Sayfadaki görseller
PDF
ePub

16. Postulatur insuper per praedictos articulos, ut describantur nomina Ecclesiarum privilegiatarum, ne posthac amplius exhibeatur molestia Sedi Apostolicae a Parlamentis Franciae. Super quo quidem puncto operae pretium est, intelligere, quod non exoriuntur lites et altercationes in Ecclesiis super quaestione, utrum privilegium habeant nec ne; nullis enim datur potestas eligendi nisi illis, qui authenticum privilegium in scriptis antea protulerint; si modo ea privilegia vocari debent, cum solum habeant quendam protectionis tenorem, eadem forma iisdemque fere verbis conscriptum, ut superius demonstratum est. Unde antequam sententia super electione futura tunc Bituricensis Archiepiscopi Romae pronuntiaretur fundata super huiusmodi praetensionibus praedictae Ecclesiae multi integritate et doctrina praestantes viri nostrates haesitabant, utrum hae praetensiones appellanda essent privilegia. Sed ex eo iudicio ita confirmatae sunt nostrarum opiniones, ut eas Bullas nunc pro veris privilegiis habeant. Sed procedunt lites et controversiae ex multifaria discordium electorum divisione, quod vix una electio unico consensu facta reperitur. Quibus quidem argumentis concluditur, supervacaneum esse privilegiatarum Ecclesiarum nomina describere.

17. Quantum vero attinet ad eum modum, quo per praedictos articulos requiritur, ut Rex Christianissimus habeat nominare Praelatos Ecclesiis privilegiatis vacaturis; longe ibi receditur ab eo modo et forma, de quibus antea conventum est in Concordatis; neque satis videt Rex Christianissimus cur haec varietas admitti debeat, ut alius nominandi modus in una Ecclesia, diversus in altera servandus sit, cuius rei vix reddi potest ratio probabilis, praesertim cum ipsae omnes Ecclesiae sub eodem Rege continerentur. Quare cum summus Pontifex et Reveréndissimi Cardinales existiment, se litium radices exstirpare mutando nominandi formam, cavendum est, ne ipsae lites uberius quam antea pullulent ex hoc diverso nominandi modo, quemadmodum sanae mentis quisque potest perspicere.

18. Agitur deinceps in praedictis articulis relationis de fructibus Ecclesiarum Monasteriorumque vacantium, tum de Episcoporum Abbatumque spoliis; quod quidem commode fieri non posse videtur, nec aestimandum est summum Pontificem velle, cum sua Sanctitas hactenus contenta fuit de Annata solita adveniente

vacatione, quandoquidem Praelatorum secularium spolia debentur defunctorum haeredibus, quibus adeptis tenentur haeredes vel aedificia instaurare vel id resarcire, quod ob rem male administratam deperiret. Quem morem Galli iam tum ab initio ita servarunt, ut in praesentia aboleri nequeat sine magna difficultate, nec minore periculo. Quod nisi antea id factum fuisset, 'Ecclesiae Galliarum non essent in eo statu, in quo nunc reperiuntur. Soli vero Praelatorum religiosorum fructus vacatione durante tam Ecclesiarum secularium quam regularium futuro possessori reservantur, secundum iuris communis dispositionem, qui fructus novis pastoribus subveniunt ad solvendam Annatam.

19. In eisdem relatione et articulis fit mentio de taxando

cuiuslibet Beneficii vero valore annuo. Unde quantum caperet detrimenti Ecclesia Gallicana manifestius est, quam ut longa egeat demonstratione. Saepe enim exiguntur decimae ab ipsis Ecclesiasticis, qui certum modum solvendi usque ad hanc diem habuerunt, qui modus in dicta taxatione innovaretur, in quo Ecclesiastici, ut verisimile est, grave damnum paterentur. Praeterea dicta taxatio valoris Beneficiorum commode fieri non potest, cum non sit singulis annis sacerdotum reditus idem et aequalis; quia partim ex vino, partim ex frumento atque aliis terrae frugibus provenit, quae quandoque carius quandoque etiam vilius venduntur; praeterea pro dominorum vel solertia vel ignavia proventus Beneficii aut augetur aut deperit, quas ob maximas difficultates verus Beneficiorum valor ad certam normam redigi nullo modo potest.

20. Superioris articuli finis in praedicta relatione pertinet ad causas beneficiales decidendas coram iudicibus ecclesiasticis, quando agitur de vero valore Beneficiorum, quod plane non videbitur possibile. Nam sic iudices laïci causas super possessores [super possessorio] non cognoscerent posthac, quemadmodum .soliti sunt ab initio; adversarius lite coram iudice ecclesiastico pendente quotidie veniret ad arma cum adversario, cum uterque Beneficii litigiosi fructus emolumentumque interim intercipere conaretur; nec tamen posset iudex ecclesiasticus vim exercere, cum in hoc genus causae nullum ius habeat. Praeterea licet litigantibus, si lubet, coram ipsis laïcis iudicibus opponere exceptionem obreptionis et subreptionis valoris Beneficii: denique non prohibentur, qui controversiam habent, quo minus, si velint, agere

possint causam petitorii relicto possessorio, coram iudicibus ecclesiasticis. Quamobrem si unus ex adversariis velit possessionem penes adversarium suum relinquere, quamdiu lis intentata vel intentanda durabit quamdiuque res in iudicio versabitur, dubio procul poterit litigare coram iudice ecclesiastico praetermisso laïco, quibus quidem iudicibus ecclesiasticis per Concordata relinquetur duorum annorum spatium duntaxat ad litem quamlibet terminandam.

21. Quatenus autem petitur per eosdem articulos, ut causae beneficiales Reverendissimorum Cardinalium Romae degentium in Curia Romana agitentur et decidantur, respondetur, quod per Concordata conclusum est, qua via pergendum sit in eo casu, quorum Concordatorum tenorem vel addendo vel minuendo Rex Christianissimus nullatenus innovare constituit.

22. Praeterea quoad ultimum praedictae relationis articulum Rex Christianissimus in animum pridem induxit Concordatorum tenorem ita servare, ut eadem nulla unquam ex parte violasse videri possit. Quod nimirum non magis de se successoribusque suis existimat suspicandum, quam de summis Pontificibus: cum sua Maiestas iustitiam fidemque colere velit, quemadmodum Regem Christianissimum decet. Multa vero tentata sunt in Curia Romana contra ipsa Concordata post eorum sanctionem, quibus obviam itum est a Gallis, ne tam salutaris pactio rescinderetur. Si quid autem urgente temporum necessitate adversum eadem Concordata admissum est per Regem Christianissimum, id omne profectum est summi Pontificis assensu. Demum autem omnibus persuasum esse cupit Rex Christianissimus, quod ipse nunquam suas controversias Romae decidendas subiiciet, cum eas in suo Regno diiudicandi privilegia et iura habeat amplissima, quae quidem maiorum suorum more tueri prorsus decrevit.

23. Postremo quia pariter agebatur de capitibus quorumdam Ordinum in Breve Apostolico nominatorum; placet Regi Christianissimo, ut liberum sit eis eligere iuxta sua privilegia; hac quidem conditione, ut controversiarum incommodorumque vitandorum causa, quae possent inde suboriri, Rex Christianissimus possit deligere tres probos aliquos viros ordinis eorum, quorum trium virorum ipsi religiosi unum eligant et non aliter. Etenim considerandum est, quod ipsa Monasteria et Capita Ordinum sunt

limitropha, i. e. sunt in finibus Regni Franciae; atque [ad quae] quidem Ordinum capitalia Monasteria religiosi omnes inde dependentes et subditi admittuntur et diversae nationis saepe conveniunt et confugiunt; ex qua exterorum hominum numerosa congregatione posset generari aliqua novarum rerum molitio aut conspiratio in rempublicam Gallicam, nisi eorum Praelatus Regi gratus, cognitus et fidelis esset. Confidit autem Rex Christianissimus, quod illi integritate ac fide optima praediti erunt, quos ipse huiusmodi capitalibus Monasteriis Praelatos deliget. Quo fiet, ut Deo optimo iuvante nihil inde scandali aut mali cum ipsis religionum ordinibus tum reipublicae Gallicae ullo tempore contingat.

7.

Instructiones nomine Christianissimi Francorum Regis, Francisci I., Sanctitati Domini Nostri Papae praesentandae, ut illas videndas committat, demumque super iis, quod suae Sanctitati videbitur expediens, ordinet.

1. Imprimis praesupponendum est Episcopatuum et aliarum supremarum Dignitatum ad praesens electivarum provisionem et omnimodam dispositionem iure communi primario et antiquo ad sanctam Sedem Apostolicam spectasse, prout attestatur bonae memoriae Nicolaus, Papa, in cap.: Omnes, XXII. dist., per quem textum ita concludunt glossa et omnes Doctores in cap.: Quamquam, de electione in VI., ubi est, quod electione nulla existente non ad Superiorem sed ad solum summum Pontificem provisio devolvitur per textum in d. cap.: Quamquam.

[ocr errors]

2. Secundo praesupponendum est, tanquam sole clarius, Regem praedictum suosque Praedecessores et regia stirpe progenitos omnium fere Ecclesiarum cathedralium, Abbatiarum, Prioratuum, conventualium aliarumque sui Regni Ecclesiarum tunc ex privilegio electivarum fore fundatores, unde iure id dictante ius praesentandi in illis sibi spectare deberet.

3. Quapropter ex parte praedicti Regis humiliter supplicabitur, quatenus sublatis seu revocatis praedictis privilegiis eligendi quibusdam sui Regni Ecclesiis concessis Sanctitas Domini nostri, Papae, illarum provisionem, dum vacatio continget sibi suisque successoribus, praesentante tamen et nominante Rege praedicto,

restituat, prout in omnibus aliis praedictis Ecclesiis per bonae memoriae Leonem, Papam, decimum, per Concordata ordinatum est, ad id (sub correctione tamen sanctiss. Domini Nostri, Papae,) moveri debet sua Sanctitas mediis et rationibus infra deducendis et plerisque aliis, quibus eadem Sanctitas, omnia iura scrinio pectoris habens, est informata.

4. Primo per talem constitutionem (si edatur) reducemur ad ius commune antiquum primarium et rationabile, unde praedicta constitutio de facili revertatur ad suam naturam, censebitur, nedum odiosa quinimmo favorabilis, prout dicit glossa et scriptura in cap. statutum, de Praebend, in VI.

5. Secundo per dictam constitutionem conservabitur dicto Regi suisque Successoribus ius patronatus sibi ex fundatione suorum Praedecessorum rationabiliter restitutum et eius animus ad instaurandas praedictas Ecclesias, quarum aliquae tum nimia antiquitate, tum electionum [electorum] mala versatione, ruinam minantur, et ad novas construendas et fundandas inflammabitur. E contrario si id praedicto Regi denegatur, posset ipse Rex non solum veteribus Ecclesiis reparandis et novis construcndis detrahi, quinimmo bona et proventus a suis praedecessoribus Ecclesiis sub spe iuris patronatus dicata tollere; ius patronatus praedictum a iure sibi successoribusque concessum videns usurpari.

6. Tertio et peremptorie monere debent Sanctitatem Domini Nostri, Papae, abusus et scandala, quae ex talibus eligendi privilegiis provenerunt et indies enascentur, multa et paene infinita existere maxime attenta fructuosa utilitate, quae ex provisionibus ad praesentationem seu nominationem Regis [a] tempore Concordatorum factis convenit [provenit].

7. Pro quorum elucidatione clarum est et omnibus manifestum e talibus eligendi privilegiis in Ecclesia Gallicana insurgere divisionem et diversitatem, in qua tamen deberet talis unitas adesse, ut omnibus Ecclesiis Gallicanis pari forma providéretur, ne esset dispar observantia et inde scandalum oriatur, prout dicit textus in сар.: Deus qui, de vita et honestate Clericorum. Igitur scandali vitandi causa debet una et eadem forma in omnibus Ecclesiis Gallicanis introduci, maxime attenta et considerata utilitate Ecclesiae Gallicanae aliorumque Regnorum, puta Angliae et Scotiae, in quibus uniformiter omnibus Ecclesiis providetur ad

« ÖncekiDevam »