Sayfadaki görseller
PDF
ePub

etiam oecumenicorum, et agendi et loquendi ratione docet, Romani Pontificis iudicia de fidei morumque doctrina irreformabilia esse.

Consentientibus Graecis et Latinis, in Concilio II Lug. dunensi admissa professio fidei est, in qua declaratur : "Subortas de fide controversias debere Romani Pontificis iudicio definiri." In Florentina itidem oecumenica Synodo definitum est: "Romanum Pontificem esse verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput, et omnium christianorum patrem et doctorem ; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse." Ipsa quoque sana ratio docet, neminem stare posse in fidei communione cum Ecclesia catholica, qui eius capiti non consentiat, quum ne cogitatione quidem Ecclesiam a suo capite separare liceat.

Attamen fuerunt atque adhucdum sunt, qui, catholicorum nomine gloriantes, eoque etiam ad infirmorum in fide perniciem abutentes, docere praesumant, eam sufficere submissionom erga Romani Pontificis auctoritatem, qua eius de fide moribusque decreta obsequioso, ut aiunt, silentio, sine interno mentis assensu, vel provisorie tantum, usquedum de Ecclesiae assensu vel dissensu constiterit, suscipiantur.

Hacce porro perversa doctrina Romani Pontificis auc toritatem subverti, fidei unitatem dissipari, erroribus campum amplissimum aperiri, tempusque late serpendi tribui, nemo, non videt.

Quare Episcopi, catholicae veritatis custodes et vindices, his potissimum temporibus connisi sunt, ut supremam Apostolicae Sedis docendi auctoritatem synodalibus praesertim decretis et communibus testimoniis tuerentur.*

Quo evidentius vero catholica veritas praedicabutur, eo

1. Concilium provinciale Coloniense, anno 1860 celebratum, cui, praeter eminentissimum Cardinalera et Archiepiscopum Coloniensem, Ioannem de Geissel, quinque subscriperunt Episcopi, diserte docet: "Ipse

[ocr errors]

vehementius, tam libellis quam ephemeridibus, nuperrime impugnata est, ut catholicus populus contra sanam doctrinam commoveretur, ipsaque Vaticana Synodus ab ea procla manda absterreretur.

Quare, si antea de opportunitate istius doctrinae in hoc Oecumenico Concilio pronuntiandae a pluribus dubitari adhuc potuit, nunc eam definire necessarium prorsus videtur. Catholica enim doctrina iisdem plane argumentis denuo impetitur, quibus olim homines, proprio iudicio condemnati, adversus eam utebantur; quibus, si urgeantur, ipse Romani Pontificis primatus, Ecclesiaeque infallibilitas pessumdatur; et quibus saepe deterrima convicia contra Apostolicam Sedem admiscentur. Immo acerbissimi catholicae doctrinae impugnatores, licet catholicos se dicant, (Romanus Pontifex) est omnium Christianorum pater et doctor, cuius in fidei quaestionibus per se irreformabile est iudicium."

2. Episcopi in Concilio provinciali Ultraiectensi anno 1865 congregati apertissime edicunt: "(Romani Pontificis) iudicium in iis, quae ad fidem moresque spectant, infallibile esse, indubitanter retinemus."

...

.; pari

de

Unde pro

3. Concilium provinciale Colocense, anno 1860 celebratum, haec statuit: "Quemadmodum Petrus erat . . . doctrinae fidei magister irrefragabilis, pro quo ipse Dominus rogavit, ut non deficeret fides eius modo legitimi eius in cathedrae Romanae culmine successores positum fidei summo et irrefragabili oraculo custodiunt. positiones cleri gallicani anno 1682 editas, quas iam piae memoriae Geor gius Archiepiscopus Strigoniensis una cum ceteris Hungariae Praesulibus eodem adhuc anno publice proscripsit, itidem reiicimus, proscribimus, atque cunctis Provinciae huius fidelibus interdicimus, ne eas legere vel tenere, multo minus docere auderent."

4. Concilium plenarium Baltimorense, anno 1866 coactum, in decretis, quibus 44 Archiepiscopi et Episcopi subscripserunt, inter ali a haec docet: "Viva et infallibilis auctoritas in ea tantum viget Ecclesia, quae a Christo Domino supra Petrum, totius Ecclesiae caput, principem et pastorem, cuius fidem nunquam defecturam promisit, aedificata, suos legitimos semper habet Pontifices, sine intermissione ab ipso Petro ducentes originem, in eius cathedra collocatos, et eiusdem etiam doctrinae, dignitatis, honoris et potestatis haeredes et vindices. Et quoniam ubi Petrus, ibi Ecclesia, ac Petrus per Romanum Pontificem loquitur et semper in suis successoribus vivit et iudicium exercet, ac praestat quaerentibus fidei veritatem; idcirco divina eloquia co plane sensu sunt accipienda, quae tenuit ac tenet haec Romana beatissimi Petri cathedra, quae omnium Ecclesiarum mater et magistra, fidem a Christo Domino traditam integram inviolatamque

blaterare non erubescunt, Florentinam Synodum, supremam Romani Pontificis auctoritatem luculentissime profitentem, oecumenicam non fuisse.

Si igitur Concilium Vaticanum, adeo provocatum, taceret et catholicae doctrinae testimonium dare negligeret, tunc catholicus populus de vera doctrina reapse dubitare inciperet, neoterici autem gloriantes assererent, Concilium ob argumenta ab ipsis allata siluisse. Quinimmo silentio hoc semper abuterentur, ut Apostolicae Sedis iudiciis et decretis circa fidem et mores palam obedientiam negarent, sub praetextu quod Romanus Pontifex in eiusmodi iudiciis falli potuerit.

Publicum itaque rei christianae bonum postulare videtur, ut Sacrosanctum Concilium Vaticanum, Florentinum de

semper servavit, eamque fideles edocuit, omnibus ostendens salutis semitam et incoruptae veritatis doctrinam.

5. Concilium primum provinciale Westmonasteriense, anno 1852 habitum, profitetur: "Cum Dominus noster adhortetur dicens: Attendite ad petram, unde excisi estis; attendite ad Abraham, patrem vestrum: aequum est, nos, qui immediate ab Apostolica Sede fidem, sacerdotium, veramque religionem accepimus, eidem plus ceteris amoris et observantiae vinculis adstringi. Fundamentum igitur verae et orthodoxa: fidei ponimus, quod Dominus noster Iesus Christus ponere voluit inconcussum, scilicet Petri cathedram, totius orbis magistram et matrem, S. Romanam Ecclesiam. Quidquid ab ipsa semel definitum est, eo ipso ratum et certum tenemus; ipsius traditiones, ritus, pios usus et omnes apostolicas constitutiones, disciplinam respicientes, toto corde amplectimur et veneramur. Summo denique Pontifici obedientam et reverentiam, ut Christi Vicario, ex animo profitemur, eique arctissime in catholica communione adhaeremus."

6. Quingenti prope Episcopi, ex toto terrarum orbe ad agenda solemnia saecularia Martyrii Sanctorum Petri et Pauli anno 1867 in hac alma Urbe congregati, minime dubitarunt, Supremum Pontificem Pium IX hisce alloqui verbis: "Petrum per os Pii locutum fuisse credentes, quae ad custodiendum depositum a Te dicta, confirmata, prolata sunt, nos quoque dicimus, confirmamus, annunciamus, unoque ore atque animo reiicimus omnia, quae divinae fidei, saluti animarum, ipsi societatis humanae bono adversa, Tu ipse reprobanda ac reiicienda iudicasti. Firmum enim menti nostrae est, alteque defixum, quod Patres Florentini in decreto unionis definierunt: Romanum Pontificem Christi Vicarium, totius Ecclesiae caput et omnium Christianorum Patrem et Doctorem exsistere."

cretum de Romano Pontifice denuo profitens et uberius explicans, apertis, omnemque dubitandi locum praecludentibus verbis sancire velit supremam, ideoque ab errore immunem esse eiusdem Romani Pontificis auctoritatem, quum in rebus fidei et morum ea statuit ac praecipit, quae ab om2 nibus christifidelibus credenda et tenenda, quaeve reiicienda et damnanda sint.

Non desunt quidem qui existiment, a catholica hac veritate sancienda abstinendum esse, ne schismatici atque haeretici longius ab Ecclesia arceantur. Sed in primis catholicus populus ius habet, ut ab Oecumenica Synodo doceatur, quid in re tam gravi, et tam improbe nuper impugnata, credendum sit, ne simplices et incautos multorum animos perniciosus error tandem corrumpat. Idcirco etiam Lugdunenses et Tridentini Patres rectam doctrinam stabiliendam esse censuerunt, etsi schismatici et haeretici offenderentur. Qui si sincera mente veritatem quaerant, non absterrebuntur sed allicientur, dum ipsis ostenditur, quo potissimum fundamento catholicae Ecclesiae unitas et firmitas nitatur. Si qui autem, vera doctrina ab Ocumenico Concilio definita, ab Ecclesia deficerent, hi numero pauci et iamdudum in fide naufragi sunt, praetextum solummodo quaerentes, quo externa etiam actione ab Ecclesia se eximant, quam interno sensu iam deseruisse palam ostendunt. Hi sunt, qui catholicum populum continuo turbare non abhorruerunt, et a quorum insidiis Vaticana Synodus fideles Ecclesiae filios tueri debebit. Catholicus enimvero populus, semper edoctus et assuetus, Apostolicis Romani Pontificis decretis plenissimum mentis et oris obsequium exhibere, Vaticani Concilii sententiam de eiusdem suprema et ab errore immuni auctoritate laeto fidelique animo excipiet.

[ocr errors]

TRANSLATION OF THE POSTULATUM FOR THE
DEFINITION.

TO THE HOLY ECUMENICAL VATICAN COUNCIL.

The undersigned Fathers humbly and earnestly beg the holy Ecumenical Council of the Vatican to define clearly, and in words that cannot be mistaken, that the authority of the Roman Pontiff is supreme, and, therefore, exempt from error, when in matters of faith and morals he declares and defines what is to be believed and held, and what to be rejected and condemned, by all the faithful.

REASONS FOR WHICH THIS DEFINITION IS THOUGHT OPPORTUNE]
AND NECESSARY.

The Sacred Scriptures plainly teach the Primacy of jurisdiction of the Roman Pontiff, the Successor of St. Peter, over the whole Church of Christ, and, therefore, also his Primacy of supreme teaching authority.

The universal and constant tradition of the Church, as seen both in facts and in the teaching of the Fathers, as well as in the manner of acting and speaking adopted by many Councils, some of which were Ecumenical, teaches us that the judgments of the Roman Pontiff in matters of faith and morals are irreformable.

In the Second Council of Lyons, with the consent of both Greeks and Latins, a profession of faith was agreed upon, which declares : "When controversies in matters of faith arise, they must be settled by the decision of the Roman Pontiff." Moreover, in the Ecumenical Synod of Florence, it was defined that "the Roman Pontiff is Christ's true Vicar, the Head of the whole Church, and Father and Teacher of all Christians; and that to him, in blessed Peter, was given by Jesus Christ the plenitude of

« ÖncekiDevam »