Sayfadaki görseller
PDF
ePub

1

A

COLLECTION

OF

RECORDS &c*.

*

I.

Rolls.

The record of cardinal Adrian's oath of fidelity to Henry

VII for the bishopric of Bath and Wells. HENRICUS rex, &c. Reverend. in Christo patri domino BOOK Sylvestro episcop. Wigorn. venerabili viro domino Roberto I. Sherbourn ecclesiæ Sancti Pauli London, decano, nostris in Treat. Romana curia oratoribus, ac magistro Hugoni Yowng sacræ theologiæ professori, salutem. Cum omnes et singuli archiepiscopi et episcopi hujus nostri inclyti regni, quorum omnium nominationes, et promotiones, ad ipsas supremas dignitates, nobis attinent ex regali et peculiari quadam prærogativa, jureq; municipali, ac inveterata consuetudine, hactenus in hoc nostro regno inconcusse et inviolabiliter observata, teneantur et astringantur, statim et immediate post impetratas bullas apostolicas, super eorundem promotione ad ipsam nostram nominationem, coram nobis et in præsentia nostra, si in hoc regno nostro fuerunt, vel coram commissariis nostris, ad hoc sufficienter et legittime deputatis, si alibi moram traxerunt, non solum palam, publice et expresse, totaliter cedere, et in manus nostras renunciare omnibus, et quibuscunq; verbis, clausulis, et sententis in

The documents in this volume have been collated with such of the origioals as are to be found in the British museum, or in the Lambeth library, and the correct readings received into the text.

1.

BOOK ipsis bullis apostolicis contentis, et descriptis, quæ sunt, vel

quovis modo in futurum esse poterunt, præjudicialia, sive damnosa, nobis, hæredibusq; de corpore nostro legittime procreatis Angliæ regibus, coronæ aut regno nostro, juribus vel consuetudinibus aut prærogativis ejusdem regni nostri, et quoad hoc totaliter seipsos submittere et ponere in nostra bona venia et gratia ; sed etiam juramentum fidelitatis et homagii ad sancta Dei evangelia, per eosdem respective corporaliter tacta, nobis facere et præstare: Cumq; nos ob præclara merita eximiasq; virtutes quibus reverendissimum in Christo patrem, dominum Adrianum tituli sancti Chrisogoni presbyterum cardinalem abunde refertum conspicimus, obq; diuturnum et fidele obsequium per ipsum cardinalem nobis factum et impensum, eundem ad ecclesias Bathon. et Wellen. invicem unitas nominavimus et promovimus, qui idcirco et ob id quod in curia Romana continue moram trahit, non potest commode hujusmodi renunciationem et juramentum coram nobis personaliter facere et præstare : Hinc est quod nos de fidelitatibus vestris et provida circumspectione, ad plenum confidentes, dedimus, et concessimus, ac per præsentes damus et concedimus, vobis, tribus aut duobus vestrum, quorum præfatum episcopum Wigorn. unicum esse volumus, plenam potestatem et autoritatem, vice et nomine nostris, hujusmodi renunciationem in manus vestras, et juramentum ad sancta Dei evangelia corporaliter tacta, juxta formam et verum tenorem, de verbo in verbum inferius descriptum, ab eodem reverendissimo domino cardinali recipiendi, exigendi, et cum effectu præstari videndi; ipsumq; cardinalem, ut hujusmodi renunciationem et juramentum per ipsum sic ut permittatis fiendum et præstandum, manu et subscriptione suis signet, et muniat, requirendi, et ut ita fiat cum effectu videndi literas quoq; et instrumenta publica super hujusmodi renunciatione, et juramento fieri petendi, et notarium sive notarios publicos, unum vel plures, ut ipsa instrumenta conficiant : Necnon testes qui tunc præsentes erunt, ut veritati testimonium perhibeant rogandi et requirendi, ipsaq; juramentum vel instrumenta taliter fienda, verum ordinem rei gerendæ, et re

I.

nunciationis ac juramenti tenores in se continens vel conti- BOOK nentia, nobis destinandi et transmittendi; Et generaliter omnia' et singula faciendi, gerendi, et exercendi, quæ in prædictis et quolibet prædictorum necessaria fuerint, seu quomodolibet opportuna, ac quæ rei qualitas exigit et requirit, et quæ nosipsi facere et exercere possemus si præsens et personaliter interessemus, etiam si talia forent quæ de se mandatum exigant magis speciale. Tenor renunciationis sequitur et est talis : Ego Adrianus miseratione divina tituli sancti Chrisogoni presbyt. cardinalis episcopus Bathon. et Wellen. coram vobis reverendo patre episcopo Wigorn. domino Roberto Shurborno decano Sancti Pauli London. et Hugone Yowng in theologia professore, commissariis ad hoc à serenissimo atq; excellentissimo principe domino Henrico Dei gratia rege Angliæ, et Franciæ, et domino Hiberniæ, ejus nominis septimo, domino meo supremo, sufficienter et legittime deputatis, expresse renuncio, et in his scriptis manu et sigillo meis in præsentia notariorum et testium subscriptorum munitis, totaliter cedo omnibus et quibuscunq; verbis, clausulis et sententiis, in bullis apostolicis mihi factis de prædict. episcopat. Bathon. et Wellen. conteritis et descriptis, quæ sunt vel quovis modo in futurum esse poterint præjudicialia sive damnosa præfato serenissimo regi, domino meo supremo, et hæredibus suis de corpore suo legittime procreatis Angl. regibus, coronæ aut regno, sive majestatis juribus vel consuetudinibus, aut prerogativis ejusdem regni: et quoad hoc me integraliter submitto et pono in gratia suæ celsitudinis, humillime supplicans suam majestatem, dignetur mihi concedere temporalia dicti episcopatus Bathon. et Wellen. quæ recognosco tenere à sua majestate tanquam à domino meo supremo. Tenor juramenti sequitur et est talis : Et ego idem Adrianus cardinalis prædictus juro ad hæc sancta Dei evangelia per me corporaliter tacta, quod ab hac die et in antea, vita mea naturali durante, ero fidelis et verus ligens, ac fidelitatem in ligencia mea pure et sincere servabo, fideleq; et verum obsequium secundum optimum posse meum faciam et impendam serenissimo principi Henrico ejus nominis septimo, Dei gratia Angl. et Fran, regi ac

[ocr errors]

BOOK domino Hiber. domino meo supremo, et hæredibus suis de

corpore suo legittime procreatis Angl. regibus, contra quascunq; personas cujuscunq; status, gradus, præeminentiæ aut conditionis extiterint: nec quicquam faciam aut attemptabo fieri, ne aut attemptari consentiam, quod in damnum, incommodum, aut præjudicium, ipsius serenissimi regis aut hæredum suorum prædictorum, jurium, libertatum, prærogativarum, privilegiorum et consuetudinum sui incliti regni, quovis modo cedere poterit ; sed omne in quod jam scio, vel imposterum cognoscam inhonorabile, damnosum aut præjudiciale suæ serenitati, aut regno suo, seu contrarium honori aut serenitati suæ majestatis, aut hæredum suorum prædictorum, non solum impediam ad extremum potentiæ meæ, sed etiam cum omni possibili diligentia id ostendam et significabo, ostendive aut significari faciam eidem serenissimo regi, omni favore, metu, promisso aut jurejurando cuicunq; personæ aut quibuscunq; personis cujuscunq; status, gradus, ordinis, præeminentiæ conditionisve extiterunt, quod antehac per me factum aut interpositum seu imposterum fiendum aut interponendum, penitus sublato et non obstantibus. Honorem insuper suæ majestati ad extremum potentiæ meæ servabo, parliamentis quoq; et aliis consiliis suæ celsitudinis cum in ejus regno fuero diligenter attendam; consilium quod sua serenitas per se seu literas aut nuncium suum mihi manifestabit, nemini pandam, nisi iis quibus ipse jusserit : et si consilium meum super aliquo facto majestas sua postulaverit, fideliter sibi consulam, et quod magis suæ serenitati videbitur expedire, et conducere juxta opinionem et scire meum, dicam et aperiam, atque id si sua serenitas mandaverit pro posse meo diligenter faciam. Causas insuper et negotia omnia suæ serenitatis mibi commissa, seu imposterum committenda, in curia Romana prosequenda, pertractanda et solicitanda, fideliter, accurate et diligenter, cum omnimoda dexteritate prosequar, pertractabo et solicitabo: Bullasq; et alias literas apostolicas validas et efficaces, in debita juris forma, super eisdem causis et negotiis impetrare et obtinere absq; fraude, dolo aut sinistra quavis machinatione quantum in me erit, cum omni effectu enitar,

« ÖncekiDevam »