Sayfadaki görseller
PDF
ePub

II.

BOOK etiam S. D. N. se literas ad regem, reverendissimo Campegio ex suo chirographo dedisse, ut regia majestas fidem his haberet, quæ reverendissimus Campegius suæ sanctitatis nomine diceret. Ad illam deinde partem deveni, ubi est: Causam regis perinde differt, ac si nolit ad judicium, sententiamque in partem suæ majestatis ferendam descendere, donec S. D. N. certiorem prius effecerit, de his ad hanc causam concernentibus, quæ ibi vidit et audivit. Ad hæc respondit, Campegium quandocunque requisitus fuerit, processurum, neque de supersedendo commissionem habere ; se tantum injunxisse, ut quum procedi cœptum esset, se certiorem faceret, ne tamen interim moræ aliquid interponeretur. At ubi est, nullo pacto adduci vult, ut mihi suo collegæ commissionem hanc decretalem credat. Dixit verum id esse, ideo factum ne pluribus palam fieret, eaque conditione qua petitum fuit, ostensam nequicquam amplius expectandum, ea repetens, quæ prius etiam circa hoc dixerat. At ego, videat sanctitas vestra quod ex his verbis, quæ hic scripta sunt loquor, quæ dicunt sanctitatem vestram commissionem decretalem concessisse, ea conditione ut aliquibus regiis consiliariis ostenderetur. Tum pontifex iterum excandescens; Ostendam (inquit) literas ipsius reverendissimi Eboracen. nec loquor mendacia, et non minus meis verbis, literisq; prioribus reverendissimi Eboracen. fides est habenda quam his qua nunc affertis. Tum ejus sanctitatem mitigare quæsivi, si minus urgenter mandata exequerer, quoniam kita à me fieri oportet. Quod ad regni ruinas, damna, calamitates, scandala, et diminutionem religionis, multa in eandem sententiam dixit, in quam primo die locutus fuit; quum diceret, egregium vero decus serenissimo huic regi fuerit, si ipse, qui fidei defensor et sit et appelletur, qui libros etiam pro ejus defensione ediderit, eandem nunc impugnare cogatur; ad hæc quam recte sint venturi, viderint ipsi. Eo autem loco, in quo dicebatur aliquid de regio negotio, inter generalem fratrum de observantia, et ejus sanctitatem convenisse, et eo autore fœdus inter ejus sanctitatem et Cæsarianos componendum; dixit, id ostendere,

[blocks in formation]

II.

quod de regio negotio nihil promiserit, quod quicunq; pol- BOOK licitus sit, et quin poterit habita ratione suæ conscientiæ, re ipsa præstare velit: in eo autem quod de pace tractanda affertur, dixit, se nullum modum in tali negotio invenire, neq; se adhuc scire, quod iste generalis ullas pacis conditiones sit allaturus; atq; ea insuper addidit, quæ meis literis die 15 Novemb. datis D. V. reverendissimæ significavi.

Aliis deinde diebus S. D. N. sæpissime sum alloquutus, qui decrevit cum reverendissimis De Monte et Sanctorum Quatuor cardinalibus de his rebus omnibus loqui, præterquam de bulla decretali, de qua cum nemine vult ullam fieri mentionem, jussitq; ex omni scriptura ejus memoriam eximi. De reliquis itaq; rebus omnibus loquutus sum cum his duobus cardinalibus qui dixerunt pontificem contentum fore, ut ad sententiam procedatur, tametsi id plerisq; alienum videatur: deque eo nonnulli ex cardinalibus cum obtrectatione loquuntur, et Cæsaris orator, ne procedatur, protestatur, voluntq; fieri in curia causæ advocationem, commissionemq; cum inhibitione ad partes; dicuntq; hi duo reverendissimi, quod quæ postulant illi, justa sunt, nec minimo cuiq; denegari possent, nolle tamen regiæ majestatis causa S. D. N. quicquam ex eo quod factum sit immutare.

Quum alio etiam die pontificem otiosum nactus essem, multa cum ejus sanctitate, de rebus præteritis disserui, deque eo, quod ego ad ejus utilitatem cum Venetis egissem, quoniam scirem serenissimi regis, et D. V. reverendissimæ voluntatem esse, ut quotiescunque occasio daretur, pro suæ sanctitatis commodo omnia fierent: exposui deinde quantopere elaborassem pro negotio Cerviæ et Ravennæ, utque multa Gallici oratores egissent à D. V. reverendissima potissimum instigati; addidi etiam efficacissima verba, quibus usus est dominus Stephanus Gardinerus. Ad omnia S. D. N. respondit, se ea de re regiæ majestati, ac D. V. reverendissimæ gratias habere, et mihi quoque gratias egit; dixitque, non tamen omnes simul tantum efficere potuistis, ut mihi meæ civitates redderentur. Scitis autem conditiones fœderis in quo ego

BOOK quoque eram, fuisse, ut quum quis nostrum injuria afficeII. retur, ab eo cæteri confœderati injuriam propulsarent, quod

multo magis pro me faciendum erat, quum qui in ipso fœdere essent, mihi injuriarentur; et inde Cæsariani volunt mihi persuadere Venetas non fuisse id facturos, si putassent regi Angliæ aut Christianissimo displiciturum : neque interim desistunt, multa, magnaq; mihi polliceri, unde ego quod alias etiam dixi, id quod affertur, quum aliter facere nequeam, accipere cogar. Illudq; etiam vos scire volo promissum mihi fuisse, si legatus hic in Angliam mitteretur, futurum ut mihi civitates à Venetis restituerentur. Tum ego, non omnia, beatissime pater, adhuc sunt perfecta, rex enim potentissimus omnino operam dabit, ut illæ civitates beatitudini vestræ restituantur: An non, quæ ejus majestas scribit, vestra sanctitas animadvertit? Cui videndum imprimis est, ne de ipsa serenissimo regi sit conquerendum; et ex hac occasione iterum ad regiam causam redii. At ejus sanctitas dixit, se omnia quæ potuisset pro regia majestate et D. V. reverendissima fecisse, facturamq; etiam libenter.

Nonne igitur (inquam) posset ratio aliqua inveniri, qua concederetur eam bullam aliquibus ex secretioribus consiliariis ostendi posse? Tum pontifex, non (inquit) Non potest hoc fieri, nec à me impetrari; quod si ullo modo fieri potuisset, minime tam multas magnasque preces à serenissimo rege, et reverendissimo domino Eboracen. expectassem; quumque quibusdam validis argumentis instarem, prohibuit me ulterius de hujusmodi re loqui. Nolui ego unquam dicere, equitem fratrem brevi esse venturum, ne pontifex rem in illius adventum protraheret, ea tantum de causa, ut moram interponeret.

Omnibus deinde aliis diebus super eodem negotio institi, nunquam tamen pontifex sententiam suam ulla ex parte immutare voluit; tantum illud decrevit, Nuntium mittere velle, qui suam sententiam verbis explicaret: quumq; nulla mihi amplius spes relinqueretur quicquam amplius impetrandi, tum demum dixi, equitem fratrem Romæ futurum

II.

sequenti die, qui quum adeo gravis momenti rem cerneret, BOOK noluerit suæ valetudini consulere, et quod is minime putasset, suæ servitutis in ejus sanctitatem merita hoc modo male tractanda fuisse. Gratum sibi dixit pontifex equitis adventum fore, quodque cum ipso et constituerentur omnia, negans se tamen ullo pacto id quod nunc petitur concessurum: Venit itaq; eques frater, qui non secus ac si nunquam quisquam de hac re cum pontifice egisset, singula de integro tractavit, omnibus his modis et rationibus tentatis quæ excogitari mpotuerunt. Quæ omnia minutim dominus a Vicennius Cassalius noster patruelis, quem ad ipsum mittimus, verbis coram explicabit, egoque ne D. V. reverendissimæ jam nimis molestus sim, de hac ulterius non scribam.

Quod ad Wintoniensem expeditionem spectat, multum hi reverendissimi domini cardinales offendebantur, nunc ab ipsis pecuniarum remissiones postulari, quum deprædata eorum bona sint, ipsiq; propter id ad paupertatem redacti. Quibus ego ostendi, majus emolumentum ad ipsos venturum, si D. V. reverendissima unam ecclesiam acciperet, alteram deponeret, quam si alter tantum Wintoniensis ecclesiæ expeditionem faceret; neque D. V. reverendissimam nimis hanc permutationem optare dixi, quum Wintoniensis non multo ecclesia PDubliensi sit ditior. Ad hæc dixerunt, quod libentius D. V. reverendissimæ quam cuiquam alteri erunt gratificaturi, quoniam ipsa de sede apostolica sit semper bene merita, non tamen se vereri, quin D. V. reverendissima Wintoniensem ecclesiam illius regni primariam sit acceptura. Ego quum pontificem, et deinde cardinales eos qui magis rebus nostris student ambissem, effeci, ut pontifex de ea re in consistorio referret, quod ejus sanctitas effecit, multis etiam additis laudibus D. V. reverendissimæ, quibus aliqui cardinales, et maxime Neapolitani, responderunt ea quæ superius dixi. Illud tandem decreverunt, quod quum D. V. reverendissima solvere debeat, pro expeditione Wintoniensis ecclesiæ, et pro retensione ecclesiæ Eboracensis et abbatiæ Sancti Albani, habita ratione totius summæ, ejus

[merged small][ocr errors][merged small]

BOOK

II.

pars dimidia V. D. reverendissimæ condonaretur, et ut ad 13 vel 14 millia aureorum remittant, et non multo plus eo, quod pro Wintonien. tum ecclesia deberet solvere. Id reverendissimis cardinalibus ideo displicebat, quoniam nollent res hujusmodi in exemplum trahi, quum præsertim magnus Franciæ cancellarius, ipse quoque in magna quadam expeditione, id ipsum in præsentia flagitat, quod isti concedere nolunt.

Cætera ex domino 9 Vicenno D. V. reverendissima copiosius coram intelligat; quæ bene valeat. Dat. Romæ die 17 Decemb. 1528.

Humillimus servus

Jo. Cassalius,

Prothonotar.

Cotton lib.

Vitell.

b. 10.

[ocr errors]

XVIII.

The pope's letter to the cardinal, giving credence to Campana. An original.

Dilecto filio nostro Thomæ Sancta Cecilia presbytero, cardinali Eboracen. in regno Angliæ nostro et sedis de latere legato.

DILECTE fili noster, salutem et apostolicam benedictionem. Existimavimus non tam commode per literas responderi posse fol. 163. b. his, de quibus postremo oratores carissimi in Christo filii nostri istius regis nobiscum egerunt; itaq; proprium hominem Franciscum Campanam familiarem nostrum istuc mittimus, ex quo sua serenitas ac circumspectio tua plenius intelligent quæ nobis occurrant, tam de rebus ad pacem et publice ad universam Christianitatem spectantibus, quam super privatis serenitatis suæ, de quibus nobis per literas et oratores vestros significastis, quas quidem summopere cordi habemus. Circumspectionem tuam hortamur, ut sibi ac serenitati suæ persuadeat nos paternam benevolentiam atq; animum gessisse et gerere erga serenitatem suam, ab eodemq; amore proficisci omnia quæcunq; illi significamus, ut pluri

Vincentio

« ÖncekiDevam »