Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

Patrem hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. V. 27.

7. Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. C. II. v. 10.

8. Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? V. 14.

9. Tu credis quoniam unus est Deus; bene facis et dæmones credunt, et contremiscunt. V.19. 10. Sicut corpus sinè spiritu mortuum est, ita et fides sinè operibus mortua est. V. 26.

44. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. C. III. v. 2.

12. Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat: ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! Lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ, inflammata a gehennâ.V.5 et 6.

13. Quæ desursum est sapientia, primùm quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordiâ et fructibus bonis, non judicans, sinè simulatione. V. 17.

14. Non habetis, propter quòd non postulatis : petitis et non accipitis, eò quòd malè petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. C. IV. v. 2 et 3.

45. Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. V. 4.

16. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. V. 6.

17. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. V. 8.

18. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. V. 10.

19. Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris quæ advenient vobis. Aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizâstis vobis iram in novissimis diebus. Epulati estis super terram, et in luxuriis enutrîstis corda vestra in die occisionis. C: v. v. 4, 3 et 5.

20. Exemplum accipite exitus malı, laboris et patientiæ, prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt : sufferentiam Job audîstis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est et miserator. V. 40 et 44.

21. Tristatur aliquis vestrûm ? oret. Æquo animo est? psallat. Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus, et, si in peccatis sit, remittentur ei. V. 13, 14 et 15.

22. Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multùm enim valet deprecatio justi assidua. V. 16.

23. Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum ; scire debit quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore

viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. V. 19 et 20.

MAXIMES TIRÉES DES ÉPITRES DE SAINT PIERRE.

Saint Pierre, l'un des douze apôtres et le premier disciple de Jésus-Christ, prêcha le christianisme à Jérusalem aussitôt après la descente du Saint-Esprit. Arrêté par ordre du roi Hérode Agrippa, il fut miraculeusement tiré de sa prison, alla fonder l'Église d'Antioche, prêcha l'Évangile dans l'Asie Mineure, et vint à Rome dont il fut le premier évêque. Il fut martyrisé avec saint Paul sous le règne de Néron, qui le fit crucifier la tête en bas. Il nous reste de lui deux épîtres, dont la première est adressée aux Églises du Pont, de la Galatie, de la Cappadoce et de la Bithynie.

1. Secundùm eum qui vocavit vos Sanctum, et ipsi in omni conversations sancti sitis; quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego Sanctus sum. Épître I. c. I. v. 15 et 16.

2. Et si Patrem invocatis eum, qui sinè acceptione personarum judicat secundùm uniuscujusque opus, in timore incolatûs vestri tempore conversamini. V. 17.

3. Animas vestras castificantes in obedientiâ caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentiùs. V. 22.

4. Omnis caro ut fænum, et omnis gloria ejus tanquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit. Verbum autem Domini manet in æternum V. 24 et 25.

5. Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi quasi præcellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem verò bonorum. C. II. v. 13 et 44.

6. Sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. V. 15.

7. Omnes honorate; fraternitatem diligite; Deum timete; regem honorificate. V. 17.

8. Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala. C. m. v. 12.

:

9. Omnium finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus, ante omnia autem mutuam in vobismet ipsis caritatem continuam habentes; quia caritas operit multitudinem peccatorum. C. IV. v. 7 et 8.

40. Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. V. 10.

11. Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. V. 43.

12. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. V. 14.

43. Adolescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. C. v. V. 5.

44. Humiliamini sub potenti manu Dei, ut ves exaltet in tempore visitationis; omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. V. 6 et 7.

45. Sobrii estote, et vigilate; quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quæ. rens quem devoret: cui resistite fortes in fide. V. 8 et 9.

16. Deus omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicùm pas sos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. V. 10.

17. Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris : hoc primùm intelligentes, quòd omnis prophetia Scripturæ propriâ interpretatione non fit. Non enim voluntate humanâ allata est aliquando prophetia : sed, Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Épître II. c. I. v. 19, 20 et 21.

18. Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos verò in diem judicii reservare cruciandos: magis autem eos qui post carnem in concupiscentiâ immunditiæ ambulant. C. 11. v. 9 et 10.

19. Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. C. III. v. 8.

20. Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant; sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. V. 9.

24. Adveniet dies Domini ut fur: in quo cœli

« ÖncekiDevam »