Sayfadaki görseller
PDF
ePub

millesimo quingentesimo tertio, septimo cal. Januarii, pon- BOOK tificatus nostri anno primo.

II.

II.

The king's protestation against the marriage.

Vitell.

b. 12.

IN Dei nomine, Amen. Coram vobis reverendo in Christo Cotton lib. patre et domino domino Richardo Dei et apostolicæ sedis gratia episcopo Wintoniensi, ego Henricus Walliæ princeps, dux Cornubiæ et comes Cestriæ, dico, allego, et in his scriptis propono, Quod licet ego minorem ætatem agens, et intra annos pubertatis notorie existens, cum serenissima domina Katharina Hispaniarum regis filia, matrimonium de facto contraxerim, qui quidem contractus, quamvis obstante ipsa minore ætate mea de se jam invalidus, imperfectus, nullius efficaciæ aut vigoris extiterit; quia tamen annis pubertatis et matura ætate jam superveniente, contractus ipse per tacitum consensum, mutuam cohabitationem, munerum aut intersignium dationem seu receptionem, vel alium quemcunq; modum jure declaratum, forsan existimare seu videri poterit apparenter validatus aut confirmatus; Ea-propter, Ego Henricus Walliæ princeps prædictus, jam proximus pubertati existens, et annos pubertatis attingens, protestor, quod non intendo eundem prætensum contractum per quæcunque per me dicta seu dicenda, facta aut facienda, in aliquo approbare, validare, seu ratum habere, sed nunc in præsenti, non vi, dolo, nec prece indutus, sed sponte et libere, nullo modo coactus, contra hujusmodi contractum reclamo, et eidem dissentio, voloque et omnino intendo ab eodem contractu matrimoniali prætenso, melioribus modo et forma, quibus de jure melius, validius, aut efficacius potero et possim, penitus resilire, et eidem expresse dissentire, prout in præsenti contra eundem reclamo, et eidem dissentio. Protestorq; quod per nullum dictum, factum, actum, aut gestum per me, aut nomine meo per alium quemcunque, quandocunque aut qualemcunque, imposterum faciendum, agendum, gerendum, aut explicandum, volo aut intendo in præVOL. I. P. 2.

C

11.

BOOK fatum contractum matrimonialem, aut in dictam dominam Catharinam tanquam sponsam aut uxorem meam consentire. Super quibus vos omnes testimonium perhibere volo, requiro, rogo, atque obtestor.

Per me Henricum Walliæ principem.

LECTA fuit et facta suprascripta protestatio, per præfatum serenissimum principem dominum Henricum, coram reverendo in Christo patre et domino domino Richardo permissione divina Winton. episcopo, judicialiter pro tribunali sedent. Et me notarium infra scriptum ad tunc præsentem in ejus actorum scribam in hac parte assumente, et testium infrascriptorum præsentiis, anno Dom. 1505. Indictione octava, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri Julii, divina providentia eo nomine papæ secundi anno secundo, mensis vero Junii die 27; quo die dominus serenissimus princeps proximus pubertati, et annos pubertatis attingens erat, et tunc ibidem asserebat, in quadam bassa camera infra palatium regium Richmondiæ, in parte occidentali ejusdem palatii situat. Super quibus omnibus et singulis, præfatus serenissimus princeps me notarium præmemoratum instrumentum conficere, et testes infra nominatos testimonium perhibere requisivit instanter et rogavit. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium, præfatus serenissimus princeps supra, et testes, ut præmittitur, rogati et requisiti, sua nomina propriis manibus infra scripIta est ut supra, quod ego Joannes Raed manu et

serunt.

signo meo manuali attestor.

Giles Daubney, C. Somerset.
Thomas Rowthale.

Nicholas West.

Henry Marny.

[blocks in formation]

Cardinal Wolsey's first letter to sir Gregory Cassali, about the divorce. Taken from the original.

Vitell. b. 9.

DOMINE Gregori, a&c. Post meam cordatissimam com- Cotton lib. mendationem, post ultimum vestrum à me discessum ex compendio ad vos scripsi, ut ob nonnullas maximi momenti causas procurare differretis quod de regiæ majestatis negotio in quibusdam buobis traditis commissionibus continebatur, quoad rursus vobis significarem quid ea in re fieri vellemus. Ubi vero ad regiam majestatem rediissem, variis crebrisq; cum ea habitis sermonibus, adeo abunde ac distincte cipsi aperui quam ex animo ac diligenter, et quam sincere et ex fide, diu noctuque exoptetis eidem regiæ majestati inservire; neque ullum unquam laborem, periculum, aut molestiam vos velle recusare, ut omni studio ac viribus id fideliter præstare possitis quod illi gratum aut acceptum quoquo modo esse posse cognoveritis, omnemq; industriam vos esse adhibituros quo vestræ fidei curæque commissa optatum finem consequantur; quem vestrum animum propensissimaque voluntate sic sub mea fide regiæ majestati insinuavi, ut meam hanc relationem atque sponsionem pectori suo constantissime adfixerit, certissimaque fiducia concepit, omnino futurum ut nostræ tunc expectationi quacunque in re et occasione respondeatis: Ex quo fit ut vestræ operæ, curæ, atque prudentiæ ea nunc tractanda et procuranda committat, quibus nihil magis cordi habeat, nihil ardentius exoptet, aut majoris sit momenti vel gravioris successus, nec ullum habet consiliarium, utcunque intimum, cui graviora possit committere. Quum itaque, me intercedente et procurante, nunc vos regia majestas præ cæteris ad hoc fidei adsciverit et elegerit, ut in re tam gravi fidelissima vestra opera ac ministerio utatur, fidemque illi meam de vobis jam ei adstrinxerim, nihil ambigens quin postquam ejus animum ac voluntatem cognoveritis, fueritisque abunde finstructus quam

a &c. om. (instructi

b nobis

cilli apperui d propensissima

e animam

II.

BOOK maximi hæc quæ nunc expono & sint momenti, utpote quæ potissimum concernunt regiæ conscientiæ exonerationem, hanimæ suæ salutem, vitæ conservationem et incolumitatem, regii stemmatis continuationem, publicumque commodum et quietem subditorum omnium, eorum pariter qui sub ejus imperio nunc vivunt vel qui iposthac unquam in hoc suo regno vivent ; quumque perspiciam sedulum vestrum ministerium hoc in negotio impendendum omnino redundaturum esse in præcipuam vestram exaltationem et utilitatem, postquam infelices istos jam passos successus occasionem se kobtulisse, qua vestra familia hujusmodi operam huic serenissimo principi navare possit, quod statum omnem vestrum in longe meliorem quam antea sit haud dubie restituturus et adaucturus, certissimum compertissimumque habeo, quod ob has tam urgentes causas et tam graves successuros effectus, adeo toto pectore vires omnes vestras industria ac studio tantæ conficiendæ rei addicetis, ut omnia queatis ad optatum exitum perducere; atque ita promissum fidemque meam præstabitis, tam optimum regiæ majestatis institutum juvabitis, ejus desiderio et expectationi omni ex parte satisfacietis, et præter bene peractæ rei honorem et laudem comparandam, mercedem quoque reportabitis tanti principis liberalitate dignam, quæ certissime cedet in perpetuum vestrum totiusque vestræ familiæ commodum et incrementum: Et quum jam mihi persuadeam futurum omnino ut officiis actionibusque vestris sitis promissis sponsionibusque meis omnino satisfacturi, ad id pluribus verbis neutiquam adhortabor, proinde ad rem nunc ipsam venio. Ante hoc tempus vobis aperui, quemadmodum regia majestas, partim assiduo suo mstudio et eruditione, partim relatu ac judicio multorum theologorum, et in omni doctrinæ genere doctorum virorum asseveratione, existimans conscientiam suam non esse sufficienter exoneratam, quod in conjugio existeret cum regina, n Deique primo et ante omnia ac animæ suæ quietem et salutem respiciens, mox vero suæ successionis securitatem,

£ sunt

m studio om.

banimæque
Deumque

i postea

* obtulisse videtis, qua

II.

perpendensque accurate quam gravia hinc mala provenirent, BOOK aperte sentit quam maxime futurum sit Deo molestum, inhonorificum sibi, et ingratum apud homines, suisque subditis periculosum, ex hoc non sufficienti conjugio, si deprehendatur dicta majestas sciens ac volens in eo perstare, et vivere præter modum debitum, juxtaque ritum et legitima ecclesiæ statuta: quibus igitur ex causis longo jam tempore, intimo suæ conscientiæ remorsu, summique Dei rationem habens, existimat animam suam læsam et offensam, adeo quod, quum in suis conatibus actionibusque quibuscunque Deum potissimum sibi semper proponat, ingenti cum molestia cordisque perturbatione in hoc matrimonio degit; super qua re maturum sanumque judicium consuluit clarissimorum celeberrimorumq; doctorum aliorumque complurium in omni eruditionis genere excellentiorum virorum ac prælatorum, partim theologorum, partim jurisperitorum, tum in suo regno, tum alibi existentium, ut aperte vereque cognosceret, an dispensatio antea concessa pro se et regina, ex eo quod regina fratris sui uterini uxor antea extiterit, valida et sufficiens foret, necne; demumque à variis multisq; ex his doctoribus asseritur, quod papa non potest dispensare in primo gradu affinitatis, tanquam ex jure divino, moraliter, naturaliterque prohibito, ac si potest, omnes affirmant et consentiunt quod hoc non potest, nisi ex urgentissimis et arduis causis, quales non subfuerunt; Bulla præterea dispensationis fundatur et concessa est sub quibusdam rationibus falso suggestis et enarratis, in ea namque asseritur, quod hæc regia majestas matrimonium hoc cum regina percupiebat, pro bono pacis inter Henricum septimum Ferdinandum et Elizabetham, quum re vera nulla tunc dissentio aut belli suspicio esset inter dictos principes, vel regiam majestatem prædictam, quæ in teneris adhuc annis, nec in discretione aut judicio constitutis agebat; nunquam deinde assensit, aut quicquam cognovit de hujusmodi bullæ impetratione, nec unquam hoc matrimonium optavit, aut aliquid de eo accipit ante bullæ impetrationem. Quocirca ab his omnibus doctoribus atq;

• revera

« ÖncekiDevam »