Sayfadaki görseller
PDF
ePub

BULLA RESUMPTIONIS

CONCILII

TRIDENTINI,

SUB IULIO III. PONT. MAX.

Iulius Episcopus, servus servorum Dei, ad futuram rei memoriam. Quum ad tollenda religionis nostrae dissidia, quae in Germania longo tempore non sine totius Christiani orbis perturbatione et scandalo viguerunt, bonum, opportunum et expediens esse videatur, sicuti etiam carissimus in Christo filius noster Carolus Romanorum imperator semper augustus 80 nobis per suas literas et nuncios significari fecit, ut sacrum oecumenicum generale concilium per fel. rec. Paulum Papam III. praedecessorem nostrum indictum, et per nos, tunc cardinalatus honore fungentes, atque ipsius praedecessoris nomine, una cum duobus aliis sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus ipsi concilio praesidentes, inceptum, ordinatum et continuatum, in quo plures publicae et solemnes habitae fuerunt sessiones, pluraque tam in causa fidei quam reformationis promulgata decreta, multaque etiam ad utramque causam pertinentia examinata et discussa, ad civitatem Tridentinam reducatur: Nos, ad quos, ut summos pro tempore Pontifices, spectat generalia concilia indicere et dirigere, ut ecclesiae pacem et Christianae fidei atque orthodoxae religionis incrementum ad omnipotentis Dei laudem et gloriam procuremus, et, quantum in nobis est, tranquillitati ipsius Germaniae, quae sane provincia retroactis temporibus in vera religione, ac sacrorum conciliorum et sanctorum Patrum doctrina excolenda, exhibendaque maximis Pontificibus, Christi Redemptoris nostri in terra vicariis, debita obedientia et reverentia nulli Christianorum provinciae fuit unquam secunda, paterne consulamus; sperantes per ipsius Dei gratiam et benignitatem futurum, ut reges omnes ac principes Christiani iustis piisque nostris hac in re votis annuant, faveant atque assistant: venerabiles fratres patriarchas, archiepiscopos, episcopos, et dilectos filios abbates, omnesque alios et singulos, qui de iure, vel consuetudine, vel privilegio conciliis generalibus interesse debent, quosque idem praedecessor noster in suis indictionis et aliis quibuscunque desuper confectis et publicatis literis concilio interesse voluit, per viscera misericordiae Domini nostri Iesu Christi hortamur, requirimus et monemus, ut proximis 81 futuris Kal. Maii, quem diem ad ipsum concilium in eo, in

quo nunc reperitur, statu resumendum et prosequendum, praevia matura deliberatione et ex certa nostra scientia, et de apostolicae auctoritatis plenitudine ac venerabilium fratrum nostrorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium consilio et assensu statuimus et declaramus, in ipsa civitate Tridenti, legitimo cessante impedimento, convenire et se congregare, ac ipsius concilii continuationi et prosecutioni omni mora postposita incumbere velint. Nos enim operam sedulo daturi sumus, ut eodem tempore in eadem civitate nostri omnino adsint legati, per quos, si per aetatem nostram valetudinemque et sedis apostolicae necessitates personaliter adesse nequiverimus, Spiritu sancto duce ipsi concilio praesidebimus; quacunque ipsius concilii translatione et suspensione ceterisque contrariis non obstantibus quibuscunque, ac praesertim illis, quae idem praedecessor noster in suis literis praedictis, quas cum omnibus et singulis in eis contentis clausulis et decretis in suo robore permanere volumus atque decernimus, et, quatenus opus sit, innovamus, voluit non obstare; irritum nihilominus decernentes et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum hortationis, requisitionis, monitionis, statuti, declarationis, innovationis, voluntatis et decretorum infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum anno Incarnationis dominicae MDL. XVIII. Kalendas Decembris Pontificatus nostri anno I. M. CARDINALIS CRESCEN.

ROM. AMASAEUS.

SESSIO XI.

82 CONCILII TRIDENTINI,

QUAE EST PRIMA

SUB IULIO III. PONT. MAX.,

CELEBRATA KALENDIS MAII MDLI.

DECRETUM DE RESUMENDO CONCILIO.

Placetne vobis, ad laudem et gloriam sanctae et individuae Triuitatis, Patris, et Filii et Spiritus sancti, ad incre

mentum et exaltationem fidei et religionis Christianae, sacrum oecumenicum et generale concilium Tridentinum iuxta formam et tenorem literarum sanctissimi domini nostri resumi debere, et procedendum esse ad ulteriora? Responderunt: Placet.

Indictio futurae sessionis.

Placetne vobis, proximam futuram sessionem habendam et celebrandam esse in futuris Kal. Septembris? Responde

runt: Placet.

SESSIO XII.

QUAE EST SECUNDA

SUB IULIO III. PONT. MAX.,

CELEBRATA

DIE PRIMA SEPTEMBRIS MD LI.

DECRETUM PROROGATIONIS SESSIONIS.

Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem sanctae sedis apostolicae legato et nunciis, quae in proxime praeterita sessione sequentem hanc hodie habendam et ad ulteriora procedendum esse decreverat, quum ob inclytae germanicae nationis, cuius praecipue causa agitur, absentiam, ac non magnam ceterorum Patrum frequentiam procedere hactenus distulerit, de venerabilium in Christo fratrum et filiorum suorum, Moguntini et Trevirensis archiepiscoporum ac sacri Romani imperii principum electorum, et complurium ipsius aliarumque provinciarum episcoporum sub hanc ipsam diem adventu in Domino exsultans, et dignas ipsi omnipotenti Deo agens gratias, firmamque spem concipiens, quamplurimos alios tam ipsius Germaniae quam aliarum nationum praelatos, et sui officii debito et hoc exemplo commotos, propediem esse venturos, futuram sessionem ad quadragesimam diem, quae erit undecima mensis Octobris proxime sequentis, indicit, et concilium ipsum in statu, in quo reperitur, prosequendo, quum in praeteritis sessionibus de septem sacramentis novae legis in genere, et in specie de baptismate et confirmatione definitum fuerit, statuit et decernit, de sanctissimae eucharistiae sacramento, necnon, quod ad reformationem attinet, de reliquis, quae ad faciliorem et commodiorem praelatorum resi

83

dentiam pertinent, agi et tractari debere; ac monet et hortatur omnes patres, ut interim Domini nostri Iesu Christi exemplo, quantum tamen humana fragilitas patietur, ieiuniis et orationibus vacent, ut tandem placatus, qui in 'saecula sit benedictus, Deus corda hominum ad verae suae fidei agnitionem, et sanctae matris ecclesiae unitatem, ac recte vivendi normam reducere dignetur.

[blocks in formation]

QUAE EST TERTIA

SUB IULIO III. PONT. MAX.,

CELEBRATA

DIE XI. OCTOBRIS MDLI.

DECRETUM DE SANCTISSIMO EUCHARISTIAE SACRAMENTO.

Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem sanctae sedis apostolicae legato et nunciis, etsi in eum finem non absque peculiari Spiritus sancti ductu et gubernatione convenerit, ut veram et antiquam de fide et sacramentis doctrinam exponeret, et ut haeresibus omnibus, et aliis gravissimis incommodis, quibus Dei ecclesia misere nunc exagitatur, et in multas ac varias partes scinditur, remedium afferret, hoc praesertim iam inde a principio in votis habuit, ut stirpitus convelleret zizania 1) exsecrabilium errorum et schismatum, quae inimicus homo his nostris calamitosis temporibus in doctrina fidei, usu et cultu sacrosanctae eucharistiae superseminavit, quam alioqui Salvator noster in ecclesia sua tanquam symbolum reliquit eius unitatis et caritatis, qua Christianos omnes inter se coniunctos et copulatos esse voluit. Itaque eadem sacrosancta synodus, sanam et sinceram illam de venerabili hoc et divino eucharistiae sacramento doctrinam tradens, quam semper catholica ecclesia, ab ipso Iesu Christo Domino nostro et eius Apostolis erudita, atque a Spiritu sancto illi omnem veritatem in dies suggerente 2) edocta, retinuit, et ad finem usque saeculi conservabit, omnibus Christi

Sess. XIII. 1) Matth. XIII 30. XVI. 13.

2) Luc. XII. 12. Ioan. XIV. 26.

fidelibus interdicit, ne posthac de sanctissima eucharistia ali- 85 ter credere, docere aut praedicare audeant, quam ut est hoc praesenti decreto explicatum atque definitum.

C. I. De reali praesentia Domini nostri Iesu Christi in sanctissimo eucharistiae sacramento.

Principio docet sancta synodus, et aperte ac simpliciter profitetur, in almo sanctae eucharistiae sacramento post panis et vini consecrationem Dominum nostrum Iesum Christum verum Deum atque hominem vere, realiter ac substantialiter sub specie illarum rerum sensibilium contineri. Neque enim haec inter se pugnant, ut ipse Salvator noster semper ad dexteram Patris in coelis assideat 1) iuxta modum exsistendi naturalem, et ut multis nihilominus aliis in locis sacramentaliter praesens sua substantia nobis adsit, ea exsistendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo 2), cogitatione per fidem illustrata assequi possumus et constantissime credere debemus. Ita enim maiores nostri omnes, quotquot in vera Christi ecclesia fuerunt, qui de sanctissimo hoc sacramento disseruerunt, apertissime professi sunt, hoc tam admirabile sacramentum in ultima coena Redemptorem nostrum instituisse, quum post panis vinique benedictionem se suum ipsius corpus illis praebere ac suum sanguinem, disertis ac perspicuis verbis testatus est3); quae verba a sanctis Evangelistis commemorata 4), et a divo Paulo postea repetita, quum propriam illam et apertissimam significationem 86 prae se ferant, secundum quam a Patribus intellecta sunt, indiguissimum sane flagitium est, ea a quibusdam contentiosis et pravis hominibus ad fictitios et imaginarios tropos, quibus veritas carnis et sanguinis Christi negatur, contra universum ecclesiae sensum detorqueri, quae, tanquam columna et firmamentum veritatis 5), haec ab impiis hominibus excogitata commenta velut satanica detestata est, grato semper et memore animo praestantissimum hoc Christi beneficium agnoscens.

C. II.

De ratione institutionis sanctissimi huius sacramenti.

Ergo Salvator noster, discessurus ex hoc mundo ad Patrem, sacramentum hoc instituit, in quo divitias divini sui erga homines amoris velut effudit, memoriam faciens mirabi

27.

Sess. XIII. 1) cf. Sess. III. in symb.

2) Matth. XIX. 26. Luc. XVIII. 3) Matth. XXVI. 26-28. Marc. XIV. 22-24. Luc. XXII. 19. seq. 4) 1 Cor. XI. 24. seq. — 5) 1 Tim. III. 15.

-

-

« ÖncekiDevam »