Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tibus habeant; in aliis vero, si ipsum iudicem non habuerint, coram locorum ordinariis, tanquam in hoc ab ipsa sede delegatis, conveniri et iure medio ad solvendum debitum cogi et compelli possint; privilegiis, exemptionibus, conservatorum deputationibus et eorum inhibitionibus adversus praemissa nequaquam valituris.

C. XV. Ordinarii curent, ut hospitalia quaecunque, etiam exempta, a suis administrantibus fideliler gubernentur.

Curent ordinarii, ut hospitalia quaecunque a suis administratoribus 1), quocunque illi nomine censeantur, etiam quomodolibet exemptis, fideliter et diligenter gubernentur, constitutionis concilii Viennensis, quae incipit: Quia contingit2), 74 forma servata. Quam quidem constitutionem eadem sancta synodus innovandam duxit et innovat cum derogationibus in ea contentis.

Indictio futurae sessionis.

Item haec sacrosancta synodus statuit et decrevit, proximam futuram sessionem habendam et celebrandam esse die lovis, feria quinta post sequentem dominicam in Albis, quae erit vigesima prima mensis Aprilis praesentis anni MDXLVII.

BULLA FACULTATIS

TRANSFERENDI CONCILII.

Paulus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Ioanni Mariae episcopo Praenestino, et dilectis filiis Marcello tit. S. Crucis in Ierusalem presbytero, ac Reginaldo S. Mariae in Cosmedin diacono cardinalibus, nostris et apostolicae sedis legatis de latere salutem et apostolicam benedictionem.

Regimini universalis ecclesiae, meritis licet imparibus, disponente Domino praesidentes, nostri officii partes esse putamus, ut, si quid gravius causa reipublicae Christianae constituendum sit, id non modo tempore opportuno, verum etiam loco commodo et idoneo perficiatur. Quum itaque nos nuper, postquam suspensionem celebrationis sacri oecumenici et universalis concilii, alias per nos in civitate Tridentina ex causis tunc expressis de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium consilio et assensu indicti, ex certis aliis etiam

Sess. VII. 1) cf. Sess. XXV. de ref. c. 8. 11. (Clem. V.) et infr. 1. c.

2) Clem. 2. de relig. dom. III.

tunc expressis causis usque ad aliud opportunius et commodius tempus per nos declarandum de simili consilio et assensu factam, audita pace inter carissimos in Christo filios nostros, Carolum Rom. imperatorem semper augustum, et Franciscum Francorum regem Christianissimum conciliata, pari consilio et assensu sustuleramus et amoveramus: nequeuntes ipsi, tunc legitime impediti, ad dictam civitatem personaliter accedere, 75 et eidem concilio interesse, vos nostros et apostolicae sedis legatos de latere in eodem concilio de simili consilio constituerimus et deputaverimus, vosque ad eandem civitatem tanquam pacis angelos destinaverimus, prout in diversis nostris desuper confectis literis plenius continetur: Nos, ne tam sanctum celebrationis concilii huiusmodi opus ex incommoditate loci, aut alias quovis modo impediatur aut plus debito differatur, opportune providere volentes, motu proprio et certa scientia, ac de apostolicae potestatis plenitudine, parique consilio et assensu vobis insimul, aut duobus ex vobis, reliquo legitimo impedimento detento, seu inde forte absente, quandocunque vobis videbitur, concilium praedictum de eadem civitate Tridentina ad quamcunque aliam commodiorem et opportuniorem seu tutiorem civitatem, de qua vobis etiam videbitur, transferendi et mutandi, ac illud in ipsa civitate Tridentina supprimendi et dissolvendi, nec non praelatis et aliis personis concilii huiusmodi, ne in eo ad ulteriora in dicta civitate Tridentina procedant, etiam sub censuris et poenis ecclesiasticis inhibendi, ac idem concilium in alia civitate huiusmodi, ad quam illud transferri et mutari contigerit, continuandi, tenendi et celebrandi, et ad illud praelatos et alias personas concilii Tridentini huiusmodi, etiam sub periurii et aliis in literis indictionis concilii huiusmodi expressis poenis, evocandi, eidemque sic translato et mutato concilio nomine et auctoritate praedictis praesidendi, ac in eo procedendi ceteraque in praemissis, et circa ea necessaria et opportună alias iuxta priorum vobis directarum literarum continentiam et tenorem faciendi, statuendi, ordinandi et exsequendi, plenam et liberam apostolica auctoritate tenore praesentium concedimus potestatem et facultatem; ratum et gratum habituri quicquid per vos in praemissis factum, statutum, ordinatum exsecutumve fuerit, idque facturi auctore Domino inviolabiliter observari, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel 76

ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit ineursurum. Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis dominicae MDXLVII. VIII. Kalend. Mart. Pontificatus nostri anno xi. FAB. EPISCOPUS SPOL.

B. MOTTA.

SESSIO OCTAVA,

CELEBRATA

DIE XI. MENSIS MARTII MDXLVII.

DECRETUM DE TRANSLATIONE CONCILII.

Placetne vobis decernere et declarare, de huiusmodi morbo ex praemissis et aliis allegatis ita manifeste et notorie constare, ut praelati in hac civitate sine vitae discrimine commorari, et in ea idcirco inviti minime retineri possint et debeant? itemque attento recessu multorum praelatorum post proxime praeteritam sessionem, et attentis protestationibus aliorum complurium praelatorum in congregationibus generalibus factis, hinc omnino timore ipsius morbi abire volentium, qui iuste detineri non possunt, et ex quorum discessu concilium vel dissolveretur, vel ex paucitate praelatorum bonus. eius progressus impediretur, et attento etiam imminenti periculo vitae, et aliis causis per aliquos ex patribus in ipsis congregationibus allegatis, utpote notorie veris et legitimis: placetne vobis similiter decernere et declarare, pro conservatione et prosecutione ipsius concilii, securitate vitae ipsorum praelatorum, concilium ipsum ad civitatem Bononiae, veluti ad locum magis paratum, salubrem et idoneum, pro tempore transferendum esse, et ex nunc transferri, et ibidem sessionem 77 iam indictam statuta die vigesima prima Aprilis celebrandam esse et celebrari; et successive ad ulteriora procedendum, donec sanctissimo domino nostro et sacro concilio expedire videbitur, ut ad hunc seu alium locum, communicato etiam consilio cum invictissimo caesare, Christianissimo rege, et aliis regibus ac principibus Christianis, ipsum concilium reduci possit et debeat? Responderunt: Placet.

SESSIO NONA,

BONONIAE CELEBRATA

DIE XXI. MENSIS APRILIS MDXLVII.

DECRETUM PROROGATIONIS SESSIONIS.

Haec sacrosancta oecumenica et generalis synodus, quae dudum in civitate Tridentina congregata erat, nunc Bononiae in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea nomine sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Pauli divina providentia Papae III., eisdem reverendissimis dominis, D. Ioanne Maria episcopo Praenestino de Monte, et Marcello tit. S. Crucis in Ierusalem presbytero, S. R. E. cardinalibus et apostolicis de latere legatis, considerans, quod die undecima mensis Martii praesentis anni in generali publica sessione, in eadem civitate Tridenti et in loco consueto celebrata, omnibusque agendis de more peractis, ex causis tunc instantibus, urgentibus et legitimis, interveniente etiam auctoritate sanctae sedis apostolicae, eisdem reverendissimis praesidentibus etiam specialiter concessa, decrevit et ordinavit, concilium ex eo loco in hanc civitatem transferendum esse, sicuti transtulit, itemque sessionem pro praesenti die vigesima prima Aprilis illic indictam, ut de sacramentorum et reformationis materiis, de quibus tractandum proposuerat, canones sancirentur et promulgarentur, in hac ipsa civitate Bononiae celebrari debere; consideransque, nonnullos ex patribus, qui 78 in hoc concilio interesse consueverunt, his superioribus maioris hebdomadae et solemnitatis paschalis diebus in propriis ecclesiis occupatos, aliquos etiam aliis impedimentis detentos, huc nondum accessisse, quos tamen brevi adfuturos sperandum est, ac propterea factum esse, ut non ea, quam sancta synodus desiderabat, praelatorum frequentia potuerint materiae ipsae sacramentorum et reformationis examinari et discuti: ut omnia maturo consilio, cum dignitate et gravitate debita fiant, bonum, opportunum et expediens censuit censetque, sessionem praedictam, quae hoc ipso die, ut praefertur, celebranda erat, ad diem Iovis infra octavam Pentecostes proxime futuram quoad ipsas materias expediendas differendam et prorogandam esse, quemadmodum differt ac prorogat; quam diem et rei gerendae maxime opportunam, et patribus praesertim absentibus percommodam iudicavit et iudicat: hoc tamen adiecto, quod terminum ipsum ipsa sancta synodus pro

eius arbitrio et voluntate, sicuti rebus concilii putaverit expedire, etiam in privata congregatione restringere et imminuere possit et valeat.

[blocks in formation]

DECRETUM PROROGATIONIS SESSIONIS.

Quamvis haec sacrosancta oecumenica et generalis synodus sessionem, quae die vigesima prima mensis Aprilis proxime praeteriti super sacramentorum et reformationis materiis in hac inclyta civitate Bononiae, ex decreto in urbe Tridentina in publica sessione die undecima mensis Martii promulgato, celebranda erat, propter aliquas causas, ac praesertim propter absentiam nonnullorum Patrum, quos brevi adfuturos 79 sperabat, ad hunc praesentem diem differendam et prorogandam esse decreverit: volens tamen cum iis, qui non venerunt, etiam adhuc benigne agere, eadem sacrosancta synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus et apostolicae sedis legatis, statuit et decernit, sessionem ipsam, quam hac die secunda mensis Iunii praesentis anni millesimi quingentesimi quadragesimi septimi celebrare decreverat, ad diem Iovis post festum Nativitatis beatae Mariae Virginis, quae erit decima quinta mensis Septembris proxime futuri, quoad praedictas et alias materias expediendas differendam et prorogandam esse, quemadmodum differt et prorogat; ita tamen, quod prosecutio discussionis et examinationis tam eorum, quae ad dogmata, quam ad reformationem pertinent, interim non omittatur, et terminum ipsum ipsa sancta synodus pro eius libito et voluntate etiam in privata congregatione abbreviare et prorogare libere possit et valeat.

Die XIV. Septembris MDXLVII. in congregatione generali Bononiae prorogata fuit sessio, quae futura erat die sequenti, ad beneplacitum sacri concilii.

« ÖncekiDevam »