Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PONT. tutionibus debitum obsequium, et omnimoda A. XI. observantia præstetur; quod iis in memoriam revocarunt Trid. Synodi Patres Sess. 25. Cap. 20., multoque antea egregiè declaraverat Imperator Carolus Magnus, suorum Capitularium Tit. 1. Cap. 2., ubi, post demandatam omnibus sibi subditis Ecclesiasticarum Sanctionum observantiam, hæc addidit: Nam nullo pacto agnoscere possumus qualiter nobis fideles existere possunt, qui Deo infideles, et suis Sacerdotibus inobedientes apparuerint. Quapropter cunctis ditionum suarum Præsidibus et Ministris injungens, ut omnes, et singulos ad debitam obedientiam Ecclesiæ Legibus exhibendam omnino compellerent, gravissimas quoque pœnas adversùs eos indixit, qui hoc præstare negligerent, subdens inter alia: Qui autem in his (quod absit) aut negligentes, eisque. inobedientes fuerint inventi, sciant, se nec in nostro Imperio honores retinere, licet etiam Filii nostri fuerint, nec in Palatio locum, neque nobiscum, aut cum nostris societatem, aut communitatem ullam habere, sed magis sub districtione et ari. ditate pœnas luent.

Fides S. 10. Volumus autem, ut earundem præTransum-sentium Transumptis, etiam impressis, manu ptis ha- alicujus Notarii publici subscriptis, et Sigillo benda. Personæ in Dignitate Ecclesiastica constitutæ

[ocr errors][merged small]

munitis, eadem fides prorsùs adhibeatur, quæ ipsis Originalibus Litteris adhiberetur, si forent exhibitæ, vel ostensæ.

S. 11. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, innovationis, approbationis, commissionis, invocationis, requisitionis, decreti, et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem ANNO Anno Incarnationis Domini MDCCLI. xv. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno XI.

D. Card. Passioneus.

J. Dalarius.

1751. Dat. die 18. Maji 1751.

VISA DE CURIA.

J. C. Boschi.

J. B. Eugenius.

Registrata in Secretaria Brevium.

Publicata die 28. ejusdem Mensis, et Anni.

FINIS OCTAVI VOL.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »