Sayfadaki görseller
PDF
ePub

diamur, et ostende quid efficere debeamus, ut, te auxiliante, tibi complacere in omnibus valeamus. Esto salus, et effector iudiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre et eius Filio nomen possides gloriosum. Non patiaris perturbatores esse iustitiæ, qui summam diligis æquitatem; non in sinistrum nos ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio munerum vel personæ corrumpat; sed iunge nos eficaciter tibi solius tuæ gratiæ dono, ut simus in te unum, et in nullo aberremus a vero, quatenus in nomine tuo collecti sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis iustitiam, ut hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur præmia sempiterna.

Omnes respondent: Amen.

Postea Cardinalis Diaconus a sinistris surgens versus ad Patres dicet: Erigite vos; omnes surgent, et Cantores cantabunt antiphonam:

Exaudi nos, Domine, quoniam benigna est misericordia tua, secundum multitudinem miserationum respice nos, Domine.

Iterum Diaconus a dextris conversus ad Patres, dicet: Orate; et similiter omnes procumbent, et aliquantulum orabunt secreto, donec diaconus a sinistris dicat: Erigite vos: et omnes surgent. Pontifex vero, omnibus stantibus et detecte capite, orationem dicet absolute.

Mentes nostras, quæsumus Domine, Paracletus, qui a te procedit, illuminet, et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem. Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum.

R.

Amen.

Qua finita rursum omnes genuflectent, et duo

cantores incipient Litanias, omnibus respondentibus.

Kyrie eleison.

Christe eleison.

Kyrie eleison.

Christe, audi nos.

Christe, exaudi nos.

Pater de cœlis Deus, miserere nobis.

Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.

Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.

Sancta Maria, ora pro nobis.

[blocks in formation]

Omnes sancti angeli, et archangeli, orate pro nobis.

Omnes sancti beatorum spirituum ordines, orate

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Omnes sancti, et sanctæ Dei, intercedite pro nobis.

Propitius esto, parce nobis, Domine.

ora

orate

[blocks in formation]

In die iudicii,

Peccatores,

Ut nobis parcas,

libera

te rogamus audi nos

te rog.

Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, te rog.

Ut Dominum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rog. Surget Pontifex cum mitra, et manu sinistra tenens Crucem loco baculi pastoralis benedicet Synodo, dicens: Ut hanc sanctam Synodum, et omnes gradus ecclesiasticos bene dicere digneris',

te rog. Ut hanc sanctam Synodum, et omnes gradus ecclesiasticos bene dicere, et rege † re digneris, te rog.

Ut hanc sanctam Synodum, et omnes gradus ecclesiasticos benedicere, regetre, et conservare digneris, te rog.

Procumbente iterum Pontifice Litaniæ absolventur. Ut inimicos sanctæ Ecclesiæ humiliare digneris, te rog.

Ut regibus, et principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rog.

Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris,

te rog. Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas,

te rog.

Ut fructus terræ dare, et conservare digneris, te rog. Ut omnibus fidelibus defunctis requiem æternam donare digneris,

Ut nos exaudire digneris,

te rog.

te rog.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Christe, audi nos.

Christe, exaudi nos.
Kyrie eleison.

Christe eleison.

Kyrie eleison.

Deinde surgent omnes, et Pontifex versus ad altare dicet:

OREMUS.

Diaconus à dextris dicet: Flectamus genua, et diaconus à sinistris: Levate.

Da quæsumus, Ecclesiæ tuæ, misericors Deus: ut Sancto Spiritus congregata, hostili nullatenus incursione turbetur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitatem Spiritum Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tum sument manipulum subdiaconus aposiolicus, et Cardinalis diaconus, qui Evangelium rei de qua agitur competens cantabit. Ipse osculabitur manum Pontificis, qui mox ponet incensum, ministrante naviculam Cardinalis presbytero induto cum pluviali. Interim diaconus accepto ex altari libro una cum subdiacono, luminaribus et cæremoniis consuetis, petet a Pontifice benedictionem, et cantabit Evangelium: quo finito Pontifex osculabitur librum, et incensabitur more solito.

Deinde cum mitris omnes sedebunt, et Pontifex congruis verbis hortabitur Patres ad opportuna facienda decreta, et postea surgens sine mitra, et procumbens super faldistorium intonabit hymnum Veni

« ÖncekiDevam »