Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

LEONIS PAPAE XIII Allocutiones, Epistolae, Constitutiones,

ALIAQUE ACTA PRAECIPUA.

PRAEFATIO EDITORUM.

Accipe, amice Lector, haec nova actorum Smi Dri nostri Leonis XIII volumina. Optandi quidem locus erat ut qui recentiora edidit, ab eo haec etiam prodirent digesta. Non eâdem nos peritiâ, eodem vero sensu amoris atque reverentiae erga Christi vicarium in terris, Fidei doctorem infallibilem, supremum animarum pastorem, colligenda curavimus praeclara haec documenta. Non alium quippe laboris nostri finem intendimus aut fructum speramus, quam ut facilior pateat Fidelibus pascuorum salutis aditus, ovesque vocem Pastoris quo saepius audierint, eo magis ament et diligentius sequantur.

In humilis obsequiï testimonium haec volumina summo Pastori libenter dicant Editores.

Ex abbatia Maredsolensi, die octava SS. App. Petri et Pauli, 1897

Acta Leonis XIII.

T

« ÖncekiDevam »