Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Die pragmatische Sanktion, welche alles dies enthält, und aus Du Mont hier nun gegeben wird, war ein tödtlicher Streich für die römische Kurie, auf einem so wichtigen Theile ihres Gebietes, wie Frankreich. Wir werden alsbald auch einen Ueberblick der Anstrengungen der Päbste zu Vernichtung oder Beschränkung der Pragmatik, bis zum sechzehnten Jahrhunderte geben.

Sanctio pragmatica Caroli VII.

Cap. I. Romanus Pontifex quoque decennio generalem Synodum loco, quem volet, posthac congregato. Si negligens erit, potestas esto Patribus id designandi.

2. Convocati Concilii locum, nisi necessum erit, Pontifex non mutato.

[ocr errors]

Cap. II. Basiliensis Concionis autoritas et ipsius constantia Decretorum perpetua esto. Quae nemo unquam, nec ipse Romanus Pontifex, tollere, infirmare aut transferre praesumito.

Cap. III. Romanus Pontifex maiores Ecclesias, metropoles scilicet atque episcopales collegiatasque aut eas, quibus Abbates praeficiuntur, et ecclesiasticas Dignitates, quae per electionem sibi deligere Rectorem consueverunt, nemini reservato: praeter eas, quae Iure scripto vel Romani Principatus causa sibi permittuntur.

2. Huic Decreto non contravenito. Si intercedet causa praeter legem faciendi, id Apostolicis rescriptis exprimito.

3. Idque, dum ad Pontificatum quippiam assumetur, se servaturum iurato.

Cap. IV. Ecclesia pastore destituta, ii, penes quos est eligendi potestas, die et loco definito conveniunto: peccatorum suorum confessionem agunto et Eucharistiam sumunto. Mox considentes, praemisso iureiurando, non negligenter, non dolose, non timide eum, qui gerendae Dignitati sit idoneus, eligunto.

2. Principibus fas non esto pro quopiam commendando molestis precibus aut violenta comminatione premere aut cogere electores.

Cap. V. Electionis formam et electi merita confirmatores Praelati inquirunto.

2. Scribae, Notarii moderatum salarium accipiunto.

Cap. VI. Romanus Pontifex, quem sanctitatis normam prae

se ferre oportet, huic Sanctioni nequaquam derogato. Si contemnet et inde scandalum exsurgat ad subsequens universale Concilium deferatur.

Cap. VII. Electiones tametsi pro Canonum autoritate legiti― mae esse videbuntur, si inde aut Ecclesia aut patria vel respublica turbari formidabitur, cum huiusmodi electio ad Romanum Pontificem forte refertur et ea diligenter examinata nulla dici merebitur, alteram electionem iis, quorum refert. indicito.

2. Electum vero confirmari aut benedici ab alio, quam ab eo, qui sine medio electo Superior est, fas non esto.

3. Si in Pontificis Curia praesens electus erit, a Pontifice benedictionem, si volet, recipito: iuramentum postea suo Superiori praestato. Secus qui faciet, centum aureorum mulcta eum castigato.

Cap. VIII. Universali Synodo, eiusque definitionibus et Decretis, omnis Catholicus, etiam Romanus Pontifex, eatenus obedito, quatenus fides et schismatum explodenda seditio postulat.

Cap. IX. Quae Synodus, S. Spiritu autore vocata, consedit, eam, sicut Constantianae Concionis Patres diffiniere, a Christo Deo autoritatem protinus obtinere credito.

Cap. X. Ecclesiis Dei eos sacerdotes et pastores praeficito, qui doctrina sint et vita illustres, ut creditum sibi populum sollicite instituant et Deo obedientem gratumque reddant.

Cap. XI. Exspectativis praeterea gratiis, unde plurima oriri mala constat, locum esse non sinito.

Cap. XII. Beneficia, vivo eorum Rectore, nemini reservato. Cum autem administratore vacabunt, eorum, quibus conferre oportebit, mores et merita, graduatine sint an secus, cognoscito.

Cap. XIII. Decretum de Theologo, per quasque Metropoles praebendando, ad episcopales quoque Ecclesias extendito, ut in illis Praebenda Theologo conferatur, qui in aliqua generali Academia decennem literis operam navavit.

2. Beneficio donatus verbum Dei praedicato: et per quasque hebdomadas semel atque iterum sacras literas audire volentibus explanato. Negligenti quotidiana Ecclesiae stipendia subtrahito.

Cap. XIV. Porro de iis, qui gradu alicuius disciplinae provecti sunt, hunc ordinem servato.

7

2. Primum post hanc Sanctionem vacuum possessore Bene ficium Doctori vel Licentiato vel Baccalario conferto.

3. Duo deinceps, quae Rectore carebunt, bene merentibus Clericis concedito.

[ocr errors]

4. Quod his duobus successivum erit, illud graduatus obtinet. 5. Igitur Scholastici gradu insignes sua nomina Beneficiorum collatoribus, dum Quadragesima agitur, scripta quotannis tradunto.

6. Beneficiorum praeter hoc Decretum collatio facta, inanis esto.

Cap. XV. E locis, quae ab Urbe IV dierum itinere distant, in ius vocandi Romam, nisi in maioribus causis, fas non esto.

Cap. XVI. Qui damno aut iniuria gravabitur, eum, qui proximus est Superior, appellato, si tale est damnum, quod per eius sententiam restitui possit. Alioquin si ad Romanam Ecclesiam iudex per exceptionem pertinebit, causam definiendam ad eum, qui eiusdem regionis est, iudicem (si metus abest) Pontifex committito.

Cap. XVII. A gravamine aut interlocutione iudicis secundo non provocato. Eum, qui frustra atque inaniter ante latam sententiam appellat, XV Florenis, praeter caeteras litis impensas, mulctato.

Cap. XVIII. Triennem alicuius Beneficii et quietum possessorem non turbato, nisi hostilitate, metu vel gravi impedimento tardatus eris, ne per triennium impetere potueris possidențem.

Cap. XIX. Cardinales XXIV tantum, divina et humana scientia eruditos, annorum XXX, boni nominis et generis legitimi, qui reipublicae Christianae consulere possint, Pontifex de suorum Fratrum consilio praeficito.

Cap. XX. De Dignitatibus et Beneficiis ecclesiasticis quibus-vis, collatis aut conferendis, nihil prorsus, scilicet neque Annatam, neque fructuum primitias, neque (ut vulgo dicitur) deportum Pontifex exigito.

2. Notariis et Scribis mercedem, qui Beneficium recipit, solvito. 3. Huius Decreti praevaricatori poenam symoniacis debitam infligito.

4. Nihil praeterea iuris aut tituli in Beneficiis, contra hanc prohibitionem impetratis, sibi acquisitum intelligat.

Cap. XXI. Clerici, qui Ecclesiarum et divini cultus obsequiis deputantur, rem omnem divinam et Dei laudes sancté, distincte et graviter celebranto.

2. Ad Iesu nomen caput reverenter demittunto.

3. Decanos et reliquos per Ecclesias Praefectos huius statuti praevaricatores castigato.

Cap. XXII. Consuetudinem, qua inductum est, eum, qui în aliqua Horarum Choro affuerit, omnium distributiontin participem esse, tollito: idque ad Decanos et Praepositos, qui suarum praetextu dignitati rei divinae non assunt, extendito.

Cap. XXIII. Quos noveris, dum res divina agitur, per Ecclesiam aut iuxta illam ambulare aut confabulari, totius diei, quo hoc fecerint, distributionibus privato.

2. Iterum vero in hoc ipso delinquentes, unius mensis stipendiis mulctato.

Cap. XXIV. Tabulam, ubi designentur ii, qui definitis hebdomadibus officia exsequi debebunt, in Choro appendito. Negligenti totius diei stipem denegato.

[ocr errors]

Cap. XXV. Fidei symbolum non truncato, sed ad verbum absolute decantato.

Cap. XXVI. Camoenas vulgi in Ecclesia canere Laïcos prohibeto. Cap. XXVII. Rem divinam, quam Missam appellamus, sine ministro nunquam celebrato. Dum eam facis, vocem exaltato, quae a circumstantibus exaudiri possit. Secus agentem corripito.

Cap. XXVIII. Canonicos, qui se creditoribus obnoxios ita constituunt, ut si statuto die debito se non absolverint, interdicto rei divinae cohibeantur, a stipendiis Ecclesiae toto trimestri abstinento; nec quidquam inde, quamdiu divinis abstinebunt, percipiunto.

Cap. XXIX. Solemnibus diebus, dum maior Missa fieri debet, Capitulum non cogito; per integram alioquin hebdomadam transgressores quotidiana stipe privato.

Cap. XXX. Spectacula, ludos, comessationes, choreas, nundinationes, ludibria et larvatas personas incedere, ab Ecclesia et sacris locis arceto. Contémptorum Clerum trimestri proventu abstinere iubeto: reliquos censura ecclesiastica cohibeto.

Cap. XXXI. Clerico cuiusvis status, concubinam foventi, a secunda huius Sanctionis promulgatione non resipiscenti, Bene

[ocr errors]

ficiorum suorum perceptione menses III interdicito, et eos fructus in Ecclesiarum, unde percipiuntur, utilitatem impendito.

2. Hanc autem Constitutionem in Synodis et Capitulis promulgari quotannis imperato.

3. Nec minus Laïcos admoneto, nullam, praeter legitimam uxorem, turpi copula contingere.

Cap. XXXII. Excommunicatos ante latam sententiam et revera denunciatam non vitato, nisi tam notoria excommunicatio erit, quae non valeat ignorari.

Cap. XXXIII. Nulli omnino genti, communitati vel loco sacris interdicito, nisi per semet, aut per privatos aut Officiales, i. e. per suos magistratus, culpam admisit, Iniquum siquidem est, ob unius cuiusque privati hominis delictum ferire insontes.

Cap. XXXIV. Nullis literis, quibus quempiam, Beneficio aut suo iure se abdicasse narratur, nisi testibus aut fideli documento id factum esse constet, credito.

Carolus, Rex Francorum, indicto apud Bituriges Concilio, hanc pragmaticam, quam vocant, Sanctionem tulit, eamque in Parlamenti Senatu promulgari mandavit anno Domini MCCCCXXXVIII Nonis Iulii.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Aeneas Sylvius Piccolomini, welcher bereits in Teutschland die Ansprüche Roms wider die Nationalbeschwerden siegreich durchgesetzt hatte, suchte die politischen Verhältnisse in Frankreich, während der Regierung Ludwig's XI. dazu zu benutzen, um auch in diesem Lande die errungenen Kirchenfreiheiten zu zerstören. Bei Karl VII. hatte er vergeblich diesen Versuch angewendet; mehr Hoffnung liess ihm der Nachfolger übrig, besonders da derselbe noch als Dauphin, in seinen Wirren mit dem Vater, unvorsichtig oder hinterlistig genug, ihm gleichsam zugesagt hatte. Jean de Jouffroi, ein burgundischer Edelmann und

« ÖncekiDevam »