Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vendus prædictis dotibus instructus non reperiatur, ex speciali gratia indulgemus, quod cathedrale capitulum ad novam electionem ut supra canonica methodo valeat procedere.

Novus episcopus ab altero regni episcopo jam consecrato, atque facultatem expresse ad id ab Apostolica Sede habente, assistentibus duobus aliis episcopis ad hoc rogatis, et in eorum defectum duobus prælatis pontificalium usum habentibus, vel his quoque deficientibus duobus presbyteris e regni clero in ecclesiastica dignitate constitutis, consecrabitur.

In capitularium numerum alii non admittentur, nisi qui indigenatu et qualitatibus a sacris canonibus requisitis præditi sint, triginta saltem annorum ætatem habeant, et in presbyteratus ordine sint constituti, quique in exercenda cura animarum, vel in alio obeundo ecclesiastico ministerio, vel professoris munere in seminario episcopali, conspicuos sese reddiderint.

Quotiescumque vero decanatus, aut canonicatus vel vicariatus. in cathedralibus vacaverit, episcopus et capitulum alternis vicibus intra sex hebdomadas a die vacationis proponent quatuor candidatos supraenunciatis præditos qualitatibus. Quod si forte aliquis ex ipsis candidatis Gubernio invisus aut suspectus sit, id quamprimum episcopo respective aut capitulo indicari poterit, ut expungatur tunc autem episcopus ad collationem decanatus, canonicatus aut vicariatus, vel respective capitulum intra quatuor hebdomadas procedet ad nominationem unius ex personis Gubernio non invisis nec suspectis, cui episcopus canonicam dabit institutionem.

Ad novam nunc procedendo circumscriptionem diœcesium episcopatus Hildesimensis, qui actu a venerabili fratre Francisco Egone a Fürstenberg moderno ejus episcopo gubernatur, et Osnabrugensis, qui suo a pluribus annis orbata pastore a supramemorato Carolo episcopo Parensi ac ejusdem Osnabrugensis ecclesiæ suffraganed cum apostolicis sibi delegatis facultatibus administratur, prævia dismembratione, separatione ac immutatione a quorumcunque metropolitanorum, episcoporum seu ordinariorum, ac vicariorum apostolicorum jurisdictione, superioritate ac potestate omnium et singularum civitatum, terrarum ac

parœciarum intra regni Hannoveriani limites comprehensarum decernimus, prout a Pio VII, Prædecessore Nostro, designatum fuerat, ut regnum ipsum in duas omnino dioceses a cursu fluminis Visurgis vulgo — Weser -Weser- nuncupati tanquam suis limitibus separatas dividatur, ita ut paræciæ ad dexteram ejusdem fluminis partem sita diœcesi Hildesimensi, parœciæ autem ad sinistram Visurgis ripam posita diœcesi Osnabrugensi respective assignentur, prout sequitur, videlicet:

Diocesis Hildesimensis efformabitur a sequentibus quinquaginta quinque parochialibus ecclesiis ad ipsam Hildesimensem dioecesim jam pertinentibus, nempe Achtum Adlum — Ahrbergen-Gross-Algermissen Asel - Bauenstedt-Beltmar Bilderlah Bohenem Bolzum Borsum Dettfurt Dingelbe Dinklar Dorstadt - Gross-Düngen Emmerke

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Gross-Giesen-Grasdorf

[ocr errors]
[ocr errors]

Grauhoff- Gronau

[ocr errors]
[ocr errors]

-

Goslar Harsum Heinig Ecclesiæ cathedralis, Sancti Godehardi, Sanctæ Magdalenæ- Sanctissimæ Crucis, in civitate Hildesheim sitæ Hennekenrode - Himmelsthür-Hohenhameln --- Hunnesrück -- Itzum -- Lamspringe - Liebenburg - Marienrode Moritzberg-Ottbergen - Peine PoppenburgRingelheim Ruthe Schladen Soder - Söbre - Sorsum Sottrum Steinbruck Vienenburg Gross-Wörste Westfeld Wiedelah Winzemburg Wöhle Woldenberg; atque insuper a viginti parochialibus, ac tredecim curatis succursalibus nuncupatis ecclesiis in provincia Eichsfeldiæ positis, et antiquæ metropolitanæ ecclesiæ Moguntinæ, seu Ratisbonensi olim subjectis, quæ in præsentiarum a venerabili fratre Carolo Friderico de Wendt episcopo Basinopolitano in partibus infidelium ac llildesimensis ecclesia suffraganeo uti vicario apostolico administrantur, videlicet paræcia Duderstadtcum tribus succursalibus ecclesiis, Gerblingerode, Fisslingerode et Westerode nuncupatis, ac parœciis - Breitenberg - Desingerode cum duabus succursalibus ecclesiis Werxhausen et Esplingerode denominatis, nec non parcciis - ImmingerodeNesselræden Seulingen Seeburg - Bernshausen - cum succursali Germershausen atque pareciis Lindau Bils

[ocr errors]

-

[ocr errors]

hausen Crebeck cum succursali Bodensee et parochialibus ecclesiis Wolbrandshausen Gieboldehausen Rolshausen

[ocr errors]
[ocr errors]

-

- Rudenshausen - Rhumspringe-cum succursali Hilkerode : parœcia quoque Furhbach cum duabus succursalibus Langenhagen et Brochthausen, nec non parœcia Oberfed cum succursali Mingerode, - parecia quoque - Noerthen cum duabus ecclesiis succursalibus, ac parecia Renshausen; -denique a tribus parœciis-- Hannover-Göttingen - et Cellevulgo nuncupatis, quæ hactenus a supradicto moderno episcopo Hildesimensi missionum septentrionalium vicario apostolico fuerunt spiritualiter gubernatæ.

[ocr errors]

Dioecesis Osnabrugensis constabit ex sequentibus decanatibus, videlicet ex decanatu ecclesiæ cathedralis et civitatibus Osnabrugensis septem continente parœcias, quarum duæ reperiuntur in civitate ipsa Osnabrugensi, reliquæ vero in ipsius territorio, nucupanturque Bellm- Bissendorf Rulle Schledehausen

[ocr errors]

ex

et Wallenhorst; ex decanatu- Iburg vulgo denominato septem pariter complectente parœcias, ut sequitur nuncupatas, id est - Borgloh Glandorf Glane · Laer Hagen Iburg ---et Oesede; ex decanatu - Fürstenau-qui undecim sequentes complectitur parœcias, nempe - Berge - Fürstenau - Merzen - Neuenkirchen-Schwagstorf - Volthlage AlthausenAnkum ---Badbergen-Berssenbrück et Quakenbrück; decanatu- Vörden nuncupato, qui undecim sequentes complectitur parœcias, videlicet Lage - Malgarten - Vörden --Bomte Hunteburg - Osterkappeln -- Sanctæ Annæ - GesWellingholthausen; nec non partes illas parœciarum -- Damme — et Neuenkirchen, quæ intra limites regni Hannoveriani reperiuntur: ex archipresbyteratu inferioris comitatus Lingen duodecim continente pavidelicet - Bawinkel

mold Melle Riemsloh

[ocr errors]

rœcias,

rich -- Messingen

-

[ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

— Lingen — Planthinne et Spelle; nec non ex viginti septem parœciis in districtu de Meppen comprehensis, et ad Monasteriensem diœcesim jam pertinentibus videlicet - Aschendorf Beesen Bokelo - Börger - Dörpen — Emsbüren - Haren

[ocr errors][merged small]

-Haselünne- Heede

[ocr errors]

-

Herzlake - Hesepe - Holte

[ocr errors]

Laten - Lorup - Meppen - Papenburg ecclesia principalis, ac alia ejusdem nominis ecclesia succursalis-Rhede - Ruttenbrock — Steinbild - Sögel - Schepsdorff - Salzbergen - Twiest Twiestingen Werlteet Wesuwe. Tres quoque adjunguntur paræciæ in Frisia orientali positæ, et præfatæ Monasteriensi diœcesi jam subjectæ, quæ- Emden - Leer- et Norden — vulgo nuncupantur. Et postremo octo parœciæ, quæ reperiuntur in comitatu de Bentheim octo a regno Hannoveriano in temporalibus dependentes, et hactenus a præfato Monasteriensi cpiscopo gubernatæ, nempe Bentheim-Brandlecht--Emblicheim- Laerwalde, seu Wolda - Nordhorn-Neuenhaus

-Schüttorf et Wittmarschen.

Prædictos vero decanatus, parœcias et loca episcopis pro tempore Hildesimensi et Osnabrugensi pro eorum respective diœcesibus attributa, eorumque incolas utriusque sexus tam clericos quam laicos iisdem ecclesiis eorumque præsulibus pro suis respective territorio, diœcesi, clero et populo perpetuo assignamus, et in spiritualibus omnimode subjicimus, proptereaque statim ac præsentes literæ plenariæ fuerint executioni mandatæ, omnis antiquorum metropolitanorum, ordinariorum, vicariorum apostolicorum seu administratorum jurisdictio in supradictis locis, decanatibus et parœciis cessare debebit, omnesque tunc facultates in locis et partibus ab eorum jurisdictione subtractis nullius roboris vel momenti amplius futuras declaramus.

Ut insuper commoditati populorum sic ut supra respectivis episcopis subjectorum consulatur, præscribimus, ut omnia et singula documenta respicientia ecclesias et loca ut supra dismembrata et de novo applicata, a veteribus cancellariis extrahi et cancellariis diœcesium, quibus erunt incorporata, debeant opportuna forma tradi, atque in iis perpetuo asservari.

Habita modo ratione reddituum episcopalis mensæ Hildesimensis de more taxari in florenis septingentis quinquaginta sex auri de camera, et hujusmodi taxam in libris camera Nostræ apostolicæ describi mandamus. Quod vero spectat episcopalem mensam Osnabrugensem, quando locus factus fuerit illius dotationi ut

supra enunciatæ, ecclesiam ipsam de more taxari in florenis sexcentum sexaginta sex auri de camera cum duobus tertiis, eamdemque taxam in libris apostolicæ camera similiter describi mandamus.

Denique, ut cuncta a Nobis ut supra disposita rite ad suum perducantur effectum, supradictum Franciscum Egonem episcopum Hildesimensem in harum literarum apostolicarum Exequutorem cum omnibus et singulis necessariis et opportunis facultatibus deputamus ut præviis respectivis dotationibus in valida forma perficiendis ad uniuscujusque ecclesiæ cum suo capitulo novam ordinationem, ac respectivi territorii diocesani circumscriptionem procedere, aliaque omnia ut supra ordinata peragere et statuere delegata sibi apostolica auctoritate libere ac licite possit et valeat, atque ulterius ipsi Francisco Egoni episcopo facultatem pariter tribuimus, ut ad plenam rerum omnium in locis præsertim ab ejus residentia remotis executionem quamcunque personam seu personas in ecclesiastica dignitate constitutam vel constitutas subdelegare, ac tam ipse quam persona vel personæ ab eo sic subdeleganda vel subdelegandæ super quacumque oppositione in actu executionis hujusmodi quomodolibet forsan oritura, servatis tamen de jure servandis, etiam definitive et quacumque appellatione remota pronunciare libere item ac licite possint et valeant, ac quilibet eorum respective possit et valeat.

Eidem insuper Francisco Egoni episcopo expresse injungimus, ut exempla singulorum actorum, tam per se quam suos subdelegatos in harum literarum executionem conficiendorum, intra quadrimestre ab ipsarum expleta executione ad Apostolicam Sedem in authentica forma transmittat in archivo congregationis rebus consistorialibus præpositæ de more asservanda.

Præsentes autem literas et in eis contenta ac statuta quæcumque; etiam ex eo quod quilibet in præmissis vel in eorum aliquo jus aut interesse habentes, vel quomodolibet etiam in futurum habere prætendentes, cujusvis status, ordinis, conditionis et præeminentiæ, ac etiam specifica, expressa et individua mentione digni sint, illis non consenserint, seu quod aliqui ex ipsis ad præmissa minime vocati, vel etiam nullimode aut non satis auditi

« ÖncekiDevam »