1o. Strozzi.

Fr. Mart. Royas de Portarubeo, Hispanus, Orator Religionis Ierosolyms

tanae.

ORATORES SAECULARES.

Sigism. a Thun, Tridentinus, Orator Caesareus.

Lud. de S. Gelasio, Dom. de Lansac, Orator Regis Christianissimi. Renaldus de Ferrier, Praesidens in Parlamento Parisiensi, Orator Regis Christianissimi.

« ÖncekiDevam »