Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

B UL LA INDICTIONIS

SACROSANCTI OECUMENICI CONCILII TRIDENTINI

SUB PAULO III. PONT. MAX.

Paulus Episcopus, SERVUS SERVORUM Dei, AD FUTURAM REI ME

MORIAM.

Initio nostri huius pontificatus, quem non ob merita nostra, sed propter suam magnam bonitatem Dei omnipotentis providentia nobis commisit, cernentes iam tum, in quas perturbationes temporum, quotque incommoda rerum fere omnium nostra pastoralis sollicitudo et vigilia esset vocata, cupiebamus quidem mederi Christianae reipublicae malis, quibus illa iam dudum vexata et propemodum oppressa est; sed ipsi etiam, ut homines circumdati infirmitate 1), ad tantum onus tollendum impares vires nostras esse sentiebamus. Nam quum pace opus esse intelligeremus ad liberandam et conservandam a plurimis impendentibus periculis rempublicam, omnia invenimus odiis et dissensionibus plena, dissentientibus praesertim principibus iis inter se, quibus summa rerum paene omnis a Deo permissa est. Quum unum ovile 2) et unum pastorem dominici esse gregis ad integritatem Christianae religionis et ad coelestium bonorum spem in nobis confirmandam necessarium duceremus: schismatis, dissidiis, haeresibus erat Christiani nominis divulsa iam paene et lacerata unitas. Quum tatam atque munitam ab infidelium armis atque insidiis rempublicam optaremus: nostris erratis nostraque cunctorum culpa, Dei videlicet ira peccatis nostris imminente, Rhodus fuerat amissa, Hungaria vexata, conceptum et meditatum contra Ita

1) Hebr. V. 2. 2) loan. X. 16. CONC, TRIDENT.

1

4 liam, contraque Austriam et Illyricom terra marique bellum,

quum impius et immitis hostis noster Turca nullo tempore requiesceret, nostrorumque inter se odia et dissensiones suam bene gerendae rei occasionem duceret. Igitur, ut dicebamus, in tanta haeresum, dissensionuin bellorumque tempestate, tantisque excitatis fluctibus quum essemus ad moderandam et gubernandam Petri naviculam vocati, nec viribus ipsi nostris satis fideremus, primum coniecimus in Domino cogitatus nostros ?), ut ipse nos nutriret, animumque nostrum firmitate et robore, mentem consilio sapientiaque instrueret. Deinde, animo repetentes, maiores nostros, sapientia admirabili et sanctitate praeditos, saepe in summis Christianae reipublicae periculis remedium optimum atque opportunissimum oecumenica concilia et episcoporum generales conventus adhibuisse : ipsi quoque animum ad generale habendum concilium adiecimus, exquisitisque principum sententiis, quorum nobis videbatur utilis in primis et opportuna ad hanc rem esse consensio, quum eos tunc non alienos ab hoc tam sancto opere invenissemus, oecumenicum concilium, et generalem eorum episcoporum aliornmque Patrum, ad quos pertineret, conventum in civitáte Mantuae indiximus, anno Incarnationis Domini, sicut literis et monumentis nostris testatum est, millesimo quingentesimo trigesimo septimo, pontificatus nostri tertio, ad x. Kalend. Iun. inchoandum; spem prope certam habenles, fore, ut, quum illic in nomine Domini essemus congregati, ipse, sicut promisit, Dominus in medio nostrum adfuturus 2), et bonitate ac misericordia sua omnes temporum procellas omniaque pericula spiritu oris sui facile depulsurus esset. Sed, ut semper insidiatur piis actionibus humani generis hostis, primum contra omnem spem et exspectationem nostram denegata fuit nobis Mantuana civitas, nisi aliquas conditiones subiremus ab 5 institutis maiorum nostrorum, et conditione temporum, nostraque ac huius sanctae sedis ac nominis ecclesiastici dignitate libertateque prorsus alienas; quas in aliis nostris literis expressimus. Quapropter alium invenire locum aliamque deligere civitatem necesse habuimus, quae quum non statim 20bis occurreret idonea et apta, ad sequentes Kal. Nov. prorogare concilii celebrationem fuimus coacti. Interim saevus et perpetuus hostis noster Turca, ingenti classe Italiam adortus,

1) Psalm. LIV. 23. 2) Matth. XVIII, 20.

[ocr errors]

Sed quum

aliquot oppida in litoribus Apuliae cepit, vastavit, diripuit, praedas hominum abegit; nos in maximo timore et periculo omnium muniendis litoribus nostris , finitimisque auxilio iuvandis fuimus occupati; nec tamen interea destitimus consulere et hortari Christianos principes, ut de idoneo ad habendum concilium loco quid sentirent nobis exponerent, quorum quum essent incertae variaeque sententiae, tempusque diutius, quam erat opus, videretur extrahi, nos optimo animo, atque, ut arbitramur, etiam consilio, Vincentiam elegimus, urbem copiosam, et Venetorum, qui eam nobis concedebant, virtute, auctoritate, potentia cum aditum patentem, tum stationem omnibus liberam atque tutam in primis in se habentem, iam tempus longius progressum esset, novaeque urbis electionem omnibus significari conveniret, iamque Kalendae Novembris appetentes facultatem huius divulgationis excluderent, hiemsque esset propinqua, rursus altera prorogatione tempus concilii differre in proximum sequens ver Maiique futuras Kalendas compulsi fuimus. Qua re firmiter constituta atque decreta quum et nos ipsos, et cetera omnia ad eum bene agendum Deo iuvante celebrandumque conventum pararemus, plurimum reputantes interesse cum celebrationis concilii, tum universae Christianae reipublicae, Christianos principes pace inter se et concordia consentire: carissimos in Christo filios nostros, Carolum Romanorum imperatorem semper augustum, et Christianissimum regem Franciscum, duo praecipua Christiani nominis firmamenta atque subsidia, orare atque obsecrare institimus, ut ad colloquium inter se et nobiscum una conve- 6 nirent; quorum quidem apud utrumque literis, nunciis, et a latere nostro missis ex venerabilium fratrum nostrorum numero legatis saepissime egeramus, ut ex simultate et dissidiis ambo in unum foedus et piam amicitiam vellent convenire, labentibusque succurrere Christianis rebus; quarum servandarum quum esset illis potestas a Deo praecipue tributa, si id non agerent, et ad commune Christianorum bonum sua consilia non dirigerent, acris et severa ratio eidem Deo ab ipsis reddenda esset. Qui aliquando precibus nostris annuentes Nicaeam se contulere, quo nos quoque longum iter, et senili aetati nostrae vehementer contrarium, Dei et pacis conciliandae causa suscepimus, neque praetermisimus interea, quum tempus concilii praestitutum, Kalendae videlicet Maiae, appropinquaret, tres legatos summae virtutis ac auctoritatis a la

tere nostro de numero eorundem fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium Vincentiam mittere, qui initium concilii facerent, praelatosque undique vénientes exciperent, et ea, quae iudicarent esse opus, agerent et tractarent, quoad nos, ab itinere et negotio pacis reversi, omnia accuratius dirigere possemus. Interim vero in illud sanctum opus maximeque necessarium, tractationem videlicet pacis inter principes, incubuimus, et quidem omni animi studio, omni pietate ac diligentia. Testis. est nobis Deus, cuius freti clementia nosmetipsos itineris et vitae periculo exposuimus; nostra testis conscientia, quae nihil habet in hac re quidem, in quo nos arguat aut praetermissae, aut non quaesitae ad pacificandum occasionis; principes ipsi testes, quos tam saepe tamque vehementer nunciis, literis, legatis, monitis, hortatu, precibusque omnibus obsecraveramus, ut simultates deponerent, ut in societatem coirent, ut Christianae reipublicae in maximum et propinquum iam adductae discrimen communibus studiis et subsidiis opitularentur; iam vero testes illae vigiliae atque curae, illi diurni nocturnique animi nostri labores, gravesque sollicitudines, quas ob hanc grem et causam plurimas iam suscepimus. Nec tamen ad optatum exitum nostra consilia et acta adhuc perducta sunt. Ita enim visum Domino Deo est, quem tamen non desperamus aliquando optata nostra benignius respecturum. Ipsi quidem, quantum in nobis fuit, nihil, quod esset nostro pastorali officio debitum, in hac re omisimus. Quod si qui sunt, qui actiones pacis uostras in aliam interpretentur partem, dolemus quidem; sed tamen in dolore nostro gratias Deo omnipotenti agimus, qui ad exemplum et doctrinam patientiae nostrae suos voluit Apostolos haberi dignos, qui pro nomine Iesu, qui pax nostra est, contumeliam paterentur 1). Verum in illo congressu colloquioque nostro, quod Nicaeae habitum est, etsi, peccatis nostris impedientibus, inter duos principes vera et perpetua pax non potuit confici, induciae tamen decennales faciae süni, quarum opportunitate nos sperantes et sacrum concilium commodius celebratum iri, et deinde ex concilii auctoritate perfici posse pacem, apud principes institimus, ut et ipsi venirent ad concilium, et praelatos suos praesentes ducerent, absentesque accerserent. Qui quum de utroque se excusassent, quod et ipsis redire in regna sua tum necesse es

1) Act. V. 41.

« ÖncekiDevam »