Geschichte der völkerwanderung, 1. cilt

Ön Kapak
 

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 41 - Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
Sayfa 51 - Ceteris servis, non in nostrum morem descriptis per familiam ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum dominus, aut pecoris aut vestis, ut colono, injungit: et servus hactenus paret; cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur.
Sayfa 610 - Tetendit se etiam in antiquam prosapiam nostram, lectione discens quod vix maiorum notitia cana retinebat. Iste reges Gothorum longa oblivione celatos latibulo vetustatis eduxit. Iste Amalos cum generis sui claritate restituit, evidenter ostendens in decimam septimam progeniem stirpem nos habere regalem. Originem Gothicam historiam fecit esse Roinanarn, colligens quasi in unam coronam germen floridum , quod per librorum campos passim fuerat ante dispersum.
Sayfa 548 - Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliis etiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris fugerant, nisi reciperentur, bellum inferentibus.
Sayfa 605 - ... universa terra, praesumere, quam esset libitum, liberum fuit: semetipsos ad tuitionem Romani regni offerunt, quos solos invicta regna timuerunt. Et tamen caeca gentilitas, cum haec Romana virtute gesta non videat, fide Romanorum inpetrata non credit, nec adquiescit, cum...
Sayfa 544 - In universum aestimanti, plus penes peditem roboris: eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni juventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus: centeni ex singulis pagis sunt: idque ipsum inter suos vocantur; et quod primo numerus fuit, jam nomen et honor est.
Sayfa 70 - Quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non casus nee fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et propinquitates, et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium : hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores.
Sayfa 54 - Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe comitatui, virtutem principis non adaequare.
Sayfa 602 - Pertinacis dicitur joco dixisse 'adde, si placet, etiam Geticus Maximus', quod Getam occiderat fratrem, et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transiit tumultuariis proeliis devicerat. Anton. Carac. c. 10. Helvius Pertinax recitanti Faustino praetori et dicenti 'Sarmaticus Maximus et Parthicus Maximus, dixisse dicitur 'adde et Geticus Maximus', quasi Gotticus.
Sayfa 585 - Divos relatus est, 20 vir egregius et rem publicam insigniter moderaturus, si per fata licuisset. Liberalibus disciplinis apprime eruditus, Graecis doctior, atque adeo, ut Latina eruditio nequaquam cum Graeca scientia conveniret, facundia ingenti et prompta, memoriae tenacissimae, in quibusdam philosopho 21 propior.

Kaynakça bilgileri