Sayfadaki görseller
PDF
ePub

super hoc licentia minime requisita. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque, aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de hujusmodi vel aliis beneficiis Ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales Apostolica Sedis vel Legatorum ejus litteras impetrarunt, etiamsi per eas ad inhibitionem, reservationem, et decretum vel alias. quomodolibet sit processum, quas quidem litteras et processus ad dictam Eccle-siam B. Mariæ volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quoad executionem: beneficiorum aliorum præjudicium generari, et quibuslibet aliis privilegiis, Indulgentiis et litteris. Apostolicis specialibus, vel generalibus quorumcunque teno-rum existant, per quæ presentibus non expressa vel totaliter non inserta. effectus earum impediri valcat quomodolibet vel differri, et de quibus quorumcumque totis tenoribus habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Volumus autem quod propter unionem faciendam hujusmodi, si illam effectum sortiri contigerit in dicta Ecclesia B. Mariæ divinus cultus nullatenus negligatur, sed ejus debite supportentur onera consueta. Et insuper auctoritate Apostolica tenore presentium decernimus, et declaramus, quod nulla per nos vel dictam Sedem per litteras seu alias quomodolibet sub quibusvis formis aut verborum expressionibus etiam sub motu simili, et ex certa scientia ex nunc in antea faciendæ unionum quarumlibet revocationes, cassationes, seu irritationes ad Ecclesiam B.. Mariæ. præ-dictam quominus illius unio, annexio, et incorporatio Ecclesiæ S. Jacobi hujus-modi fiant si factæ, et suum, si illum sortitæ tunc non fuerint, consequantur. effectum., se extendant, quodque hujusmodi litteras in suo robore tunc permaneant, ac permanere debeant, etiam perinde ac si revocationes, cassationes, et: irritationes prædictæ, vel earum aliquæ tunc nullatenus emanassent, nisi alias. forsan in illis seu litteris desuper tunc confectis de eisdem præsentibus specialis, et expressa, ac de verbo ad verbum mentio haberetur. Præterea ex nunc irritum decernimus, et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari..

a

Datum Ferrariæ Anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadrigentesimo trigesimo octavo, tertio Non. Julii, Pontificatus nostri anno octavo..

Gratis de mandato D. N. Papa..

Jo. de Steccatis..

DOCUMENTUM

XIX.

EX ANNALIBUS CANONICORUM S. GEORGII IN ALGA

TOMASINO AUCTORE pag. 210.

Anno MCCCCXXXVIII. 19 Junii.

Eugenius Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Ad ea per quæ Ecclesiarum ac in illis divinis laudibus deditarum personarum quarumlibet comodo utilitatique consulitur et opportunitatibus subvenitur, fibenter intendimus, illisque quantum cum Deo possumus favorem benevolum impertimur. Cum itaque accepimus Prioratus Conventualis S. Margaritæ de Pulveraria Ordinis S. Augustini Paduanensis Diocesis jam multis annis elapsis regulari observantia religiosisque ordinem ipsum expresse professis inibi residentibus destitutus, et in divino cultu neglectus plurimum fuerit, ac modica spes existat, quod ille de cetero ad debitam dicti Ordinis observantiam reduci valeat, et alias illi ex Canonicis de Congregatione S. Georgii in Alga de Venetiis Castellane Diœcesis, qui in Ecclesia S. Joannis Decollati extra Portam Pontiscurvi Paduan. hactenus permanserunt, et hodie permanent propter facultatum carentiam plura, et diversa sustinuerint, et quotidie sustineant in eorum vitæ necessariis incommoda pariter, et detrimenta, Nos qui divinum cultum nostris potissime temporibus ubique locorum non solum conservari, sed etiam adaugeri intensis desideriis affectamus statui Ecclesiæ, ac Canonicorum in ea pro tempore degentium hujusmodi quantum cum Deo possumus providere volentes, nec non attendentes quod Canonici de Congregatione hujusmodi tam in prædicta, quam aliis pluribus diversarum partium Ecclesiis mundanis abiectis illecebris in communi sub vite castimonia die ac nocte divina in illis officia continuo celebrando laudabiliter degentes variis hactenus multiplicarunt prout in dies multiplicant virtutum meritis, ac sperantes quod dicta Ecclesia Sancti Joannis si illi præfatus Prioratus perpetuo uniatur, propter hoc ac Canonicorum hujusmodi vitam laudabilem, et opera fructuosa plura in spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa, motu proprio non ad ipsorum Canonicorum vel alterius pro eis nobis super hoc oblatæ petitionis instantiam Prioratum prædictum, cujus Trecent,.. etiam si ad illum consueverit quis per electionem assumi et ei cura immineat animarum, illeque ab aliquo monasterio seu regulari loco dependeat, et ex quavis causa dispositioni Apostolica specialiter, vel generaliter reservatus existat cum membris annexis, et aliis juribus, et pertinentiis suis omnibus præfatæ Eccle

[ocr errors]

siæ S, Joannis, cujus centum et septuaginta florenorum auri de Camera fructus, redditus, et proventus secundum communem æstimationem valorem annuum est, etiam accepimus, non excedunt auctoritate Apostolica tenore præsentium ex certa scientia perpetuo unimus, annectimus, et incorporamus, ita quod cedente vel decedente moderno Priore dicti Prioratus aut alias illum quomodolibet dimittente, liceat Canonicis de Congregatione hujusmodi per se, vel per alium seu alios corporalem possessionem Prioratus annexorum membrorum viriumque, pertinentiarum prædictorum auctoritate propria libere apprendere, ac hujusmodi illius fructus, redditus, et proventus in Ecclesia S. Joannis, et Canonicorum in ea pro tempore degentium, nec non Prioratus prædictorum usus et utilitates convertere, exponere, et perpetuo retinere Dioecesani loci, et cujuscumque alterius super hoc licentia minime requisita, non obstantibus Constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, nec non Monasterii, sive loci ac Prioratus, et ordinis prædictorum juramento, confirmatione Apostolica, vel quacumque firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus contrariis quibuscumque aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de Prioratibus hujusmodi speciales, vel aliis beneficiis Ecclesiasticis in illis partibus generales Apostolicæ Sedis, vel Legatorum ejus litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem, præservationem, et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quas quidem litteras et processus ad dictum Prioratum volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem Prioratuum, aut beneficiorum aliorum præjudicium generari, et quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis, ac litteris Apostolicis generalibus, vel specialibus quorumcumque tenorum existant, per quæ præsentibus non expressa, vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Volumus autem quod quamprimum unio, annexio, et incorporatio præfatæ suum fuerint sortitæ effectum in Prioratu prædicto, ordo et Conventualis dignitas hujusmodi penitus suppressi, et extincti existant prout etiamnum in eventum prædictum supprimimus, et extinguimus dictusque Prioratus secularis, et sine cura censeatur, et quod Canonici in Ecclesia S. Joannis pro tempore degentes hujusmodi ipsius Prioratus tunc in Ecclesiam secularem erecti debita onera supportare, et ne illa debitis fraudetur obsequiis procurare, et intendere teneantur, quodque aliæ unio, annexio, et incorporatio eidem Ecclesiæ S. Joannis de Ecclesia B. Mariæ de Ispida dictæ Dincesis, quæ tunc Monasterium Monialium Ordinis S. Benedicti erat, cujusque fructus, redditus, et proventus nonaginta florenorum similium secundum estimationem prædictam valorem annuum vel similiter accepimus non excedunt, per alias nostras litteras dudum factas, quarum vigore dicti Canonici in ipsius Ecclesia de Ispida possessione pacifica fore

noscuntur. Ita tamen quod aliæ litteræ prædictæ quoad suppressionem et extinctionem Abbatialis dignitatis, ac dicti Ordinis S. Benedicti in illis contentam hujusmodi in suo robore permaneant rescissæ, et dissolutæ penitus existant et censeantur dictique Canonici ipsam Ecclesiam de Ispida quam ex tunc vacare decernimus, omnino dimittere teneantur, et nihilominus auctoritate præfata statuimus, decernimus, et declaramus, quod nullæ per nos vel Sedem Apostolicam per litteras vel alias quomodolibet sub quibusvis formis, aut verborum expressionibus in genere, vel in specie etiam sub motu, et scientia similiter ex nunc in antea faciendæ unionum quarumlibet revocationes, cassationes, seu irritationes ad dictum Prioratum, quominus illius unio, annexio, et incorporatio hujusmodi suum, si illum tunc consecutæ forsan non extiterint, consequantur effectum, se extendant, sed hujusmodi præsentes litteræ in suo robore tunc permaneant, et permanere debeant etiam perinde, ac si revocationes, cassationes, et irritationes prædictæ vel earum aliquæ tunc nullatenus emanassent, nisi alias forsan in illis, seu litteris desuper confectis de presentibus specialis et expressa, ac de verbo ad verbum mentio haberetur, et insuper ex nunc irritum decernimus, et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ unionis, annexionis, incorporationis, voluntatis, suppressionis, extinctionis, statuti, declarationis, et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit in

cursurum.

Datum Ferrariæ anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo trigesimo octavo, tertiodecimo Kal. Julii, Pontificatus nostri anno octavo.

DOCUMENTUM XX.

EX ARCHIVIO CAPITULI PATAV.

Anno MCCCCXXXIX. 5 Martii.

In nomine Sanctæ et Individuæ Trinitatis Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Petrus Donatus permissione Divina Episcopus Paduanus ad notitiam præsentium, et memoriam futurorum. Si divinæ laudis usibus aliqua servitura conquirimus, vel robur, jam quæsitis apponimus; non quod nostrum est donamus, sed quod ab ipso Deo, et Salvatore nostro Jesu Christo nobis concessum est suæ Majestati restituere videmur. Nil enim sine ipso nobis adscribere fas

est etc.

Post itaque archidiaconatus dignum, et opportunum officium octoque Clericulorum servientium, et duorum magistrorum pro omnibus ipsius Ecclesiæ Clericis in grammatica et musica diligenter instruendis beneficia perpetua per SS. Papam Eugenium infrascriptum Nobis instanti procuratione supplicantibus in præfata Ecclesia dotibus congruis nuperrime constituta: postquam clericalia stipendia, seu beneficia unum videlicet pro servitio ad Altare majus, aliud ad Sacristiam majorem ipsius Ecclesie per nos deputata, et dotata. Post denique communis mensæ Chori constitutum novum corpus per nos et Capitulum nostrum partim de bonis dicti Capituli, partim per nos aliunde quæsitis pro reintegratione divini officii in Ecclesia memorata. Constitutis tandem in præsentia nostra venerabilibus confratribus nostris Archidiacono, et Canonicis ejusdem nostræ Ecclesiæ, absente tunc ex causa Archipresbytero, exhibuerunt coram Nobis plura instrumenta publica largitionum, donationum, concessionum, eleemosynarum, Indulgentiarum, privilegiorum, jurisdictionum, et honorum, nec non fundationum Cappellaniarum, et aliorum beneficiorum cum eorum dotibus per reverendos olim Episcopos Paduanos nostros antecessores aliosque Canonice Ecclesiæ nostræ præfatæ, et iisdem Canonicis, ceterisque ipsius Ecclesiæ Sacerdotibus, et Clericis concessorum, et concessarum suppliciter postulantes, ut ea confirmare, approbare, et ratificare dignaremur. Nos igitur Petrus Episcopus etc. liberaliter approbamus, benigne confirmamus, et gratiose ratificamus. In cujus rei etc.

Datum Padua in nostro Episcopali Palatio in camera nostræ solita: residentiæ anno Dominicæ Nativitatis 1439. Indictione secunda die jovis quinto mensis Martii. Pontificatus Beatissimi in Christo Patris D. D. nostri Eugenii Papæ quarti anno nono etc.

Ego Blasius Saraceno etc.

« ÖncekiDevam »