Sayfadaki görseller
PDF
ePub

set, et praelatos, quos secum habuissent, itinere atque impendiis fessos atque exhaustos recreari et refici oporteret, nos hortati sunt, ut aliam quoque prorogationem temporis habendi concilii decerneremus. Qua in re concedenda quum essemus aliquantum difficiles, literas interim a legatis nostris, qui Vincentiae erant, accepimus, transacto iam et longius praeterito concilii ineundi die unum vix aut alterum ex externis nationibus praelatum Vincentiam se contulisse. Quo nuncio accepto quum videremus, eo tempore nulla iam ratione haberi concilium posse, ipsis principibus concessimus, ut differretur tempus agendi concilii usque ad sanctum Pascha, diemque festum futurae dominicae Resurrectionis. Cuius nostri praecepti ex-8 spectationisque decretae literae Genuae anno Incarnationis Domini MDXXXVIII. IV. Kal. Iul. factae publicataeque sunt, atque hanc dilationem eo propensius fecimus, quod pollicitus est nobis uterque princeps, legatos suos Romam ad nos se missurum, ut ea, quae ad perfectionem pacis reliqua essent, neque Nicaeae ob brevitatem temporis potuerant omnia confici, Romae commodius coram nobis agerentur et tractarentur. Et ob hanc rationem etiam a nobis ambo petierunt, ut haec pacificationis procuratio concilii celebrationi praeponeretur, quum ipsum concilium pace facta multo deinde utilius et salutarius Christianae reipublicae futurum esset. Semper enim haec pacis spes nobis iniecta principum nos voluntatibus assentiri hortata est; quam spem vehementer auxit post discessum a Nicaea nostrum ipsorum duorum principum inter se benevola amicaque congressio, quae, maxima nostra cum laetitia a nobis intellecta, confirmavit nos in bona spe, ut tandem aliquando nostras preces apud Deum exauditas et vota pacis accepta esse crederemus. Hanc igitur pacis conclusionem quum et expeteremus, et urgeremus, nec solum duobus antedictis principibus, verum etiam carissimo in Christo filio nostro Ferdinando regi Romanorum videretur, actionem concilii, nisi pace facta, suscipi non oportere, cunctique a nobis per literas suosque oratores contenderent, ut alias rursus temporis prorogationes faceremus, praecipue autem instaret serenissimus caesar, promisisse se demonstrans iis, qui a catholica unitate dissentiunt, se operam suam apud nos interpositurum, ut aliqua concordiae ratio iniretur, quod ante suam in Germaniam profectionem apte non posset fieri: Nos, eadem semper spe pacis, et tantorum principum voluntate adducti, quum praeser

tim cerneremus, ne ad dictum quidem Resurrectionis festum alios praelatos Vincentiam convenisse, prorogationis nomen iam fugientes, quod tam saepe frustra fuerat repetitum, celebrationem generalis concilii ad nostrum et sedis apostolicae beneplacitum suspendere maluimus; itaque fecimus, et de suspensione huiusmodi literas ad singulos supradictorum principam decima die Iun. MDXXXIX. dedimus, sicut ex illis perspi9 cue potest intelligi. Ea itaque suspensione necessario per nos facta, dum tempus illud magis idoneum a nobis pacisque aliqua conclusio exspectatur, quae et dignitatem postea frequentiamque concilio, et Christianae reipublicae praesentiorem salutem erat allatura, Christianae interea res in deterius quotidie prolapsae sunt, Hungaris, rege ipsorum mortuo, Turcam vocantibus; Ferdinando rege bellum in eos movente; Belgis ad defectionem a caesare ex parte quadam incitatis; cuius defectionis comprimendae causa per Galliam`amicissime, et cum rege Christianissimo concordissime magno benevolae inter eos voluntatis indicio transiens in Belgas serenissimus caesar, et illinc deinde in Germaniam profectus, conventus Germaniae principum et civitatum tractandae eius, quam dixerat, concordiae causa habere coepit. Sed quum spe pacis iam deficiente ille quoque modus curandae in conventibus tractandaeque concordiae ad maiores potius discordias concitandas aptus esse videretur, inducți fuimus ad pristinum concilii generalis remedium reverti, idque per legatos nostros S. R. E.cardinales ipsi caesari obtulimus; quod etiam postremo, et praecipue in Ratisponensi conventu egimus, quum illic dilectus filius noster Gaspar tit. S. Praxedis cardinalis Contarenus summa doctrina et integritate legatum nostrum ageret. Nam quum, id quod ne accideret antea veriti eramus, ex eius conventus sententia peteretur a nobis, ut ab ecclesia dissentientium quosdam articulos tolerandos declararemus, quoad per oecumenicum concilium illi excuterentur et deciderentur, idque nobis ut concederemus neque Christiana et catholica veritas, neque nostra et sedis apostolicae dignitas permitteret, palam potius concilium, ut quam primum fieret, proponi mandavimus. Neque vero in alia unquam sententia et voluntate fuimus, quam ut primo quoque tempore concilium oecumenicum et generale congregaretur. Sperabamus enim ex eo et pacem populo Christiano, et Christianae religionis integritatem posse recuperari; verumtamen id cum bona gratia et voluntate Chri

stianorum principum habere volebamus. Quam voluntatem 10 dum exspectamus, dum observamus tempus absconditum, tempus beneplaciti tui, o Deus 1), aliquando tandem decernere compulsi sumus, omne esse tempus beneplacitum Deo, quum de rebus sanctis et ad Christianam pietatem pertinentibus consilia ineuntur. Quapropter videntes, maximo quidem animi nostri cum dolore, rem Christianam quotidie in peius ruere, Hungaria a Turcis oppressa, Germanis periclitantibus, ceteris omnibus metu moeroreque afflictis, nullius iam principis consensum exspectare, sed tantum Dei omnipotentis voluntatem et Christianae reipublicae utilitatem attendere constituimus. Itaque quum Vincentiam amplius non haberemus, cuperemusque cum universae Christianorum saluti, tum Germanicae nationis incommodis in eligendo per nos novi concilii habendi loco consulere, aliquotque locis propositis ipsam Tridentinam civitatem ab ipsis desiderari videremus: nos, etsi in citeriore Italia commodius omnia tractari posse iudicabamus, ad eorum tamen postulationes nostram voluntatem paterna caritate defleximus. Itaque Tridentum civitatem elegimus, qua in civitate oecumenicum concilium ad proxime venturas Kalend. Novemb. haberetur; idoneum locum illum statuentes, quo ex Germania quidem aliisque Germaniae finitimis nationibus facillime, ex Gallia, Hispania ceterisque provinciis remotioribus non difficiliter episcopi et praelati convenire possent. Dies autem concilii ea a nobis spectata est, quae spatium in se haberet et publicandi per Christianas nationes nostri huius decreti, et facultatis omnibus praelatis ad veniendum tribuendae. Quo minus autem annuum tempus praefiniremus mutando concilii loco, sicut quibusdam constitutionibus alias praescriptum est 2), ea res fuit in causa, quod longius extrahi spem sanandae aliqua in parte Christianae reipublicae, quae tot detrimentis et calamitatibus affecta est, noluimus; et tamen videmus tempora, agnoscimus difficultates, quid sperari possit ex consiliis nostris incertum、 esse intelligimus. Sed quia scriptum est: Revela Domino 11 viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet 3): magis Dei clementiae et misericordiae confidere, quam nostrae imbecillitati diffidere constituimus. Saepe enim fit in bonis operibus incipiendis, ut quod humana consilia non valent divina virtus

1) Psalm. LXVIII. 14. XXXVI. 5.

2) Conc. Constantiens. Sess. XXXIX. 3) Psalm.

efficiat. Huius igitur ipsius Dei omnipotentis, Patris, et Filii et Spiritus sancti, ac beatorum eius Apostolorum Petri et Pauli auctoritate, qua nos quoque in terris fungimur, freti atque subnixi, de venerabilium item fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium consilio et assensu, sublata amotaque suspensione, de qua supra commemoratum est, quam per praesentes tollimus et amovemus, sacrum oecumenicum et generale concilium in civitate Tridentina, loco commodo et libero omnibusque nationibus opportuno, ad Kalendas proximas Novembris anni praesentis ab Incarnatione Domini MDXLII. incipiendum, prosequendum, et eodem Domino adiuvante, ad ipsius gloriam atque laudem, et Christiani totius populi salutem absolvendum perficiendumque indicimus, annunciamus, convocamus, statuimus atque decernimus; omnes omnibus ex locis tam venerabiles fratres nostros patriarchas, archiepiscopos, episcopos, et dilectos filios abbates, quam alios quoscunque, quibus iure aut privilegio in conciliis generalibus residendi et sententias in eis dicendi permissa potestas est, requirentes, hortantes, admonentes, ac nihilominus eis vi iurisiurandi, quod nobis et huic sanctae sedi praestiterunt, ac sanctae virtute obedientiae, aliisque sub poenis iure aut consuetudine in celebrationibus conciliorum adversus non accedentes ferri et proponi solitis, mandantes arcteque praecipientes, ut ipsimet, nisi forte iusto detineantur impedimento, de quo tamen fidem facere compellantur, aut certe per suos legitimos procuratores et nuncios sacro huic concilio omnino adesse et interesse debeant; supra autem dictos imperatorem, regemque Christianissimum, nec non ceteros reges, duces, principes, quorum praesentia, si alias unquam, hoc quidem tempore maxime sanctissimae Christi 12fidei et Christianorum omnium futura est salutaris, rogantes atque obsecrantes per viscera misericordiae Dei et Domini nostri Iesu Christi, cuius fidei veritas et religio et intus et extra graviter iam oppugnatur, ut, si salvam volunt Christianam esse rempublicam, si se Domino obstrictos et obligatos pro maximis illius erga se beneficiis intelligunt, ne deserant ipsius Dei causam et negotium, ipsimet ad sacri concilii celebrationem veniant, in quo ipsorum pietas atque virtus communi utilitati, salutique suae ac ceterorum et temporali et aeternae plurimum est profutura. Sin autem, id quod nollemus, accedere ipsi non poterunt, at graves saltem viros legatos cum auctoritate mittant, qui personam principis sui quis

que et cum prudentia et cum dignitate possint in concilio referre. In primis vero ut id curent, quod ipsis facillimum est, ut ex suis cuiusque regnis ac provinciis episcopi et praelati sine tergiversatione et mora ad concilium proficiscantur, quod maxime quidem a praelatis principibusque Germaniae Deum ipsum atque nos impetrare aequum est, ut, quum eorum praecipue causa ipsisque cupientibus concilium indictum sit, et in ea civitate indictum, quae ab eis est desiderata, non graventur ipsi sua cunctorum praesentia id celebrare et ornare, quo melius atque commodius quae ad integritatem et veritatem Christianae religionis, quae ad bonorum morum reductionem emendationemque malorum, quae ad Christianorum inter se tam principum quam populorum pacem, unitatem concordiamque pertineant, et quae ad repellendos impetus barbarorum et infidelium, quibus illi universam Christianitatem obruere moliuntur, sint necessaria, Deo nostris consultationibus praeeunte, et lumen sapientiae suae ac veritatis mentibus nostris praeferente, agi in dicto sacro oecumenico concilio, et conspirante omnium caritate consuli, tractari, confici, ad optatosque exitus deduci quam primum et quam optime possint. Atque ut nostrae hae literae, et quae in eis continentur, ad notitiam cunctorum, quorum oportet, perveniant, neve quis illorum ignorantiae excusationem praetendat, quum praesertim etiam non ad omnes eos, quibus nominatim illae essent intimandae, tutus forsitan pateat accessus: volumus et 13 mandamus, ut in basilica Vaticana principis Apostolorum, et in ecclesia Lateranensi, quum ibi multitudo populi ad audiendam rem divinam congregari solita est, palam clara voce per curiae nostrae cursores aut notarios aliquos publicos legantur, lectaeque in valvis dictarum ecclesiarum, itemque cancellariae apostolicae portis, et Campi Florae solito loco affigantur, ubi ad lectionem et notitiam cunctorum aliquamdiu expositae pendeant; quumque inde amovebuntur, earum nihilominus exempla in eisdem locis remaneant affixa. Nos enim per lectionem, publicationem affixionemque huiusmodi omnes et quoscunque, quos antedictae nostrae literae comprehendunt, post spatium duorum mensium a die literarum publicationis et affixionis ita volumus obligatos esse atque adstrictos, ac si ipsismet illae coram lectae et intimatae essent; transsumptis quidem earum, quae manu publici notarii scripta aut subscripta, et sigillo personae alicuius eccle

« ÖncekiDevam »