Sayfadaki görseller
PDF
ePub

colligitur 1), oportere a poenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint, et lantum adversus duo ultima decalogi praecepta commissa 2), quae nonnunquam animum gravius sauciant, et periculosiora sunt iis, quae in manifesto admittuntur. Nam venialia 3), quibus a gratia Dei non excludimur, et in quae frequentius labimur, quanquam recte et utiliter citraque omnem praesumptionem in confessione dicantur, quod piorum hominum usus demonstrat: taceri tamen citra culpam, multisque aliis remediis expiari possunt. Verum, quum universa mortalia peccata, etiam cogitationis, homines irae filios 4) et Dei inimicos reddant, necessum est, omnium etiam veniam cum aperta et verecunda confessione a Deo quaerere. Itaque dum omnia, quae memoriae occurrunt, peccata Christi fideles confiteri student, procul dubio omnia divinae misericordiae ignoscenda exponunt. Qui vero secus faciunt, et scienter aliqua retinent, nihil divinae bonitati per sacerdotem remittendum proponunt. Si enim erubescat aegrotus vulnus medico detegere, quod ignorat medicina non curat. Colligitur praeterea, etiam eas circumstantias in confessione explicandas esse, quae speciem peccati mutant, quod sine illis peccata ipsa neque a poenitentibus integre exponantur, nec iudicibus innotescant, et fieri 110 nequeat, ut de gravitate criminum recte censere possint, et poenam, quam oportet, pro illis poenitentibus imponere. Unde alienum a ratione est docere, circumstantias has ab hominibus otiosis excogitatas fuisse, aut unam tantum circumstantiam confitendam esse, nempe peccasse in fratrem. Sed et impium est, confessionem, quae hac ratione fieri praecipitur, impossibilem dicere, aut carnificinam illam conscientiarum appellare; constat enim, nihil aliud in ecclesia a poenitentibus exigi, quam ut, postquam quisque diligentius se excusserit, et conscientiae suae sinus omnes et latebras exploraverit, ea peccata confiteatur, quibus se Dominum et Deum suum mortaliter offendisse meminerit; reliqua autem peccata, quae diligenter cogitanti non occurrunt, in universum eadem confessione inclusa esse intelliguntur; pro quibus fideliter cum Propheta dicimus 5): Ab occultis meis munda me, Domine. Ipsa vero huiusmodi confessionis difficultas ac peccata detegendi verecundia gravis

Sess. XIV. 1) cf. infr. de poen. can. 7.
Sess. VI. can. 23.
XVIII. 13.

2) Deut. V. 21.
c. 20. D. III. de poen. (Aug.)-4) Ephes. 11. 3.

[blocks in formation]

quidem videri posset, nisi tot tantisque commodis et consolatiouibus levaretur, quae omnibus digne ad hoc sacramentum accedentibus per absolutionem certissime conferuntur. Ceterum, quoad modum confitendi secreto apud solum sacerdotem, etsi Christus non vetuerit, quin aliquis in vindictam suorum scelerum et sui humiliationem, cum ob aliorum exemplum, tum ob ecclesiae offensae aedificationem delicta sua publice confiteri possit: non est tamen hoc divino praecepto mandatum, nec satis consulte humana aliqua lege praeciperetur, ut delicta, praesertim secreta, publica essent confessione aperienda. Unde quum a sanctissimis et antiquissimis Patribus magno unanimique consensu secreta confessio sacramentalis, qua ab initio ecclesia sancta usa est, et modo etiam utitur, fuerit semper commendata, manifeste refellitur inanis eorum calumnia, qui 111 eam a divino mandato alienam et inventum humanum esse, atque a Patribus 1) in concilio Lateranensi congregatis initium habuisse, docere non verentur; neque enim per Lateranense concilium ecclesia statuit 2), ut Christi fideles confiterentur, quod iure divino necessarium et institutum esse intellexerat; sed ut praeceptum confessionis saltem semel in anno ab omnibus et singulis, quum ad annos discretionis pervenissent, impleretur. Unde iam in universa ecclesia cum ingenti animarum fidelium fructu observatur mos ille salutaris confitendi sacro illo et maxime acceptabili tempore Quadragesimae, quem morem haec sancta synodus maxime probat et amplectitur tanquam pium et merito retinendum.

C. VI. De ministro huius sacramenti et absolutione.

Circa ministrum autem huius sacramenti declarat sancta synodus, falsas esse et a veritate evangelii penitus alienas doctrinas omnes, quae ad alios quosvis homines 3) praeter episcopos et sacerdotes clavium ministerium perniciose extendunt, putantes verba illa Domini 4): Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo; et3): Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt, ad omnes Christi fideles indifferenter et promiscue contra institutionem huius sacramenti ita fuisse dicta), ut quivis potestatem habeat remittendi peccata, publica quidem per correptionem, si correptus acquieverit; secreta vero

138.

Sess. XIV. 1) cf. infr. de poen. c. 8. et 14.- 2) c. 12. X. de poenit. V. 3) cf. infr. de poen. c. 10.- 4) Matth. XVI. 19. XVIII. 18. 5) Ioan. XX. 23.- 6) cf. Sess. VII. de sacr. can. 10.

[ocr errors]

per spontaneam confessionem cuicunque factam. Docet quoque, etiam sacerdotes, qui peccato mortali tenentur, per vir 112 tutem Spiritus sancti 1) in ordinatione collatam tanquam Christi ministros functionem remittendi peccata exercere, eosque prave sentire, qui in malis sacerdotibus hanc potesta- | tem non esse contendunt. Quamvis autem absolutio sacerdotis alieni beneficii sit dispensatio, tamen non est solum nudum ministerium vel annunciandi evangelium, vel declarandi remissa esse peccata: sed ad instar actus iudicialis 2), quo ab ipso velut a iudice sententia pronunciatur. Atque ideo non debet poenitens adeo sibi de sua ipsius fide blandiri, ut, etiamsi nulla illi adsit contritio, aut sacerdoti animus serio agendi et vere absolvendi desit, putet tamen se propter suam solam fidem vere et coram Deo esse absolutum. Nec enim ides sine poenitentia remissionem ullam peccatorum praestaret, nec is esset nisi salutis suae negligentissimus, qui sacerdotem ioco se absolventem cognosceret, et non alium serio agentem sedulo requireret.

C. VII. De casuum reservatione.

Quoniam igitur natura et ratio iudicii illud exposcit, ut sententia in subditos duntaxat feratur, persuasum semper in ecclesia Dei fuit, et verissimum esse synodus haec confirmat, nullius momenti absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam aut subdelegatam non habet iurisdictionem 3). Magnopere vero ad Christiani populi disciplinam pertinere sanctissimis Patribus 4) nostris visum est, ut atrociora quaedam et graviora crimina non a quibusvis sed a summis duntaxat sacerdotibus absolverentur, unde merito Pontifices maximi pro suprema potestate sibi in ecclesia 113 universa tradita causas aliquas criminum graviores suo potuerunt peculiari iudicio reservare 5). Neque dubitandum esset, quando omnia, quae a Deo sunt 6), ordinala sunt, quin hoc idem episcopis omnibus in sua cuique dioecesi), in aedificationem tamen, non in destructionem liceat pro illis in subditos tradita supra reliquos inferiores sacerdotes auctoritate, praesertim quoad illa, quibus excommunicationis censura annexa

Sess. XIV. 1) cf. c. 8. D. XIX. (Anast. II.) 2) cf. infr. de poen. can. 9. 3) c. 2. de poenit. in Vlto V. 10. (Bonif. VIII.) 4) cf. e. gr. c. 52. C. XVI. qu. 1. (Greg. I.) c. 29. C. XVII. qu. 4. (conc. Lat. II.) et al. 5) cf. e. gr. c. 29. C. XVII. qu. 4. (conc. Lat. II.) c. 1. 3. X. de sent. exc. V. 39. (Alex. III.) c. 19. 22. 24. ib. (Clem. III.) c. 32. ib. (Innoc. III.) c. 11. h. t. in VIto V. 11. (Greg. X.) c. 18. ib. (Bonif. VIII.) c. 1. h. t. in Extr. comm. V. 10. (Bonif. VIII.) et al. 6) Rom. XIII. 1. — 7) cf. Sess. XXIV. de ref. c. 6.

est. Hanc autem delictorum reservationem consonum est divinae auctoritati non tantum in externa politia, sed etiam coram Deo vim habere. Verumtamen pie admodum, ne hac ipsa occasione aliquis pereat, in eadem ecclesia Dei custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo mortis 1), atque ideo onines sacerdotes quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere possunt; extra quem articulum sacerdotes quum nihil possint in casibus reservatis, id unum poenitentibus persuadere nitantur, ut ad superiores et legitimos iudices pro beneficio absolutionis accedant.

num,

C. VIII. De satisfactionis necessitate et fructu.

Demum quoad satisfactionem, quae ex omnibus poeniten114 tiae partibus, quemadmodum a Patribus nostris Christiano populo fuit perpetuo tempore commendata, ita una maxime nostra aetate summo pietatis praetextu impugnatur ab iis, qui speciem pietatis habent, virtutem autem eius abnegarunt, sancta synodus declarat, falsum omnino esse et a verbo Dei alieculpam a Domino nunquam remitti 2), quin universa etiam poena condonetur. Perspicua enim et illustria in sacris literis exempla reperiuntur 3), quibus, praeter divinam traditionem, hic error quam manifestissime revincitur. Sane et divinae iustitiae ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur qui ante baptismum per ignorantiam deliquerint; aliter vero, qui semel a peccati et daemonis servitute liberati, et accepto Spiritus sancti dono, scientes templum Dei violare 4) et Spiritum sanctum contristare non formidaverint 5). Et divinam clementiam decet, ne ita nobis absque ulla satisfactione peccata dimittantur, ut, occasione accepta, peccata leviora putantes, velut iniurii et contumeliosi Spiritui sancto 6) in graviora labamur, thesaurizantes nobis iram in die irae). Proculdubio enim magnopere a peccato revocant, et quasi freno quodam coercent hae satisfactoriae poenae, cautioresque et vigilantiores in futurum poenitentes efficiunt; medentur quoque peccatorum reliquiis, et vitiosos habitus male vivendo comparatos contrariis virtutum actionibus tollunt. Neque vero securior ulla via in ecclesia Dei unquam existimata fuit ad amovendam imminentem a Domino poenam, quam

Sess. XIV. 1) cf. c. 5. de poenis in VIto V. 9. (Bonif. VIII.) Clem. 3. h. t. V. 8. (Clem. V.) c. 1. de privil. in Extr. comm. V. 1. (Bened. XI.)~2) cf. Sess. VI. c. 14. et c. 30. de iustif. ib. et huius Sess. de poen. can. 12. — 3) cf. Gen. III. 16. seqq. 2 Reg. XII. 13. seq. Num. XII. 14. seq. XX. 11. seq. — 4) 1 Cor. III. 17.5) Ephes. IV. 30. 6) Hebr. X. 29. — 7) Rom. 11. 5. Iac. V. 3.

at haec poenitentiae 1) opera homines cum vero animi dolore frequentent. Accedit ad haec, quod, dum satisfaciendo patimur pro peccatis, Christo Iesu, qui pro peccatis nostris satisfecit 2), ex quo omnis nostra sufficientia est 3), conformes efficimur, certissimam quoque inde arrham habentes, 115 quod, si compatimur 4), et conglorificabimur. Neque vero

ita nostra est satisfactio haec, quam pro peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Iesum; nam qui ex nobis tanquam ex nobis nihil possumus, eo cooperante, qui nos confortat, omnia possumus 5). Ita non habet homo unde glorietur; sed omnis gloriatio nostra in Christo est 6), in quo vivimus 7), in quo meremur, in quo satisfacimus, facientes fructus dignos poenitentiae 8), qui ex illo vim habent, ab illo offeruntur Patri, et per illum acceptantur a Patre. Debent ergo sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et poenitentium facultate salutares et convenientes satisfactiones iniungere, ne, si forte peccatis conniveant et indulgentius cum poenitentibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis iniungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur. Habeant autem prae oculis, ut satisfactio, quam imponunt, non sit tantum ad novae vitae custodiam, et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam et castigationem: nam claves sacerdotum non ad solvendum duntaxat, sed et ad ligandum concessas 9), etiam antiqui Patres et credunt et docent. Nec propterea existimarunt, sacramentum poenitentiae esse forum irae vel poenarum, sicut nemo unquam catholicus sensit, ex huiusmodi nostris satisfactionibus vim meriti et satisfactionis Domini nostri Iesu Christi vel obscurari 10), vel aliqua ex parte imminui; quod dum novatores intelligere volunt, ita optimam poenitentiam novam vitam esse docent, ut omnem satisfactionis vim et usum tollant.

C. IX. De operibus satisfactionis.

Docet praeterea, tantam esse divinae munificentiae largitatem, ut non solum poenis sponte a nobis pro vindicando peccato susceptis, aut sacerdotis arbitrio pro mensura delicti impositis, sed etiam, quod maximum amoris argumentum est,

Sess. XIV. 1) cf. Matth. III. 2. et 8. IV. 17. XI. 21. et al. -2) Rom. V. 10. 1 Ioan. II. 1. seq. 3) 2 Cor. III. 5. 4) Rom. VIII. 47. 5) 2 Cor. III. 5. Phil. IV. 13.6) 1 Cor. I. 31. 2 Cor. X. 17. Gal. VI. 14. 7) Act. XVII. 28. 8) Matth. III. 8. Luc. III. 8. 9) Matth. XVI. 19, Ioan. XX. 23. cf. supr. c. 1, et infra ead. de poen. can. 3. et 15. 10) cf. infr. 1. c. can. 14.

116

« ÖncekiDevam »