Sayfadaki görseller
PDF
ePub

lium suorum 1), et in illius sumptione colere nos sui memoriam praecepit 2), suamque annunciare mortem, donec ipse ad iudicandum mundum veniat. Sumi autem voluit sacramentum hoc 3) tanquam spiritualem animarum cibum, quo alantur et confortentur viventes vita illius, qui dixit: Qui manducat me4), et ipse vivet propter me, et tanquam antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservemur. Pignus praeterea id esse voluit futurae nostrae gloriae et perpetuae felicitatis, adeoque symbolum unius illius corporis, cuius ipse caput exsistit 5), cuique nos, tanquam membra, arctissima fidei, spei et caritatis connexione adstrictos esse voluit, ut id ipsum omnes diceremus, nec essent in nobis schismata 6).

87 C. III. De excellentia sanctissimae eucharistiae super reliqua sacramenta.

Commune hoc quidem est sanctissimae eucharistiae cum ceteris sacramentis, symbolum esse rei sacrae et invisibilis gratiae formam visibilem "); verum illud in ea excellens et singulare reperitur, quod reliqua sacramenta tunc primum sanctificandi vim habent, quum quis illis utitur: at in eucharistia ipse sanctitatis auctor ante usum est. Nondum enim eu charistiam de manu Domini Apostoli susceperant 8), quum vere tamen ipse affirmaret corpus suum esse quod praebebat; et semper haec fides in ecclesia Dei fuit, statim post consecrationem verum Domini nostri corpus 9), verumque eius sanguinem sub panis et vini specie una cum ipsius anima et divinitate exsistere; sed corpus quidem sub specie panis, et sanguinem sub vini specie, ex vi verborum, ipsum autem cor| pus sub specie vini, et sanguinem sub specie panis, animamque sub utraque, vi naturalis illius connexionis et concomitantiae, qua partes Christi Domini, qui iam ex mortuis resurrexit non amplius moriturus 10), inter se copulantur 11), divinitatem porro, propter admirabilem illam eius cum corpore et anima hypostaticam unionem. Quapropter verissimum est, tantundem sub alterutra specie 12) atque sub utraque contineri. Totus enim et integer Christus sub panis specie et sub

1

Sess. XIII. 1) Psalm. CX. 4. 2) Luc. XXII. 19. 1 Cor. XI. 24-26. 3) Matth. XXVI. 26. seq. 4) Ioan. VI. 58. 5) 1 Cor. XI. 3. Eph. V. 23. 6) 1 Cor. I. 10.- 7) e. 32. D. II. de cons. (Aug.) 8) Matth. XXVI. 26. Marc. XIV. 22. 9) cf. infr. ead. can. 1. 10) Rom. VI. 9, 71. (Paschas.) 78. (missal. Ambros.) D. 11. de cons. (Euseb. sive Eucher.) cf. infr. can. 3. Sess. XXI. de comm. c. 3.

11) cf. c. 58. (Aug.) 12) c. 35. D. II. de cons.

quavis ipsius speciei parte, totus item sub vini specie et sub eius partibus exsistit.

C. IV. De transsubstantiatione.

Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus suum id, quod sub specie panis offerebat 1), vere esse dixit, ideo persuasum semper in ecclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta haec synodus declarat, per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam cor- | poris Christi Domini nostri 2), et totius substantiae vini in substantiam sanguinis eius. Quae conversio convenienter et proprie a sancta catholica ecclesia transsubstantiatio est est appellata.

C. V. De cultu et veneratione huic sanctissimo sacramento exhibenda.

Nullus itaque dubitandi locus relinquitur, quin omnes Christi fideles pro more in catholica ecclesia semper recepto latriae cultum, qui vero Deo debetur, huic sanctissimo sacramento in veneratione exhibeant 3). Neque enim ideo minus est adorandum, quod fuerit a Christo Domino, ut sumatur, institutum 4). Nam illum eundem Deum praesentem in eo adesse credimus, quem Pater aeternus introducens in orbem terrarum dicit 5): Et adorent eum omnes angeli Dei; quem magi procidentes adoraverunt 6); quem denique in Galilaea ab Apostolis adoratum fuisse 7), scriptura testatur.

88

Declarat praeterea sancta synodus, pie et religiose ad- 89 modum in Dei ecclesiam inductum fuisse hunc morem 8), ut singulis annis peculiari quodam et festo die praecelsum hoc et venerabile sacramentum singulari veneratione ac solemnitate celebraretur, utque in processionibus reverenter et honorifice illud per vias et loca publica circumferretur 9). Aequissimum est enim sacros aliquos statutos esse dies, quum Christiani omnes singulari ac rara quadam significatione gratos et memores testentur animos erga communem Dominum et Redemptorem pro tam ineffabili et plane divino beneficio, quo mortis eius victoria et triumphus repraesentatur. Ac sic quidem oportuit victricem veritatem de mendacio et haeresi triumphum agere, ut eius adversarii in conspectu tanti splendoris, et in tanta universae ecclesiae laetitia positi vel debilitati

Sess. XIII. 1) Luc. XXII. 19. Ioan. VI. 48. sqq. Cor. XI. 24. - 2) c. 55.
D. II. de cons. (Ambros.) — cf. infr. can. 2. - 3) cf. infr. can. 6. - 4) Matth.
XXVI. 26.
5) Hebr. I. 6. 6) Matth. II. 11. 7) Matth. XXVIII. 17. Luc.

-

XXIV. 52.
8) cf. ep. Urbani ÍV. relatam in Clem. 1. de relig. dom. III. 16.
-9) cf. infra can, 6.

a

et fracti tabescant, vel pudore affecti et confusi aliquando resipiscant.

C. VI. De asservando sacrae eucharistiae sacramento, et ad infirmos deferendo.

Consuetudo asservandi in sacrario sanctam eucharistiam adeo antiqua est 1), ut eam saeculum etiam Nicaeni concilii agnoverit 2). Porro deferri ipsam sacram eucharistiam ad infirmos, et in hunc usum diligenter in ecclesiis conservari, praeterquam quod cum summa aequitate et ratione coniunctum est, tum multis in conciliis praeceptum invenitur 3), et vetustissimo catholicae ecclesiae more est observatum. Quare 90 sancta haec synodus retinendum omnino salutarem hunc et necessarium morem statuit.

91

C. VII. De praeparatione, quae adhibenda est, ut digne quis sacram eucharistiam percipiat.

Si non decet ad sacras ullas functiones quempiam accedere, nisi sancte, certe quo magis sanctitas et divinitas coelestis huius sacramenti viro Christiano comperta est, eo diligentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia et sanctitate ad id percipiendum accedat, praesertim quum illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus 4): Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Quare communicare volenti revocandum est in memoriam eius praeceptum 5): Probet autem se ipsum homo. Ecclesiastica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius peccati mortalis, quantumvis sibi contritus videatur 6), absque praemissa sacramentali confessione ad sacram eucharistiam accedere debeat. Quod a Christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, haec sancta synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit illis copia confessoris. Quod si necessitate urgente sacerdos absque praevia confessione celebraverit, quam primum confiteatur.

C. VIII. De usu admirabilis huius sacramenti.

Quoad usum autem recte et sapienter Patres nostri tres rationes hoc sanctum sacramentum accipiendi distinxerunt.

[ocr errors]

Sess. XIII. 1) c. 93. D. II. de cons. (Cap. Franc.) c. 10. X. de celebr. miss. Ill. 41. (Honor. III.) cf. infr. can. 7. 2) conc. Nic. I. c. 13. (c. 6. C. XXVI. qu. 6.) 3) cf. e. gr. conc. Ancyr. c. 5. Agath. c. 15. (D. L. c. 63.) Lat. 4) 1 Cor. XI. 29. 5) 1 Cor. ib. 28. 6) cf. infr. c. 11.

IV. c. 20.

Quosdam enim docuerunt sacramentaliter duntaxat id sumere, ut peccatores; alios tantum spiritualiter, illos nimirum, qui voto propositum illum coelestem panem edentes, fide viva, quae per dilectionem operatur 1), fructum eius et utilitatem sentiunt; tertios porro sacramentaliter simul et spiritualiter2); || hi autem sunt, qui ita se prius probant et instruunt, ut vestem nuptialem induti ad divinam hanc mensam accedant 3). In sacramentali autem sumptione semper in ecclesia Dei mos fuit, ut laici a sacerdotibus communionem acciperent; sacerdotes autem celebrantes se ipsos communicarent 4), qui mos, tanquam ex traditione apostolica descendens 5), iure ac merito retineri debet. Demum autem paterno affectu admonet sancta synodus, hortatur, rogat et obsecrat per viscera misericordiae Dei nostri, ut omnes et singuli, qui Christiano nomine censentur, in hoc unitatis signo, in hoc vinculo caritatis, in hoc concordiae symbolo iam tandem aliquando conveniant et concordent, memoresque tantae maiestatis et tam eximii amoris Iesu Christi Domini nostri, qui dilectam animam suam in nostrae salutis pretium 6), et carnem suam nobis dedit ad manducandum, haec sacra mysteria corporis et sanguinis eius ea fidei constantia et firmitate, ea animi devotione, ea pietate et cultu credant et venerentur, ut panem illum supersubstantialem frequenter suscipere possint, et is vere eis sit ani- 92 mae vita, et perpetua sanitas mentis, cuius vigore confortati ex huius miserae peregrinationis itinere ad coelestem patriam pervenire valeant, eundem panem angelorum 7), quem modo sub sacris velaminibus edunt, absque ullo velamine manducaturi.

Quoniam autem non est satis veritatem dicere nisi detegantur et refellantur errores: placuit sanctae synodo hos canones subiungere, ut omnes, iam agnita catholica doctrina, intelligant quoque, quae ab illis haereses caveri vitarique debeant.

DE SANCTISSIMO EUCHARISTIAE SACRAMENTO.

CAN. I. Si quis negaverit 8), in sanctissimae eucharistiae sacramento contineri vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu Christi, ac proinde totum Christum; sed dixerit tantummodo esse in eo, ut in siguo, vel figura, aut virtute: anathema sit. Sess. XIII. 1) Gal. V. 6. 3) Matth. XXII. 11. 4) cf. 11. D. II. de cons. (conc. Tol. XII.) cf. infr. c. 10.- 5) Hebr. VII. 27. 6) Ioan. VI. 56. seq. 7) Psalm. LXXVII. 25. 8) cf. supr. c. 3.

2) cf. infr. c. 8.

[ocr errors]

а

a

CAN. II. Si quis dixerit, in sacrosancto eucharistiae sacramento remanere substantiam panis et vini una cum corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi, negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, manentibus 93 duntaxat speciebus panis et vini, quam quidem conversionem catholica ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat1): anathema sit.

CAN. III. Si quis negaverit, in venerabili sacramento eucharistiae sub unaquaque specie 2), et sub singulis cuiusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri: anathema sit.

CAN. IV. Si quis dixerit, peracta consecratione3) in admirabili eucharistiae sacramento non esse corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi, sed tantum in usu, dum sumitur, non autem ante vel post, et in hostiis seu particulis consecratis, quae post communionem reservantur vel supersunt, non remanere verum corpus Domini: anathema sit.

CAN. V. Si quis dixerit, vel praecipuum fructum sanctissimae eucharistiae esse remissionem peccatorum 4), vel ex ea non alios effectus provenire: anathema sit.

CAN. VI. Si quis dixerit, in sancto eucharistiae sacramento Christum unigenitum Dei Filium non esse cultu latriae 5), etiam externo, adorandum, atque ideo nec festiva peculiari celebritate venerandum, neque in processionibus secundum laudabilem et universalem ecclesiae sanctae ritum et consuetudinem solemniter circumgestandum, vel non publice, ut adoretur, populo proponendum, et eius adoratores esse idololatras: anathema sit.

94 CAN. VII. Si quis dixerit, non licere sacram eucharistiam in sacrario reservari "), sed statim post consecrationem adstantibus necessario distribuendam; aut non licere, ut illa ad infirmos honorifice deferatur: anathema sit.

CAN. VIII. Si quis dixerit, Christum in eucharistia exhibitum spiritualiter tantum manducari, et non etiam sacra| mentaliter ac realiter): anathema sit.

CAN. IX. Si quis negaverit, omnes et singulos Christi fideles utriusque sexus 8), quum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis saltem in Paschate ad communi

Sess. XIII. 1) ib. c. 4.- 2) ib. c. 3. et infr. Sess. XXI. de comm. c. 1. 3) cf. supr. c. 3. 4) ib. c. 2. 5) ib. c. 5. 6) ib. c. 6. 7) ib. c. 8. 8) cf. Sess. XIV. de poen. can. 8.

« ÖncekiDevam »