suetudinem veteris ecclesiæ; sic enim, inquit divus Hieronymus, sacerdotes qui eucharistiæ serviunt, et sanguinem Christi populis distribuunt; et Gelasius pontifex, sacramenti corporis et sanguinis Domini divisionem prohibet, eamque grande sacrilegium adpellat. Adhæc, durat hodie hic mos communionis utriusque speciei in Græcis ecclesiis, quæ hac in re Romani pontificis tyrannidi semper restiterunt, neque ejus jugum recipere voluerunt, et testantur historiæ tum in Germania, tum in multis aliis regionibus ac provinciis, verum communionis usum diu conservatum fuisse, sed tandem fulminibus Romani antichristi, quibus totum pœne orbem terrarum conterruit et subjugavit, homines, ut verisimile est, victi verum eucharistiæ usum mutarunt, ad quem tamen, per singularem Dei gratiam, agnita iterum veritate evangelica cum principes nostri, tum alii evangelii doctrinam profitentes, jam redierunt, et sese ac suos in re universæ ecclesiæ maxime salutifera, tanquam in libertatem, excusso jugo pontificio, vendicarunt et adserverunt. Nam quæ causæ pontificem permoverint, ut contra Christi mandatum et institutum, contra sententiam sanctorum patrum, contra consuetudinem universæ ecclesiæ Christianæ, sacramentum divideret, et laicos sanguine Domini nefarie spoliaret, facile serenissima regia majestas vestra perspicit. Verisimile quidem videtur, eum voluisse suam, suique ordinis auctoritatem ac dignitatem, ea ratione augere, et hoc discrimen inter laicos et sacerdotes constituere; nam etiam nunc clamitant adversarii, laicos debere esse altera specie contentos; quasi regnum aliquod possideant, et ita imperare ipsis liberum sit, ut etiam Christi beneficium hominibus eripere queant, ad quod potius si suo officio fungi vellent, omnes invitare et pellicere deberent. Sed quid Christo cum Belial? quid pontifici cum Christi instituto, cujus ipse se summum adversarium esse satis declarat, ideoque tum in hoc, tum aliis salutaribus religionis Christianæ articulis oportuit ipsum a scriptura discedere, imo doctrinam evangelio consentaneam damnare, ut De missa privata. manifestum fieret, eum esse antichristum, de quo passim scriptura talia prædixit. Porro in altero articulo, de missa privata, adhuc magis adparet a Romano pontifice religionem Christianam adeo oppressam et obscuratam, ut Christi beneficium, qui sua morte nos redemit, solusque est hostia et satisfactio pro peccatis nostris, pœnitus sustulerit, et in ejus locum didolatricum cultum pro abolendis peccatis in ecclesiam invexerit eamque suis erroribus et prophanationibus miserabiliter implicaverit, turbaverit et deformaverit. Cum enim missa nihil aliud sit, nec esse debeat, quam communio sive synaxis, ut Paulus adpellat, neque etiam alius ejus usus fuerit tempore apostolorum et veteris ecclesiæ, quemadmodum hoc clare ex S. patribus probari potest, plane diversum quoddam opus, prorsus pugnans cum communione et vero missæ usu inde factum est, quod docent ex opere operato, ut loquuntur, mereri gratiam, et tollere peccata vivorum et mor tuorum. Hæc opinio quantopere distet a scripturis, ac gloriam passionis Christi lædat, sereniss. regia majestas vestra facillime judicabit. Si enim hoc verum est, quod missa pro aliis applicari potest, quod peccata tollit et prodest tam vivis quam mortuis, sequitur justificationem ex opere missarum contingere, non ex fide; verum hoc omnino scripturæ repugnat, quæ tradit nos gratis propter Christum per fidem justificari, ac peccata nobis condonari, et in gratiam nos recipi, atque ita non alieno opere, sed propria fide propter Christum, singulos justos fieri: at illi docent alienum opus pro remittendis peccatis alteri adplicari, quod quidem merum est somnium et figmentum humanum, repugnans evangelicæ doctrinæ; nam tunc demum adplicatur gratia per verbum et sacramentorum usum, cum ipsi utimur sacramentis, sed isti pro aliis utuntur, quod perinde est ac si pro aliis baptizarentur. Neque vero potest dici quantopere deformet Christi gloriam opinio illa de missa, quæ ex opere operato conferat gratiam, aut applicata pro aliis mereatur eis remis sionem venialium et mortalium peccatorum culpæ et pœnæ ; idque aperte adversari scripturæ, et a vero usu missæ sive communionis longe fdiscedere, vel inde liquet, quia missa sive synaxis ideo est instituta, ut fidelis qui utitur sacramento recordetur quæ beneficia accipiat per Christum et erigat ac soletur pavidam conscientiam; ideoque ibi porrigi debet sacramentum, his quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait, quia semper pecco, semper debeo accipere medicinam. Atque hic usque ad tempora Gregorii in ecclesia missæ usus fuit, neque antea privatæ missæ cognitæ fuerunt; quod quidem cum multis aliis patrum sententiis patet, tum Chrysostomi, qui inquit, sacerdotem stare ad altare et alios ad communionem accersere, alios arcere : et ex veteribus canonibus constat, unum aliquem celebrasse missam, a quo reliqui presbyteri et diaconi sumpserunt corpus Domini, sic enim inquit canon Nicenus, Accipiant diaconi secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel presbytero, sacram communionem. Et scribit Epiphanius, in Asia synaxim ter celebratam singulis septimanis, nec quotidianas fuisse missas, eumque morem ab apostolis traditum esse; qui quidem missæ usus etiam hodie in Græcis parochiis durare dicitur, nam tantum singulis Dominicis diebus et festis, fit ibi una publica missa, privatas vero non habent: fuitque Græce ecclesia hoc nomine longe fœlicior quam Latina, quæ meliorem usum cœnæ Domini, synaxis, sive missæ retinuerit, neque vel sacramentum corporis et sanguinis Domini, contra claram evangelii doctrinam diviserit, ut paulo ante diximus, neque etiam privatas missas sacræ scripturæ acerrime repugnantes, receperit; cujus quidem rei hanc spotissimum causam fuisse arbitramur, quod Græca ecclesia Romanum episcopum auctorem perversæ et hidolatricæ doctrinæ, et omnium pœne i abusuum qui in ecclesiam introducti sunt, pro summo ecclesiæ universalis sive catholicæ capite, nunquam agnoverit. Sed concedunt quidam adplicationes quæ fiunt in missa pro vivis et mortuis, et item opiniones, quod ex opere operato gratiam mereri traduntur, non esse probandas, et disf discidere, * potentissimam hidololatricæ i abusum putant abolitis illis opinionibus impiis, alia ratione missas k privatas retinendas, nempe quia sunt gratiarum actiones, quæ possint ab uno vel a pluribus fieri. Hæc sane ratio videtur aliquam habere speciem, estque σοφόν φαρμακὸν, ut inquit Sophocles, quo in causis invalidis, et ut ipse ait, morbidis, utendum sit. Si missa tantum esset gratiarum actio, possit fortassis tali aliquo prætextu colorari; verum constat eam principaliter institutam esse, ut sit sacramentum quod per ministrum alteri exhibeatur, ut accipiens et credens consequatur gratiam. Et hoc quidem principali fine posito, accedit alter de gratiarum actione; quare nullo modo ab institutione Christi recedere, sed modum et formam illius institutiones, et exemplum veteris ecclesiæ sequi et retinere debemus: nulla enim novitas, præsertim in sacramentis, recipienda est, contra formam a Christo traditam, et contra exempla veteris ecclesiæ. Porro constat privatas missas esse recentes, et a Romanis pontificibus introductas, et ne hodie quidem, ut paulo ante dictum est, in Græcis ecclesiis esse, nisi parochiales diebus festis, cum quibus adhuc manet vestigium communionis: cum igitur contra Dei verbum missa privata introducta sit, eamque humanum tantum et commentitium cultum esse adpareat, quis dubitat quin talis missa, sine ullo periculo omitti possit, imo debeat, cum repugnet evangelio? estque pium et sanctum opus verum missæ sive synaxis usum ecclesiæ restituere ac reddere, quo per Romanum pontificem, hoc est antichristum, multis jam annis miserabiliter privata fuit, qui quidem adhuc mordicus privatas missas tenet, adserit, et defendit. Neque id immerito, facile enim sentit quod labefactata missa privata, labefactetur, imo 1ruat universum ejus regnum et tyrannis, quæ missis illis nititur; ut enim in seminibus causa est arborum et stirpium; ita hujus luctuosissimi dominatus, imperii, tyrannidis, m nondinationis et idolatriæ pontificia semen fuit superstitio missarum privatarum: nam hæ pepererunt et sustinuerunt, veluti Atlas quidam, totum papatum; ad harum normam omnia redacta sunt, siquidem nihil fuit, quod non missa aliqua expiari * privatis I ruant m nundinationes et idololatriæ pontificia posse creditum est. His aucupatus pontifex Romanus indulgentias, quibus immensam pecuniam ex toto orbe terrarum prædatus est; hæ monachorum turbas infinitas coacervarunt, cum eorum nullus alius esset usus, quam demurmurandi missas privatas, et alioquin inutile terræ pondus forent. Hæ sunt et fuerunt universa pietas, quam pontifex Romanus profitetur, hanc solam novit ille religionem, quæ in missis privatis consistit; doctrinam enim evangelii non modo non habet, verum acerrime odit et prosequitur, et in summa his missis ipsam prædicationem verbi divini pontifex exterminavit, ut per omnia antichristi munere fungeretur : nam in locum unius concionis verbi, amplius mille missæ privatæ, hoc est, humani et commentitii cultus, contra divinum verbum successerunt; cum non missas fieri sed evangelium prædicare, et sacramenta rite distribuere et administrare, Christus apostolis, quorum illi volunt esse successores, mandaverit. Curarunt igitur illustrissimi principes nostri, et alii evangelii doctrinam profitentes, principes et status, privatas missas penitus aboleri, et verum missæ usum sive synaxim Christi institutioni, exemplo apostolorum, veteris ecclesiæ ac patrum sententiis conformem, in ecclesiam revocarunt et restituerunt. Quæ quidem missa sive synaxis summa cum reverentia celebratur, servatis pæne omnibus usitatis cæremoniis, quæ non repugnant pietati; et admiscentur Germanicæ sive vernaculæ cautiones ad docendum populum; præcepit enim Paulus, in ecclesia uti lingua intellecta à populo. Porro, quia propter communionem sive usum sacramenti missa instituta est, hi qui sunt idonei et antea explorati, sacramento utuntur; ac dignitas et usus sacramenti, summa diligentia ac cura ex verbo Dei populo commendatur, ut sciant et intelligant homines, quantam consolationem pavidis conscientiis adferat, ac discant Deo credere, et optima quæque ab eo expectare et petere. Et hunc quidem sacramenti ac missæ usum, scripturæ consentaneum, Deo gratum, et pietati conducibilem esse, serenissima regia majestas vestra facile agnoscit; neque |