Sayfadaki görseller
PDF
ePub

rum et munitionum praedictorum ipsius Spirensis ecclesiae, per nos una cum dicto domino Gerhardo, ut praemittitur, tenendarum et conservandarum, et etiam sine ipso, sede vacante et casu negligentiae, ut supra similiter praefertur, quodque promisimus dicto domino Baldwino ac juravimus praestitis a nobis corporaliter juramentis, ac etiam promittimus bona fide in hiis scriptis, quod omnia et singula praemissa, prout nobis incumbunt et prout de nobis supra scripta sunt, observabimus et adimplebimus ac ea studebimus firmiter observare, dolo et fraude quibuslibet procul motis. In quorum testimonium sigilla nostra praesentibus similiter sunt appensa. Et nos Ulricus de Wirtemberg, praepositus ecclesiae sancti Guidonis Spirensis, Engelhardus, pincerna de Erpach, Gotfridus de Randeck et Eberhardus de Randeck, canonici dictae ecclesiae Spirensis, ac strenui viri, Dyetherus de Kirrwilre, Heilmannus dictus Snytlauch, Heinricus de Bolsenheim, Conradus de Altdorf, Wernherus dictus Snytlauch, Johannes dictus Kuchenmeister, Gerhardus de Talheim dictus de Blankenstein et Heinricus de Eremberg, milites, Johannes de Vennyngen, Jacobus de Altdorf, Heintzo natus Rudolfi dicti Boppelmann, Fridericus de Sahsenheim, Eberhardus de Kirchhusen et Albertus de Eremberg, armigeri, Anshelmus, quondam scultetus in Bruchsella, et Wernherus dictus Lange, oppidani ibidem, Merkelinus, scultetus in Luterburg, et Conradus dictus Rotenvels, oppidanus ibidem, Albertus dictus Snyder et Wolframus dictus Wolf, oppidani in Weibstat, recognoscimus nos ad praesentes et rogatus praefati domini Gerhardi, electi et confirmati dictae Spirensis ecclesiae, pro ipso erga praedictum dominum Baldwinum super omnibus et singulis praemissis per dictum dominum Gerhardum firmiter observandis et implendis fidejussorie et in solidum obligasse ac nos fidejussores in solidum esse, ut praefertur, quodque promisimus et juravimus praestitis corporalibus juramentis, ac promittimus etiam praesentibus bona fide omnia et singula, quae de nobis superius scripta sunt, et in quantum nos tangunt et nobis incumbunt, firma inviolabiliter observare, propter quae sigilla nostra praesentibus etiam sunt appensa. Et nos sculteti, scabini, ac universitates dictorum oppidorum videlicet in Bruchsella, Weibstat et Luterburg recognoscimus sigilla eorundem oppidorum ad petitionem et mandatum praefati domini nostri Gerhardi, electi et confirmati dictae ecclesiae Spirensis, in praemissorum et

Remling's Urkundenbuch. II.

2

singulorum omnium testimonium praesentibus literis esse ap-, posita et appensa. Datum anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo septimo, feria quinta ante dominicam Palmarum.

2. Gerhard bischof zu Speyer löset die Rietburg und versetzet dagegen an Eberhard von Kageneck den bienwald. 1344 märz 19.

Nos Gerhardus Dei gratia electus et confirmatus episcopus Spirensis. Sollicita cogitatione pensantes, recuperationem castri episcopalis Rietberg nostrae dioecesis cum pertinentiis et juribus suis, unius de potioribus munitionibus ecclesiae nostrae Spirensis ex alienatione diuturna ab episcopatu nostro hactenus abdicati, permaxime fore utilem et necessariam, tractatu et deliberatione solerti super hoc et aliis infrascriptis articulis cum honorabilibus dominis, in Christo nobis dilectis, decano et capitulo ipsius ecclesiae nostrae, ab hoc capitulariter congregatis, praehabitis, cum ultra eam pecuniam, quam de nostra industria et labore pro dicta recuperatione conquisivimus, pecunia precii infrascripti nobis deesset, nec de ea conquirenda aliqua bona mobilia distrahenda nobis suppetentur, attenta in hiis dictae ecclesiae nostrae evidenti utilitate et ne castrum ipsum, quod verisimiliter formidamus, in posterum de manibus illorum, qui nunc illud possident, non sine gravi episcopatus periculo et sumptu possit eripi, de consilio et assensu unanimi praedictorum decani et capituli, pro nobis et successoribus nostris in dicto episcopatu vendidimus, tradidimus et resignavimus, vendimus, tradimus et resignamus redditus perpetuos, revendibiles tamen, ut subscribitur, centum et viginti quinque florenorum auri de Florentia bonorum legalium et dativorum ad morem et usum civitatis Spirensis super silva nostra et episcopatus nostri dicta der binwald apud oppidum nostrum Luterburg sita, cum omnibus pertinentiis, juribus et obventionibus suis strenuo viro Erhardo de Kagenecke, militi Argentinensi, ementi sibi et suis heredibus eosdem redditus, Nicolao de Kagenecke, praeposito sancti Petri Argentinensis et canonico dictae Spirensis ecclesiarum, fratre ipsius militis, vice et nomine ejusdem praesente et hunc venditionis contractum pro eo recipiente, atque haec et alia ipsius fratris sui subscripta nomine sollempniter stipulante, pro precio mille et quingentorum florenorum auri bonorum et, ut praemittitur, dativorum, quod precium confitemur nos recepisse ac nobis mercatum et in usus necessarios et utiles

ecclesiae nostrae esse conversum, solvendos et praesentandos dictos redditus per nos et successores nostros aut advocatum dicti oppidi Luterburg, qui dictae silvae nomine episcopatus nostri praefuerit, praefato militi et heredibus ejus aut nuntiis suis in eodem oppido Luterburg vel in civitate Spirensi, prout ipsi miles vel heredes ejus maluerint, singulis annis in octava beati Andreae apostoli. Ut autem ipsi emptori et suis heredibus de hujusmodi venditionis contractu ac solutione et praesentatione ipsorum reddituum, ut praefertur, efficacius caveatur, dedimus et constituimus fidejussores in solidum strenuos viros, Fridericum de Lutrea, Heinricum de Sleytal milites, Heinricum de Ingenheim, Egnonem de Engassen, Wetzlonem de Berge et Heinricum dictum Hals, armigeros castrenses oppidi nostri Luterburg, nec non Merklinum scultetum, Conradum Rotenfels, Johannem Waltmant, Johannem Hilprant, Heinricum dictum Reyol et Johannem Keskasten, oppidanos dicti oppidi nostri Luterburg, de fidejussorio nomine pro nobis et episcopatu nostro erga dictum praepositum, fratrem emptoris, nomine ejusdem in solidum obligantes, ipsoque praeposito ab eisdem fidejussoribus eodem nomine sollempniter stipulante per juramentum a quolibet eorumdem corporaliter praestitum super eo, quod se dictus emptor vel heredes sui, vel quicunque ab ipsis in hoc tamen habentes in dicto contractu per nos vel successores nostros aut per capitulum ecclesiae nostrae per se vel per alios in dicto contractu ex quacunque causa frustrando, inpugnando aut infrangendo eundem contractum impediri vel quamvis violentiam pati contigerit, hujusmodi impedimentum et violentiam tollere debeant, ac nos et successores nostri debeamus ab illis desistere cum effectu ac ipsos indempnes servare, aut si aliquo anno in solutione et praesentatione dictorum reddituum in modum praedictum faciendis cessatum fuerit, praedicti fidejussores sub debito praedicti ab eis praestiti juramenti se in civitatem Spirensem aut in oppidum Wissenburg, nostrae dioecesis, prout alteriter locus ex parte dicti emptoris vel heredum suorum eis vel alicui ipsorum fidejussorum designatus fuerit, infra octo dies postquam super perdictum emptorem vel heredes suos aut nuntios vel literas ipsorum ore ad os, vel ad eorum hospitia, in quibus tunc habitant et habitare solent, aut in ecclesiis, infra quarum parochias morantur vel domicilium obtinent, publice moniti fuerint, se in obstagium praesenta

bunt et praesentare tenentur, obstagium illud ibidem juxta morem ejusdem loci observaturi tam diu, donec mora cessationis, solutionis et praesentationis praedictarum pensata fuerit cum omni dampno et interesse inde secutis, et donec praedicta impedimenta et violentia circa contractum ipsum in modum praedictum illata cum dampnis et interesse similibus fuerint emendata, super quibus dampnis et interesse ac ipsorum aestimatione praedicti emptoris vel heredum suorum fidei nomine juramenti praestando stare volumus atque credi. Si autem aliquem ex ipsis fidejussoribus mori vel extra terram se absentare contigerit, ex tunc, postquam superstites fidejussores praedicti in modum praedictum moniti fuerint, si infra mensem proximum in obstagium causibile, ut praemittitur, consimiliter praesentabunt nunquam recessuri ab inde, donec alium loco illius aeque idoneum sub obligatione consimili, sicut prior fidejussor obstrictus fuerat, nos vel successores nostri subrogavimus. Si vero, quod absit, dicti fidejussores se in obstagium ipsum, ut praemittitur, non praesentaverint aut illud infregerint quantumcunque, sive illud etiam per mensem observaverint, ex tunc liceat dicto emptori et heredibus suis aut aliis quibuscunque, de ipsorum mandato bona episcopatus nostri ac homines et jura nostra propria autoritate invadere, pignora capere et occupare atque in solutum accipere, non obstante praesidio pacis terrae generalis sive privatae, donec ipsis de eo, quod neglectum est, et pro quo dictum obstagium observare debebant, plene fuerit satisfactum. Quidquid etiam dampni et expensarum occasione hujusmodi invasionis, captionis et occupationis dictus emptor, heredes sui et causam ab eis habentes sustinuerint, super quibus et quorum aestimatione fidei ipsorum, ut supra, praestandae credi volumus, tenebimur nos et successores nostri ex integro resarcire, nec praetextu dictarum invasionis, captionis et occupationis minus astricti esse debent fidejussores praefati ad continuam observantiam obstagii supradicti et nihilominus ad querelam ipsius emptoris vel heredum suorum contra fidejussores in dictum obstagium se taliter non praesentantes aut illud infringentes, per judices curiae nostrae episcopalis Spirensis vel archidiaconi loci per censuram ecclesiasticam et ad perjurii denuntiationem procedi debebit. Nosque vel successores nostri tales processus impedire, retardare, suspendere vel relaxare contra ipsius emptoris vel heredum suorum voluntatem nullatenus debeamus,

si vero talia impedimenta, retardationes, suspensiones vel relaxationes quomodolibet faceremus aut quemcunque articulum hujus contractus non servaremus vel servare eum non contingeret, ex tunc, postquam fidejussores praefati juxta formam praedictam moniti fuerint, infra octo dies ad dictum obstagium tenebuntur, donec id, pro quo illud obstagium servatum fuerit et servari debuerit, cum omni interesse fuerit emendatum. Potestas etiam competere debet ipsi emptori et heredibus suis et hiis, ad quos dicti redditus et jus in eis emptori competens devoluti fuerint, unum vel aliquos ex dictis fidejussoribus de observando obstagio monere et alium vel alios ab hoc relevare, ac aliquos ex eis, quos voluerint, omissis et irrequisitis aliis induciare, nec non irrequisitis fidejussoribus ipsis nobis inducias concedere, quoad redditus, quorum dies solutionis coepit, usque ad tales cencessas inducias non solvendos, renuntiantes iidem fidejussores beneficio dividendarum actionum episcopali divi Adriani autentice praesenti et autentice hoc ita caeterisque juris et consuetudinis auxiliis eis quomodolibet competentibus, quibus praemissis possent quomodolibet refragari. Insuper est adjectum et conventum inter nos contrahentes praedictos, ut quicunque advocatus noster et episcopatus nostri in oppido Luterburg fuerit et collector fructuum et obventionum dictae silvae extiterit, per juramentum suum, quod tanquam advocatus seu administrator nobis aut successoribus nostris seu administratori episcopatus ipsius praestiterit, se obstringat dicto emptori, heredibus suis aut hiis, ad quos redditus praedicti spectaverint, hunc articulum eidem juramento specialiter inserendo, ut de hujusmodi obventionibus et fructibus eisdem prae cunctis aliis redditus ipsos solvat et praesentet nullos alios creditores vel pensionarios episcopatus in hiis praeferendo eisdem, exceptis hiis, si qui ante hunc contractum de aliquibus redditibus de ipsa silva percipiendis fuerant infeudati, aut ipsa silva pro aliquibus redditibus aliis dandis per nos vel antecessores nostros una cum capitulo dictae ecclesiae Spirensis fuerat obligata. Actum est etiam, ut si aliquo anno obventiones et fructus dictae silvae ad dictos redditus non suffecerint, de aliis tamen bonis episcopatus nostri iidem redditus suppleri debeant et persolvi, dictique fidejussores ad talem integram solutionem eorundem reddituum vel obstagii observationem infra octo dies, postquam moniti fuerint, ut supra, etiam quoad alia bona episcopatus nostri debeant in omnem

« ÖncekiDevam »