Sayfadaki görseller
PDF
ePub

que sitis. Si enim Dei prorsus arcanum est consilíum, ut mysticum evangelicæ doctrinæ semen nequeat germinare vel crescere, aut frondium pulchritudine, florumque lætitia vigere, nisi ea conditione, ut virorum apostolicorum fletu et sanguine assidue madescat atque irrigetur; ipsius Dei est etiam voluntas, ut eas lacrymas, quæ iustitiæ ac veritatis ergo effunduntur, piæ ac sanctæ consolationes e cœlo ubertim repensent, cum scriptum sit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur! (Matth., v, 5.) Nam si de Christi discipulis, deque cæteris Evangelii præconibus dictum est, quod euntes ibant et flebant mittentes semina sua, æque de iisdem prolatum est, quod venientes venient cum exultatione portantes manipulos suos. Et si hæc altera propheticorum verborum pars, iam ab initio Ecclesiæ, ut vidimus, effectum suum plenissime est sortita, adeo ut scribere potuerit Apostolus: Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra (II Cor., 1, 5), eumdem effectum et Vobis propositum esse patet, dummodo eodem ac vestrorum prædecessorum spiritu moti sacris eorum vestigiis intrepide inhæreatis, scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationum (Ibid., v, 7).

Et quod reapse amplissimam ex nostris laboribus mercedem iam in hac vita simus consecuturi, utque ingens præterea nos maneat in cœlis præmium a Deo, vel ex ipso quod nunc nobis offertur pignore clarissime evincitur; scilicet ex modo vere mirando, quo cogi potuit solemne hoc totius christianitatis Patrum Concilium. Quis enim non videt Deum hoc facto, tam felicibus auspiciis inter omnigenas difficultates incoepto voluisse certissimum nobis indicium præbere eorum, quæ in posterum speranda concipimus, modo nos ipsi verita

tis ac iustitiæ flumini, quod e rupe Vaticana mox processurum est, impedimento non simus? Atque hic mihi liceat, quæso, sublimes Patris ac filiorum dolores non sine pietatis sensu vobis commemorare.

Nos siquidem ad sacram Vaticani umbram quasi perfugio recepti mirabamur immensas, quas Satanas late ac rapidissime ruinas circa nos congerebat; mirabamur turbulentissimos impietatis fluctus quotidie magis increscere, atque huic ipsi pacis asylo minari: trepidi proinde omnes gementesque et pallore confecti arbitrabamur nos quoque confractis templi ruderibus assidentes spiritum iam iam exhalaturos esse ea lamentabili amatoris fratrum voce: Quomodo sedet sola civitas plena populo; facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. (Tren.) Quum ecce radius purissimæ lucis densas findit tene-· bras, ac spem nostram pene arescentem iterum sublevat. Namque in mente supremi nostri Hierarchæ, qui navis temperat gubernaculum oritur cogitatio novi Israel seniores fideique coniudices apud se convocandi, ut sancto Dei tabernaculo usque in intimis suis adytis ac recessibus ab innumerabilibus ac formidatissimis hostibus lacessito, communi omnium consensu quam primum provideatur.

Erat hæc ab initio veluti nebula, quæ mane paret, atque extemplo, quasi fulgur cœlorum spatia pertransiens, cito evanescit. Verum Spiritus ille Paraclitus, qui a Patre Filioque procedit, atque in æternum augustam hanc Cathedram suo præsidio tutatur, eam illico vivifica ac septiformi sua luce fecundat: et, mirabile dictu! ea cogitatio similis grano sinapis, quod, testante Evangelio, minimum quidem est omnibus seminibus, quum autem creverit maius est omnibus oleribus, et fit ar

:

bor; ita ut volucres cœli veniant, et habitent in ramis eius (Matth., XIII, 32); ea cogitatio, inquam, vi efficacissima Paracleti statim erumpit, crescit ac citius dicto fit gigas. Et ecce nos iam in unum ex universis terræ regionibus in hac immensa Basilica, christiani ingenii miraculo, congregati; ecce nos ad sepulcrum Principis Apostolorum, unde adhuc perennis episcopalium virtutum aura spirat ac viget; ecce nos ad Leonis, utriusque Gregorii et Chrysostomi tumulos, e quibus post tot sæculorum diuturnitatem diceres adhuc recens eloquentiæ flumen prorumpere catholicæ Ecclesiæ agrum iterum irrigaturum. Quod vero magis ac magis solatio esse debet animosque percellere, ecce nos penes ipsam Petri personam, qui in suis legitimis Successoribus præsens adhuc ac vivus eodem, quo olim, amoris impetu eademque fide intonare videtur: Tu es Christus Filius Dei vivi; unde e cœlo pariter, ubi ad Patris dexteram sedet, illud sublime Redemptoris responsum denuo exauditur: Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.

Quæ omnia, venerabiles Patres, in memoriam lubet revocasse, ut fiducia nostra his quasi fomentis vegetata maiorem in modum efflorescat, ac maiore animi nostri alacritate incendantur ad opus hoc perficiendum, nempe hanc Synodum, in quam iam non dicam populorum oculi, sed spes universi orbis sunt conversæ. Quæ si Vobis ex una parte multas ac graves, iustitiæ causa, pariet afflictiones, Vosque in summas aliquando rediget angustias; ex alia quoque parte suavissimum Vobis omnium consolationum fontem aperiet, ac lætissimis etiam triumphis viam sternet parabitque.

Vestrum quidem est in præsens cum dolore ac fletu

operi incumbere; sed tempus postmodum veniet, testem habemus ipsum Dei Filium, quo nostros occupabit lætitia mœrores, scriptum est enim: Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. (Ioan., xvi, 20.)

Neque expectatio hæc, equidem credo, Vos fallet, si mentis aciem in proppositum huiusce cecumenici Concilii finem, qui in divina gloria atque æterna animarum salute totus consistit, iugiter intendamus; si illud potissimum satagemus, ut hoc ipsum ex tot, quæ venerandi ac magnanimi Pii frontem exornant, gemma omnium splendidissima evadat; si denique Ecclesiæ fasti posterorum memoriæ poterunt aliquando aureis litteris commendare, animorum pacem, cogitationum concordiam, cæptorum temperantiam, discussionum dignitatem, judicii æquitatem atque deliberationum omnium sapientiam, Venerabilium Patrum corda ac mentes usque adeo rexisse, ut quæ nobis retro ianua clauduntur, quum iterum reserentur orbi universo renuntiaturæ Visum est Spiritui Sancto, et Nobis (Act. xv, 28), terra ipsa demum Creatoris Spiritus impulsum præsentiat, quo se plenissime renovatam agnoscat, secundum illud: Emites spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ. (Ps. cIII,

30.)

Quæ quidem, adprecante præsertim beata ac gloriosa semper Virgine Maria, cuius hodie Immaculatæ Conceptionis mysterium, summa totius mundi exultatione celebratur, concedere dignetur omnibus nobis æternus Dei Filius, Dominus ac Redemptor noster Christus Iesus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in perpetuas æternitates. Amen.

(Testo castellano.)

Santísimo Padre: Elegido para inaugurar la mas santa y la mas grande de las cosas que puede haber en el mundo; sintiéndome incapaz de cumplir con semejante encargo, confieso que, en mi temor, me hubiera apresurado á eximirme de este trabajo si Aquel que con el imponente resplandor de la plena majestad sacerdotal preside nuestra Asamblea, no me hubiese animado y confortado. Aunque inferior en edad, en talento, en autoridad y en méritos á mis colegas en el Episcopado, acepté, sin embargo, humildemente este deber, puesta la confianza en estas palabras del Espíritu Santo: El hombre obediente contará sus victorias. (Prov., capítulo XVI, vers. 28.)

Ademas, no ha contribuido poco á decidirme otra razon. Nacido en la ciudad donde la Iglesia católica celebró su último Concilio, tanto y tan justamente alabado y considerado por todos como un acontecimiento milagroso, he pensado que la divina Providencia, que se complace frecuentemente, como sabemos, en juguetear con las cosas humanas, me habia dado la preferencia en esta ocasion por la solicitud del Vicario Supremo de Jesucristo, á fin de recordaros, al menos por mi indignidad, las admirables gracias que la Providencia divina esparció entonces por el mundo cristiano mediante aquel Concilio, y cuyo recuerdo debe encender en nuestras almas la esperanza castísima de que ella estará tambien con vosotros, y en sus misteriosos designios dispondrá todas las cosas para el bien de la Iglesia.

Grandemente reanimado por estas consideraciones, cobro aliento para cumplir confiadamente con el deber

« ÖncekiDevam »