Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vanda foret, illorum tenores, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, inserti forent, præsentibus pro expressis habentes, ad præmissorum omnium et singulorum effectum latissime et plenissime, ac specialiter et expresse ex certa scientia et potestatis plenitudine paribus derogamus et derogatum esse declaramus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Volumus præterea, ut harum literarum Nostrarum transsumptis, etiam impressis, manu tamen alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo persona in ecclesiastica dignitate constitute munitis, eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si forent exhibitæ vel ostensæ.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ suppressionis, extinctionis, annullationis, restitutionis, erectionis, unionis, dismembrationis, disjunctionis, separationis, aggregationis, applicationis, circumscriptionis, concessionis, indulti, elargitionis, assignationis, suppletionis, subjectionis, attributionis, statuti, declarationis, commissionis, deputationis, mandati, decreti, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem anno incarnationis dominicæ millesimo octingentesimo vigesimo primo, decimo septimo Kalendas Augusti, Pontificatus Nostri anno vigesimo secundo.

VI

Bulla circumscriptionis Diœcesinm Regni Hannoveriani d. 26 Mart. 1724.

Impensa Romanorum Pontificum sollicitudo, qua in universe Catholicæ Ecclesiæ bonum advigilant, ad ea procuranda ipsos compellit, quibus fidelis populi commoditati consulatur, ut pro locorum ac temporum ratione facilius ad ea pertrahantur, quæ sint divini cultus, quæque ad æternam animarum salutem valeant condecere. Hinc assiduis ipsi studiis in id semper connisi sunt,

ut dominico gregi nunquam deessent pastores, qui eum in salutaria pascua deducerent, et in justitiæ semitis retinerent.

Id sane potissimum intendit Prædecessor Noster felicis recordationis Pius VII, pro cura quam in religionis utilitates, ubi maxime de ipsius discrimine metuendum videbatur, enixe impendebat, quando post teterrimas præteritorum temporum calamitates omnibus in tota Germania episcopalibus sedibus opportune prospicere studuit, cogitationesque suas pariter convertit ad duas antiquitate et dignitate præstantes ecclesias, Hildesimensem scilicet atque Osnabrugensem, quæ usque a Caroli Magni ævo suam ducunt originem, quæque nunc intra fines Hannoveriani regni continentur.

Re propterea collata cum Serenissimo Georgio Quarto regnorum Magnæ Britanniæ et Hiberniæ unitorum, nec non Hannoveræ Rege, ac Brunswicensi et Luneburgensi Duce, laudatus Pontifex, auditis etiam nonnullis ex venerabilibus fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, de faciliori ratione deliberandum censuit, quæ in tanta rerum conversione occurrebat, unice ad binas illas episcopales sedes cum suis capitulis aliquo pacto conservandas, atque ad dotem ipsis ac dioceses quo posset aptius præfiniendas.

Cumque Nos, meritis licet imparibus, ad Summi Pontificatus apicem, divina sic disponente benignitate, fuerimus evocati, in id etiam sedulo incumbere debuimus, ne de illa catholici gregis portione minus solliciti videremur. Perspeximus quidem a sacrorum canonum rigore haud mediocriter temperandum fuisse, multumque locorum, temporum ac personarum conditioni, aliisque id genus peculiaribus adjunctis tribuendum. Ast cum maxime congruat, Prædecessorum vestigiis inhærere, atque ad exitum perducere, quæ Pius VII, morte præventus, nequivit apostolicæ auctoritatis munimine roborare, novum in Hannoveriano regno ecclesiarum et capitulorum statum novosque diœcesium limites ad eorum normam, quæ laudatus Prædecessor duxerat admittenda, constitui necessarium conspeximus.

Habentes igitur pro expressis ac de verbo ad verbum prolatis iis omnibus, quæ prædictarum ecclesiarum et capitulorum anteriora jura, privilegia ac prærogativas respiciunt, et consensui

supplentes eorum omnium, quorum intersit, de apostolicæ potestatis plenitudine, prævia omnimoda suppressione, extinctione et cessatione prioris status earundem ecclesiarum et capitulorum, decernimus, quod ex nunc in posterum capitulum cathedralis ecclesiæ Hildesimensis efformetur ab unica decanatus dignitate, et sex canonicis, ac quatuor vicariis seu præbendatis.

Mensa episcopalis annui redditus erunt in summa quatuor mille thalerorum monete conventionalis ut infra percipiendorum, ac insuper ædes pro decenti habitatione, si non adsint, noviter episcopo erunt attribuendæ.

Decanus capituli cathedralis annuo redditu thalerorum mille quingentorum monetæ conventionalis, duo canonici seniores mille quatuorcentum, tertius et quartus canonicus mille, postremi duo canonici octingentorum, ac quatuor vicarii seu præbendati quatuorcentum ut infra percipiendorum, respective gaudebunt, atque insuper decanus, quilibet canonicus et duo vicarii in ordine priores domos habebunt, unicuique eorum præbendæ assignandas.

Ad hujusmodi autem redditus constituendos præfatus Georgius Rex spopondit intra quadriennium a data præsentium numerandum tot fundos ac bona stabilia, decimas et census reales iisdem episcopo et capitulo ea, qua singulis par est quantitate, se traditurum, quot prædictis annuis adsignatis redditibus ab omni cujuscumque generis onere prorsus liberis et immunibus respondeant, ita tamen, ut antea per infrascriptum harum literarum Exequutorem Apostolicae Sedis judicio subjiciantur, quo accurate perpensa necessariam ab ipsa adprobationem nanciscantur. Interea vero, donec isthæc reddituum adsignatio in fundis ac bonis stabilibus, decimis censibusque realibus locum habeat, memoratæ summæ episcopo et capitulo a thesauro regio quotannis in pecunia numerata integre ac libere erunt persolvendæ.

Quod vero spectat ecclesiam Osnabrugensem, quoniam præsentes rerum circumstantiæ utramque ecclesiam dotari posse non sinunt, nova ipsius Osnabrugensis episcopalis mensæ, capituli ac seminarii dotatio suspensa perstet, usquedum necessaria ad id suppetant media, quo casu in fundis, bonis stabilibus, decimis

censibusque realibus erit perficienda. Atque tunc Osnabrugensis episcopus non secus ac episcopus Hildesimensis annuo redditu quatuor millium thalerorum monetæ conventionalis in supramemoratis bonis gaudebit, capitulum eodem ac Hildesimense capitularium et vicariorum numero constabit, paresque redditus annui eisdem respective assignabuntur; nec non episcopali seminario ca reddituum annua summa tribuetur, quæ necessitatibus et utilitati diœcesis valeat respondere.

Quamdiu autem episcopatus Osnabrugensis dotatio suspensa manebit, episcopali mensæ Hildesimensi augmentum bis milie thalerorum e bonis ecclesiasticis in provincia Osnabrugensi sitis percipiendorum, itemque decano Hildesimensis capituli augmentum ter centum thalerorum assignabitur, ab ipsis annuatim respective percipiendorum, perdurante tantummodo prædicta dotationis episcopatus Osnabrugensis suspensione.

Atque interea, ne dioecesis Osnabrugensis, cui ob cas rationes designari in præsens antistes nequit, legitimo careat rei sacræ regimine, mandamus, ut venerabilis frater Carolus de Gruben, episcopus Parensis in partibus infidelium ejusdemque Osnabrugensis ecclesiæ suffraganeus, diœcesim ipsam, quoad vixerit, gubernare prosequatur, eoque defuncto Hildesimensis pro tempore episcopus diœcesim quoque Osnabrugensem facultatibus ad id ab Apostolica Sede qualibet vice sibi speciatim delegandis administrare, suumque vicarium in spiritualibus generalem, qui in civitate Osnabrugensi resideat, debeat adsciscere. Qui quidem vicarius, dummodo vere dignus et idoneus judicatus fuerit, a Romano Pontifice titulo alicujus episcopalis ecclesiæ in partibus infidelium, servatis omnibus servandis, decorabitur ad hoc, ut pontificalia in ipsa civitate et diœcesi Osnabrugensi exercere posit et valeat. Eidem idcirco vicario generali Osnabrugensi pro sua et episcopalis curiæ dotatione annua persolvenda erit summa trium millium thalerorum monetæ conventionalis a prælaudati Serenissimi Regis liberali munificentia promissa, quæ in ipsius vicarii generalis congruam, et in annuam laboribus respondentem mercedem ecclesiasticorum, qui suam eidem in ea procuratione operam commodabunt, erit impendenda.

Donec autem proprium Osnabrugense seminarium erigi potuerit, hujusce diœcesis clerici alentur atque educabuntur in episcopali seminario Hildesimensi, cui propterea bona ac redditus, quibus actu gaudet, integre conservabuntur; quod idem dictum volumus de bonis ac redditibus in tuitionem ædium sacrarum tam Hildesimensis quam Osnabrugensis, atque in sumptus divini cultus ac ministrorum mercedem adsignatis.

Quotiescumque vero aliqua ex supradictis sedibus episcopalibus tam Hildesimensi quam Osnabrugensi, quæ ambæ perpetuis futuris temporibus immediate subjectæ erunt Apostolicæ Sedi, vacaverit, illius cathedralis ecclesiæ capitulum intra mensem a die vacationis computandum regios ministros certiores fieri curabit de nominibus candidatorum e clero totius regni selectorum, quorum unusquisque trigesimum suæ ætatis annum ad minimum compleverit, et indigenatu præditus sit, studia in theologia et jure canonico cum laude absolverit, curam animarum aut munus professoris in seminariis egregie exercuerit, aut in administrandis negotiis ecclesiasticis excelluerit, optima fama gaudeat, sana doctrina et integris sit moribus. Ac si forte aliquis ex candidatis ipsis Gubernio sit minus gratus, capitulum e catalogo eum expunget, reliquo tamen manente sufficienti candidatorum numero, ex quo novus episcopus eligi valeat. Tunc vero capitulum ad canonicam electionem in episcopum unius ex candidatis, qui supererunt, juxta consuetas formas procedet, ac documentum electionis in forma authentica intra mensem ad Summum Pontificem perferri curabit.

Confectio autem processus informativi super qualitatibus promovendorum ad regimen episcopalium ecclesiarum regni Hannoveriani, vel episcopo alterius sedis non vacantis, vel ecclesiastico illius regni viro in dignitate constituto a Romano Pontifice committetur, et ad formam instructionis ab Apostolica Sede in singulis casibus transmittendæ exarabitur, quo accepto Summus Pontifex, si compererit promovendum instructum iis dotibus, quas sacri canones in episcopo requirunt, eum, quo citius fieri poterit, juxta statutas formas per apostolicas literas confirmabit. Si vero aut electio minime fuerit canonice peracta, aut promo

« ÖncekiDevam »