Sayfadaki görseller
PDF
ePub

[ocr errors]

pediendas in perpetuum concedet indultum nominaudi ad vacantes archiepicopales et episcopales ecclesias regni Bavarici dignos et idoneos ecclesiasticos viros iis dotibus præditos, quas sacri canones requirunt. Talibus autem viris Sanctitas Sua canonicam dabit institutionem juxta formas consuetas. Priusquam vero eam obtinuerint, regimini seu administrationi ecclesiarum respectivarum, ad quas designati sunt, nullo modo sese immiscere poterunt. Annatarum vero et cancellaria taxæ proportionaliter ad uniuscujusque mensæ annuos reditus de novo statuentur. Art. X. Præposituras tam in metropolitanis quam in cathedralibus ecclesiis conferet Sanctitas Sua; ad decanatus nominabit Regia Majestas, quæ etiam ad canonicatus in sex mensibus apostolicis sive papalibus nominabit. Quoad alios autem sex menses, in eorum tribus archiepiscopus et episcopus, in reliquis vero tribus capitulum nominabit. — In capitula ecclesiarum tam metropolitanarum quam cathedralium in posterum alii non admittentur, quam indigeni, qui præter qualitates a sacro concilio Tridentino requisitas, in animarum cura et sacris ministeriis cum laude versati sint, aut archiepiscopo vel episcopo in administranda diœcesi adjutricem operam præstiterint, vel virtutis ac scientiæ meritis conspicuos sese reddiderint. Vicariatus vero in iisdem metropolitanis et cathedralibus ecclesiis libere ab archiepiscopo vel episcopo conferentur. - Pro hac vice tamen, quoniam, capitulis nondum constitutis, omnia ca, quæ hoc articulo statuta sunt, servari non possunt, Nuntius Apostolicus, collatis cum Majestate Sua consiliis et auditis interesse habentibus, nova capitula constituet. Idem circa vicarios seu præbendatos observabitur. --- Dignitates, canonici et beneficiati omnes residentiales uti a pluralitate beneficiorum et præbendarum juxta sacros canones prohibentur, ita ad residentiam secundum eorum canonum rigorem, salva semper Sedis Apostolica auctoritate, adstringuntur. — Art. XI. Rex Bavariæ ad ea beneficia tam parochialia quam curata ac simplicia præsentabit, ad quæ ex legitimo jure patronatus sive per dotationem sive per fundationem, sive per constructionem acquisito ejus antecessores duces et clectores præsentabunt. — Præterea Majestas Sua præsentabit ad ca

beneficia, ad quæ corporationes ecclesiasticæ actu non existentes præsentabant. Subditi Majestatis Suæ, qui jure patronatus legitime, ut supra, gaudent, ad beneficia respectiva tam parochialia quam curata ac simplicia hujusmodi juri patronatus subjecta præsentabunt. — Archiepiscopi vero et episcopi præsentatis debita requisita habentibus, præmisso circa doctrinam et mores examine ab ipsis ordinariis instituendo, si de parochialibus aut de curatis beneficiis agatur, canonicam dabunt institutionem. Præsentatio autem ad omnia ista beneficia intra tempus a canonibus præscriptum fiet, secus ea libere ab archiepiscopis et episcopis conferentur. - Reliqua vero beneficia omnia tam parochialia quam curata ac simplicia, quæ antecessores antistites octo ecclesiarum regni Bavaria conferebant, libere ab archiepiscopis et episcopis personis Majestati Suæ gratis conferentur. - Art. XII. Pro regimine diœcesium archiepiscopis et episcopis id omne exercere liberum erit, quod in vim pastoralis eorum ministerii sive ex declaratione, sive ex dispositione sacrorum canonum secundum præsentem et a Sancta Sede approbatam Eccclesiæ disciplinam competit, ac præsertim : a) Vicarios, consiliarios et adjutores administrationis suæ constituere ecclesiasticos quoscumque quos ad prædicta officia idoneos judicaverint; b) Ad statum clericalem assumere et approbatis a sacris canonibus titulis ad ordines etiam majores, prævio examine ab ipsis archiepiscopis et episcopis aut eorum vicariis cum examinatoribus synodalibus instituendo, promovere quos necessarios aut utiles suis diœcesibus judicaverint, et e contrario, quos indignos censuerint, a susceptione ordinum arcere, quin ab ullo quovis obtentu impediri queant; c) Causas ecclesiasticas atque in primis causas matrimoniales, quæ juxta canonem 12 sess. 24 sacri concilii Tridentini ad judices ecclesiasticos spectant, in foro eorum cognoscere, ac de iis sententiam ferre, exceptis causis mere civilibus clericorum, exempli gratia contractuum, debitorum, hæreditatum, quas laici judices cognoscent et definient; d) In clericos reprehensione dignos aut honestum clericalem habitum eorum ordini et dignitati congruentem non deferentes, pœnas a sacro concilio Tridentino statutas, aliasque quas convenientes judicaverint, salvo

:

canonico recursu, infligere, eosque in seminariis aut domibus ad id destinandis custodire censuris quoque animadvertere in quoscumque fideles ecclesiasticarum legum et sacrorum canonum transgressores; e) Cum clero et populo diocesano pro munere officii pastoralis communicare, suasque instructiones et ordinationes de rebus ecclesiasticis libere publicare; præterea episcoporum, cleri et populi communicatio cum Sancta Sede in rebus spiritualibus et negotiis ecclesiasticis prorsus libera erit; f) Collatis cum Regia Majestate, præsertim pro convenienti redituum assignatione, consiliis, parochias erigere, dividere vel unire; g) Præscribere vel indicare preces publicas aliaque pia opera, cum id bonum Ecclesiæ vel status aut populi postulet, et invigilare, ut in ecclesiasticis functionibus, præsertim autem in missa et in administratione sacramentorum Ecclesiæ, formulæ in lingua latina usurpentur. — Art. XIII. Quoties archiepiscopi et episcopi libros aut in regno impressos aut in illud introductos Gubernio indicabunt, qui aliquid fidei, bonis moribus aut Ecclesiæ disciplinæ contrarium contineant, Gubernium curabit ut eorum divulgatio debito modo impediatur. - Art. XIV. Majestas Sua prohibebit, ne catholica religio ejusque ritus vel liturgia sive verbis, sive factis, sive scriptis contemnatur, aut ecclesiarum antistites vel ministri in exercendo munere suo pro custodienda præsertim fidei ac morum doctrina et disciplina Ecclesiæ impediantur. Desiderans præterea ut debitus juxta divina mandata sacris ministris honor servetur, non patietur quidquam fieri, quod dedecus ipsis afferre, aut eos in contemptum adducere possit, imo vero jubebit, ut in quacumque occasione ab omnibus regni magistratibus peculiari reverentia atque honore eorum dignitati debito cum ipsis agatur. - Art. XV. Archiepiscopi et episcopi coram Regia Majestate juramentum fidelitatis emittent sequentibus verbis expressum: «Ego juro et promitto ad sancta Dei evangelia obedientiam et fidelitatem Regiæ Majestati; item promitto, me nullam communicationem habiturum, nullique consilio interfuturum, nullamque suspectam unionem neque intra neque extra conservaturum, quæ tranquillitati publicæ noceat, et si tam in diœcesi mea quam alibi noverim aliquid in status dam

num tractari, Majestati Suæ manifestabo. »

Art. XVI. Per

præsentem conventionem leges, ordinationes et decreta in Bavaria huc usque lata, in quantum illi adversantur, abrogata habebuntur. Art. XVII. Cætera, quæ ad res et personas ecclesiasticas spectant, quorum nulla in his articulis expressa facta est mentio, dirigentur omnia et administrabuntur juxta doctrinam Ecclesiæ, ejusque vigentem et approbatam disciplinam. Si vero in posterum supervenerit difficultas, Sanctitas Sua et Regia Majestas secum conferre et rem amice componere sibi reservant.Art. XVIII. Utraque Contrahentium pars spondet, Se successoresque Suos omnia, de quibus in his articulis utrinque conventum est, sancte servaturum, et a Majestate Regia præsens conventio lex status declarabitur. -- Præterea Majestas Sua Regia spondet, nihil unquam Se successoresque Suos, quavis de causa, articulis hujus conventionis addituros, neque in iis quidquam immutaturos, vel eosdem declaraturos esse absque Sedis Apostolicæ auctoritate et cooperatione. Art. XIX. Ratificationum hujus conventionis traditio fiet intra quadraginta dies ab ejusdem data, aut citius, si fieri poterit.

Datum Romæ, die 5 Jun. anni 1817.

HERCULES, cardinalis Consalvi.

Casimirus HæffelIN, episcopus Chersonensis.

Nos præfatam conventionem cum omnibus suis articulis acceptamus, ratihabemus et confirmamus, simulque firmiter promittimus, Nos omnia, de quibus ita conventum est, sancte servaturos, atque curam habituros, ut ab omnibus subditis Nostris stricte observentur. In quorum fidem præesentes hasce litteras propria manu subscripsimus et Sigillo Regio Nostro muniri jussimus. Dabantur Monachii in Palatio Nostro Regio die vigesima quarta Octobris anno Domini millesimo octingentesimo decimo septimo, regni autem Nostri duodecimo.

MAXIMILIANUS JOSEPHUS. (L. S.)

[ocr errors]

Bulla circumscriptionis Diœcesium Provinciæ Ecclesiarum superioris Rheni d. 16. August. 1821.

Provida solersque Romanorum Pontificum sollicitudo in iis componendis et ordinandis, quæ ad aptiorem dominici gregis custodiam ac procurationem ex ipsa etiam temporum ac locorum natura magis expedire dignoscantur, eos adigit ad novas episcopales sedes quandoque constituendas, et quandoque illarum aliquas transferendas, ut, domino messis benedicente, aptiora exinde in fidelis populi spirituale bonum præsidia queant comparari. Statim ac itaque reddita fuit Germaniæ tranquillitas, Nos ad componendas res ecclesiasticas in præterita temporum calamitate perturbatas continuo direximus curas Nostras, iisque in Bavariæ regno quatuor abhinc annis opportune ordinatis, Nostras pariter sollicitudines absque mora convertimus ad illos omnes orthodoxæ fidei cultores, qui actu subsunt dominationi Serenissimorum Principum Statuumque Germaniæ, nempe Regis Wurtembergiæ, Magni Ducis Badensis, Electoris Hassiæ, Magni Ducis Hassiæ, Ducis Nassoviæ, liberæ civitatis Francofurtensis, Magni Ducis Megalopolitani, Ducum Saxoniæ, Ducis Oldenburgensis, Principis Waldeccensis, ac Liberarum civitatum Hanseaticarum, Lubeccensis et Bremensis, qui sese paratos ostendendo ad omnem operam dandam pro episcopatuum ab Apostolica Sede vel erigendorum vel instaurandorum convenienti dotatione, legatos communi nomine Romam hujus rei causa miserunt. Ast cum res omnes ecclesiasticæ, de quibus actum fuit, conciliari minime potuerint, spe tamen non decidentes fore, ut pro eorundem Principum ac Statuum sapientia valeant illæ imposterum componi; ne interea Christi fideles in dictis regionibus commorantes, quos in maxima spiritualis regiminis necessitate agnoscimus constitutos, diutius propriis destituantur pastoribus, ad nonnullarum in præcipuis ipsorum Principum et Statuum civitatibus ac territoriis sedium erectionem, ac diœcesium circumscriptionem procedendum esse decrevimus, ut celerrime ecclesiis illis de suis episco

« ÖncekiDevam »