Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Nam

praestiterunt. Isque in manus Aeneae literas Apostolicas dedit,, praefatus se iam non aegre moriturum, quod Ecclesiam, antequam vita excederet, suo splendori restitutam videret. Theutonicis ad obedientiam reversis, nullas iam vires nocendi Amedeo superesse videbat. Ubi vero ex thalamo sive cubiculo Pontificis Oratores exierunt, Cardinales publicum Consistorium tenuere, in quo rursus obedientia reddita est Eugenio, et lectae sunt Caesaris literae, quae id affirmabant. At cum Aeneas inter eos, qui cum Caesare se declarabant et obedientiam praestabant, magistrum generalem B. Mariae Theutonicorum nominaret, Procurator eius, qui tum forté aderat, Andreas Prutenus, Plebanus in Danzich, scientiae theologicae non imperitus, restitit. Putavit enim suo Ordini iniuriam fieri, quasi neutralis fuisset, cum in Romana Curia dudum ante semper Eugenio obedivisset. Sed retudit eius petulantiam Aeneas, qui eundem Andream fuisse Francfordiae et literas tractatus per Oratores Caesareos acceptasse, subscripsisse atque sigillasse ostendit. Quibus ex rebus omnes eum, iure reprehensum dixere, qui cum honeste tacere cum honore potuisset, maluit cum rubore loqui, dignaque his hominibus poena est, qui' pedem in duobus trudere calcibus volunt, cum tamen sciant, duobus dominis testimonio veritatis non fácile serviri posse. Finito Consistorio, mox tota urbe incensi sunt ignes et quasi de magna victoria nuntium venisset, et tubis et campanis significata laetitia est. Sequenti die processio ex S. Marco usque ad S. Iohannem Lateranensem per Cardinales et omnem Clerum facta est reliquiaeque Sanctorum publice delatae, ibique Iohannes, Cardinalis Morinensis in altari summo divina celebravit, vir magni consilii et ingenii velocissimi, qui plurimum in ea concordia laboraverat. Actae sunt igitur Deo gratiae ingentes, qui Ecclesiam quassatam et laceram redunisset, ac D. Petri naviculam, pene fluctibus succumbentem, ex profundo pelagi in tranquillum portum duxisset. Factus quoque sermo est, in quo cum Eugenius tum Fridericus, Caesar, divinis pene laudibus celebrati sunt, Abhinc vero diebus quindecim Eugenius cum morte pugnavit, sexta decima die victus, invictum animum Deo reddidit atque in Basilica S. Petri loco, qui Vaticanus dicitur, apud Eugenium tertium sepultus est. Neque gloriam sepulcri quaesivit, qui, priusquam moreretur, neque sculpi sibi lapides, neque levari in altum sar

[ocr errors]

A

cofagum, sed humi suum corpus sepeliri mandavit, sciens quia facilis est iactura sepulcri. Cardinales tamen ei honorificas exequias novem diebus persolverunt. Fuit autem Eugenius alti animi, iniuriarum tenax, delatoribus aures praebuit, avaritiam calcavit, honoris cupidus fuit; ubi sententiam imbuit, non facile mutari potuit; religiosis viris admodum favit. Is Aeneam, priusquam moreretur, in Subdiaconatus officium recepit. Dum moreretur, Alfonsus, Rex Siciliae et Aragonum, Tyburtum venit, qui cognita morte nihil novitatis fecit, quamvis exercitum haberet, sed, ut religiosus Princeps sese continens, legatos ad Cardinales misit, rogans, ut successorem Eugenio eligerent Ecclesia diguum. Si quis impedimento esset, favorem obtulit contra illum: ad quem Cardinales missi duo gratias egerunt. Structo conclavi, decimo die post obitum Eugenii Cardinales ad eligendum ingressi sunt. Tum legati Caesaris, Aeneas et Procopius, éques, ad custodiam conclavis cum caeteris Regum legatis constituti sunt. Cardinales vero, dum electionem agere festinant, in varias sententias incidunt: maior pars Prosperum de Columna eligebat, virum nobilem et virtute praestantem, sed huic Ursinorum amici et Veneti duo adversabantur. alios, qui plures voces habuerunt, fuerunt Dominicus, Cardinalis Firmanus, gravis Pater et doctrina plenus, et Johannes, Cardinalis Portugallensis, laetus et iucundus homo. Nemo tamen duodecim voces habere poterat, ut duas videretur Collegii partes adeptus. Demum verò, duin contentio est vehemens, praeter spem omnium Thomas, Cardinalis Bononiensis, electus est. Sed ipse quodammodo certus eius rei fuerat ex somnio, quod sibi nocte, quae mortem Eugenii praecessit, evenerat. Nam sibi per quietem visus fuit ad Eugenium in thalamum venisse, qui exuens vestimenta sua eum induerit, ac deinde birretum, quod in capite habebat, detrahens capiti Thomae imposuisse, et accepta manu eius dixisse: Sede hic, ego ad S. Petrum ibo, tu meum locum in hac cathedra tenebis; quae res Thomae rem certam quodammodo de Pontificatu fecit, sicut ipse postea in cubiculo secreto, Aenea praesente et duobus Ulricis Sonnenberger et Rider, Caesari narravit, cum Caesar ipse suum somnium referret, qui nocte, qua Thomas ex Austria recessit, Romam iturus, somniavit se manibu's Thomae Imperatorem coronari, quod sibi mirum videbatur, quia

1

Inter

[merged small][ocr errors]

A

non a Papa, sed ab Episcopo coronaretur: sed audito eum in Papam electum, tum certum somnium credidit et fixum mente ́gessit, ab eo se coronam accepturum. Hic Thomas, electus in Papam, Nicolaus quintus vocatus est, cui mox Rex Aragonum et Italia tota obedientiam dedit. Tum quoque et Hispani et Galli et Theutones et, quidquid Christianitatis est, ad eius devotionem venit. Nam et Amedeus, Sabaudiae Dux, qui apud Basileam Papatum arripuerat, ubi Germanos ad Nicolaum declinasse accepit, fractus animo pacem petiit et, accepta per suum territorium ad vitam legatione, Papatum resignavit, contentus in Cardinalatu vivere. Hic Nicolaus Theodericum, Coloniensem, et Iacobum, Treverensem, quos Eugenius deposuerat, suis Dignitatibus restituit. Patrimonium Ecclesiae, quod tyranni inter se partiti fuerant, ex integro recuperavit. Annum iubilaeum concessit, Imperatorem et Augustam, ut suo loco dicemus, coronavit. Fuit autem corpore parvo, sed animo maximo. Hic ex Lucanis originem duxit, quamvis apud Sarezanam, honestis ortus parentibus, pueritiam egerit. Senis ac Bononiae literarum studio incubuit; commendatus autem Nicolao, Episcopo Bononiensi, qui postea Cardinalis sanctae Crucis creatus fuit, in eius familiam receptus est, apud quem adeo crevit, ut omnem domum solus regeret; cum eo in omnibus legationibus fuit, quas ille multas et magnas obivit. In civitate Parisiensi magistratum Theologiae suscepit. In disputationibus et subtilis et vehemens fuit; nullum ei genus literarum incognitum, historias maxime calluit. Ingenium ei velox et memoria tenax, quod raro concurrit. In disputationibus Graecorum inagnum nomen assecutus est. Vivente Cardinali, cum promoveretur ad Ecclesiam Urbinatem, noluit acceptare; illo mortuo, cum Cardinalis Aquilegiensis Ecclesiam sibi commendatam Bononiensem resignaret, libens accepit, sed quamvis ei Bononienses possessionem darent, eum tamen intrare Bononiam, aut ibi permanere non permiserunt. Episcopus factus in Alamaniam bis missus est per Sabaudiam, incognitus ad Burgundiam transivit et ad unionem Ecclesiae vehementer intendit, quae res ei Cardinalatum concessit. Quantum vero animo hic valeret et quam vastus sit eius animus, eius aedificia monstrant, quo nemo aut magnificentius aut celerius aut splendidius, quam ipse, aedificavit. Nam turres et muri, per eum constructi, nulli priscorum operum vel arte vel magnitudine cedunt.

[ocr errors]

1

Ad haec accedit

eloquentia et laudatae responsiones eius, quas ex tempore dat. Divina- saepe et libenter celebravit. Ad haec non nihil mali erat; nam sibi nimium credidit neque facile alienum consilium sequebatur. In Pontificatu mox podagram et arthriticam incidit, cuius ante fuerat expers, neque medicis auscultare voluit vinum prohibentibus, dicens, neque praecessori suo profuisse vino abstinere, neque caponibus seu pullis gallinaceis, *) aquam bibere, qui podagram paterentur. Priusquam Cardinalatum ascenderet, erga inferiores elatus fuit, erga superiores humillimus. Hoc ergo in Papam assumpto, Aeneas ac Procopius ad Caesarem redierunt, cui grata electio Nicolai fuit. Ac propterea mox Aeneam et Artongum ad Asciaffburg transmisit, ubi conventus cum Maguntino Praesule et aliis plerisque Principibus tenendus erat: misit etiam ad alios Electores atque omnes in suam sententiam traxit, ut Nicolaum, relicto Felice, sequerentur. Interim et Cardinalis sancti Angeli Legatus Nicolai ad Fridericum venit, qui magno receptus honore cum natione Germanica, nomine Sedis Apostolicae, concordavit atque modum statuit, qui servandus esset in futurum et circa collationes Beneficiorum et circa causas.

11.

Aeneae Sylvii Relatio ad Fridericum III., Imp., de legatione, quam Romam obiit, et de Concordatis Romanis

anni MCCCCXLVII,

(Aus Stephani Baluzii Miscellaneorum Lib. VII. p. 525.)

Cupere Te, Princeps Serenissime, quae nostra in legatione sunt gesta, referri Tibi, vel cernimus vel opinamur. Magna namque, dum Romae fuimus, contigerunt, cum et summum Pontificem sepeliri unum viderimus, alterum coronari. Innata est altis animis sciendi cupido. Animum nobilem nulla res magis quam notitia rerum pascit maximarum. Te ergo, qui generositate non solum mortales antecedis sed vicinus es superis, quo pacto legatio nostra peracta sit, quaeque vidimus et audivimus,

*) Vermuthlich muss frustra hier beigesetzt werden.

velle noscere, non ambigimus. Gerentes ergo morem Tuo desiderio, relationem nostram quadrifariam et, quid in quavis parte acciderit, quam brevissime absolvemus. Prima pars exponet iter nostrum de Vienna usque Romam. Secunda reserabit, quae acta sunt ab introitu nostro usque ad declarationem. Tertia dicet, quae post declarationem usque ad obitum Eugenii et successoris electionem contigerunt. Quarta et ultima pars electionem novi Pontificis coronationemque, et expeditionem ac reditum nostrum ante oculos ponet. Nec enim delicata ingenia multis verbis tenenda sunt. Sententias graves, non verba longa, nobilis animus exposcit; cui ut non simus molesti, narrationis iam facimus principium.

1

[ocr errors]

L

Cum abs Te recessimus, Invictissime Princeps, sexta et decima dies Novembris currebat anni dominici millesimi, quadringentesimi, quadragesimi sexti. Aspera hyems fuit. Nives omnia contexerant. Hungari per Austriam debacchabantur. Nam, fide fracta, contra ius fasque armati Austriam invaserant. Non licuit rectam nos viam facere. Montes imos pertransivimus, et per inhospitas gentes Tellas pervenimus. Cominuni post haec via Venetias venimus. Illic fuerat Vincentius, Hungarus, Iohannis Vaivodae nuntius, qui Venetos adiverat, Tuam vim accusaverat, suum Dominum commendaverat. Accessimus et nos senatum illum Venetum. Exposuimus statum causae, quae inter Te et Hungaros vertebatur; visique sumus, Tuam innocentiam et Hungarorum iniurias patefacere. Nihil tamen timere Te ostendimus, sed parvipendere illorum vim. Sic enim facto opus esse censuimus. Iis enim, quos scimus non esse amicos, vel quos suspectos habemus, non debemus miseros nos esse ostendere, ne nostro laetentur infortunio ac nobis insultent, sed confidere nos et bonam habere mentem, ostendendum est. Id fecimus abunde. Ob quam rem Dux ille Venetorum, qui omnium vice loqui solet, damnare se dixit facta Hungarorum. Retulit quoque, Philippum Mariam` multis insidiis contra se uti, ob quam causam coactum fuisse dominium arma capere et suam tueri libertatem; retulitque victoriam in agro Cremonensi partam. Cum de Cancellario fecissemus mentionem, suumque debitum peteremus, subrisit dixitque, satis solutum esse pergamenum ceramque septem millibus Florenorum. Nec replicantes aliud obtinere potuimus. Sic enim comparata est

« ÖncekiDevam »