Sayfadaki görseller
PDF
ePub

omnes 1), unusquisque sicut misericordiam et bonitatem, ita severitatem et iudicium ante oculos habere debet, neque se ipsum aliquis, etiam si nihil sibi conscius fuerit 2), iudicare; quoniam omnis hominum vita non humano iudicio examinanda et iudicanda est, sed Dei, qui illuminabit abscondita tenebrarum 3), et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo, qui, ut scriptum est 4), reddet unicuique secundum opera sua.

Post hanc catholicam de iustificatione doctrinam, quam nisi quisque fideliter firmiterque receperit, iustificari non poterit, placuit sanctae synodo hos canones subiungere, ut omnes sciant, non solum quid tenere et sequi, sed etiam quid vitare et fugere debeant.

DE IUSTIFICATIONE.

CANON I. Si quis dixerit, hominem suis operibus 5), quae vel per humanae naturae vires vel per legis doctrinam fiant, absque divina per Iesum Christum gratia posse iustificari coram Deo: anathema sit.

CAN. II. Si quis dixerit, ad hoc solum divinam gratiam per Christum Iesum dari, ut facilius homo iuste vivere ac vitam aeternam promereri possit, quasi per liberum arbitrium sine gratia utrumque, sed aegre tamen et difficulter possit: anathema sit.

48

CAN. III. Si quis dixerit), sine praeveniente Spiritus | sancti inspiratione 7) atque eius adiutorio hominem credere, sperare, diligere aut poenitere posse, sicut oportet, ut ei iustificationis gratia conferatur: anathema sit.

CAN. IV. Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam iustificationis gratiam se disponat ac praeparet, neque posse dissentire, si velit, sed veluti inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere: anathema sit.

CAN. V. Si quis liberum hominis arbitrium post Adae 49 peccatum amissum et exstinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, immo titulum sine re, figmentum denique a satana invectum in ecclesiam: anathema sit.

CAN. VI. Si quis dixerit, non esse in potestate hominis vias suas malas facere, sed mala opera, ita ut bona, Deum

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

3) ib. IV. 5.

[blocks in formation]

n

a

operari, non permissive solum, sed etiam proprie et per se, adeo ut sit proprium eius opus non minus proditio Iudae, quam vocatio Pauli: anathema sit.

CAN. VII. Si quis dixerit, opera omnia, quae ante iustificationem fiunt, quacunque ratione facta sint, vere esse peccata, vel odium Dei mereri, aut, quanto vehementius quis nititur se disponere ad gratiam, tanto eum gravius peccare: anathema sit.

CAN. VIII. Si quis dixerit, gehennae metum 1), per quem ad misericordiam Dei de peccatis dolendo confugimus, vel a peccando abstinemus, peccatum esse, aut peccatores peiores facere: anathema sit.

CAN. IX. Si quis dixerit, sola fide impium iustificari 2), ita ut intelligat nihil aliud requiri, quod ad iustificationis gratiam consequendam cooperetur, et nulla ex parte necesse esse eum suae voluntatis motu praeparari atque disponi: anathema sit.

50 CAN. X. Si quis dixerit, homines sine Christi iustitia 3), per quam nobis meruit, iustificari, aut per eam ipsam formaliter iustos esse: anathema sit.

[ocr errors]

CAN. XI. Si quis dixerit, homines iustificari vel sola imputatione iustitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et caritate, quae in cordibus eorum per Spiritum sanctum diffundatur 4), atque illis inhaereat, aut etiam gratiam, qua iustificamur, esse tantum favorem Dei: anathema sit.

CAN. XII.

Si quis dixerit, fidem iustificantem nihil aliud esse quam fiduciam divinae misericordiae 5), peccata remittentis propter Christum, vel eam fiduciam solam esse, qua iustificamur: anathema sit.

CAN. XIII. Si quis dixerit, omni homini ad remissionem peccatorum assequendam necessarium esse, ut credat certo et absque ulla haesitatione propriae infirmitatis et indispositionis peccata sibi esse remissa: anathema sit.

CAN. XIV. Si quis dixerit, hominem a peccatis absolvi 6) ac iustificari ex eo, quod se absolvi ac iustificari certo credat, aut neminem vere esse iustificatum, nisi qui credat se esse iustificatum, et hac sola fide absolutionem et iustificationem perfici: anathema sit.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CAN. XV.

Si quis dixerit, hominem renatum et iustifi- 51 catum teneri ex fide ad credendum 1), se certo esse in numero praedestinatorum: anathema sit.

CAN. XVI. Si quis magnum illud usque in finem perseverantiae donum se certo habiturum 2) absoluta et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit: anathema sit.

CAN. XVII. Si quis iustificationis gratiam non nisi praedestinatis ad vitam contingere dixerit, reliquos vero omnes, qui vocantur, vocari quidem, sed gratiam non accipere, utpote divina potestate praedestinatos ad malum: anathema sit.

CAN. XVIII. Si quis dixerit, Dei praecepta homini etiam iustificato 3) et sub gratia constituto esse ad observandum impossibilia: anathema sit.

CAN. XIX. Si quis dixerit, nihil praeceptum esse in evangelio praeter fidem; cetera esse indifferentia, neque praecepta, neque prohibita, sed libera; aut decem praecepta nihil pertinere ad Christianos: anathema sit.

CAN. XX. Si quis hominem iustificatum et quantumlibet perfectum 4) dixerit non teneri ad observantiam mandatorum Dei et ecclesiae, sed tantum ad credendum, quasi vero evan-52 gelium sit nuda et absoluta promissio vitae aeternae sine conditione observationis mandatorum: anathema sit.

CAN. XXI. Si quis dixerit, Christum Iesum a Deo hominibus datum fuisse ut redemptorem, cui fidant, non etiam ut legislatorem, cui obediant: anathema sit.

CAN. XXII. Si quis dixerit iustificatum 5) vel sine speciali auxilio Dei in accepta iustitia perseverare posse, vel cum eo non posse: anathema sit.

CAN. XXIII. Si quis hominem semel iustificatum dixerit amplius peccare non posse 6), neque gratiam amittere, atque ideo eum, qui labitur et peccat, nunquam vere fuisse iustificatum; aut contra, posse in tota vita peccata omnia, etiam venialia, vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet ecclesia: anathema sit.

CAN. XXIV. Si quis dixerit, iustitiam acceptam non conservari 7), atque etiam non augeri coram Deo per bona opera; sed opera ipsa fructus solummodo et signa esse iustificationis adeptae, non autem ipsius augendae causam: thema sit.

[blocks in formation]

ana

[blocks in formation]

CAN. XXV. Si quis in quolibet bono opere iustum saltem venialiter peccare dixerit 1), aut, quod intolerabilius est, mortaliter, atque ideo poenas aeternas mereri; tantumque 53 ob id non damnari, quia Deus ea opera non imputet ad damnationem: anathema sit.

CAN. XXVI. Si quis dixerit, iustos non debere pro bonis operibus 2), quae in Deo fuerint facta, exspectare et sperare aeternam retributionem a Deo per eius misericordiam et Iesu Christi meritum, si bene agendo et divina mandata custodiendo usque in finem perseveraverint3): anathema sit.

CAN. XXVII. Si quis dixerit, nullum esse mortale peccatum 4), nisi infidelitatis, aut nullo alio, quantumvis gravi et enormi, praeterquam infidelitatis peccato semel acceptam gratiam amitti: anathema sit.

CAN. XXVIII. Si quis dixerit, amissa per peccatum gratia simul et fidem semper amitti, aut fidem, quae remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva; aut eum, qui fidem sine caritate habet, non esse Christianum: anathema sit.

CAN. XXIX. Si quis dixerit, eum, qui post baptismum lapsus est 5), non posse per Dei gratiam resurgere; aut posse quidem, sed sola fide amissam iustitiam recuperare sine sacramento poenitentiae, prout sanèta Romana et universalis ecclesia, a Christo Domino et eius Apostolis edocta, hucusque professa est, servavit et docuit: anathema sit.

CAN. XXX. Si quis post acceptam iustificationis gratiam 54 cuilibet peccatori poenitenti ita culpam remitti, et reatum aeternae poenae deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus poenae temporalis exsolvendae 6) vel in hoc saeculo, vel in futuro in purgatorio 7), antequam ad regna coelorum aditus patere possit: anathema sit.

CAN. XXXI. Si quis dixerit, iustificatum peccare, dum intuitu aeternae mercedis bene operatur 8): anathema sit.

CAN. XXXII. Si quis dixerit, hominis iustificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius iustificati merita; aut ipsum iustificatum bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam et lesu Christi meritum, cuius vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiae, vitam aeternam et ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia de

2) cf. ib. c. 16. 3) Matth. XXIV. 13. 6) cf. Sess. XIV. de poenit. c. 8.

Sess. VI. 1) cf. ib. c. 11. extr. 4) cf. supra ead. c. 15. 5) cf. ib. c. 14. 7) cf. Sess. XXV. in pr. 8) cf. supra ead. c. 11. extr.

cesserit, consecutionem, atque etiam gloriae augmentum: anathema sit.

CAN. XXXIII. Si quis dixerit, per hanc doctrinam catholicam de iustificatione, a sancta synodo hoc praesenti decreto expressam, aliqua ex parte gloriae Dei vel meritis Iesu Christi Domini nostri derogari, et non potius veritatem fidei nostrae, Dei denique ac Christi Iesu gloriam illustrari: anathema sit.

DECRETUM DE REFORMATION E.

55

C. I. Praelatos convenit in ecclesiis suis residere; si secus fecerint, iuris antiqui poenae in cos innovantur, et novae decernuntur. Eadem sacrosancta synodus, eisdem praesidentibus apostolicae sedis legatis, ad restituendam collapsam admodum ecclesiasticam disciplinam, depravatosque in clero et populo Christiano mores emendandos se accingere volens, ab iis, qui maioribus ecclesiis praesunt, initium censuit esse sumendum; integritas enim praesidentium salus est subditorum 1). Confidens itaque per Domini ac Dei nostri misericordiam providamque ipsius Dei in terris vicarii sollertiam omnino futurum, ut ad ecclesiarum regimen, onus quippe angelicis humeris formidandum, qui maxime digni fuerint, quorumque prior vita ac omnis aetas, a puerilibus exordiis usque ad perfectiores annos per disciplinae stipendia ecclesiasticae laudabiliter acta, testimonium praebeat, secundum venerabiles beatorum Patrum sanctiones 2) assumantur: omnes patriarchalibus, primatialibus, metropolitanis et cathedralibus ecclesiis quibuscunque quovis nomine ac titulo praefectos monet ac monitos esse vult, ut attendentes sibi 3) et universo gregi, in quo Spiritus sanctus posuit eos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, vigilent, sicut Apostolus praecipit 4), in omnibus laborent, et ministerium suum impleant. Implere autem illud se nequaquam posse sciant, si greges sibi commissos 5) mercenariorum 56 more deserant, atque ovium suarum, quarum sanguis, de eorum est manibus a supremo iudice requirendus 6), custodiae minime incumbant, quum certissimum sit, non admitti pastoris excusationem, si lupus oves comedit, et pastor nescit. Ac nihilominus, quia nonnulli, quod vehementer dolendum est, hoc tempore reperiuntur, qui propriae etiam salutis immemores,

Sess. VI. 1) c. 5. D. LXI. (Leo I.) · 2) cf. ex. gr. 4. D. LIX. (Coelest. 1.) c. 2. D. LXI. (Hormisd.) c. 6. ead. (conc. Laodic.) 3) Act. XX. 28. 4) 2 Tim. IV. 5. 5) Ioan. X. 12. 6) Ezech. XXXIII. 6.

[ocr errors]
[ocr errors]
« ÖncekiDevam »