Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tiarum sentiri potius, quam ad apicem determinari posse. Vide igitur praeter regulas doctrinae moralis, quid homines prudentes et timoratae conscientiae, de circumstantiis, quae in dato aliquo casu occurrunt, passim sentire consueverint; generatim attendi debet, an ex circumstantiis peccato principali nova malitia, vel major atrocitas accedat, vel an ejusdem numerus multiplicetur.

4. Si igitur poenitens de gravi peccato se accusaverit, quin necessarias circumstantias expresserit, ad officium confessarii pertinet, de necessario exprimendis circumstantiis speciem mutantibus et aggravantibus sedulo interrogare, ut munere suo undequaque fungi possit. Septem sunt circumstantiae, quae vel speciem peccati mutare possunt, vel illud non mediocriter augere, eaeque hoc versiculo continentur: Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando.

[ocr errors]

E. g. "Quis" personam designat. Si poenitens se contra castitatem peccasse accusaverit, quaeret ex eo confessarius : Uxorem duxisti? esset enim adulterium. Sacris ordinibus initiatus es? tunc enim sacrilegium esset. "Quid" indicat materiam peccati: num gravis an levis, sacra an profana; qualitatem personae, in quam, vel quacum quis peccavit: utrum complex peccati consanguineus, vel affinis? quo in gradu? „Ubi" locum spectat: utrum in loco sacro, an profano? publico, vel privato? num forsan coram aliis, qui scandalum passi sunt? Quibus auxiliis" innuit qualitatem personarum, instrumentorum mediorumque, quibus quis usus est ad peccatum committendum; ut si ad peccandum socios vel conscios adhibuerit liberos, famulos; si quis veneno, an ferro, an insidiis de industria positis alium occiderit; si fraude an mendacio facinus adjutum fuerit, etc. Cur" finem respicit, ob quem quis peccatum patravit. Cur mentitus es? Cur oblocutus? Num, ut oblectareris, atque luderes, an noceres? Num per odium et invidiam, an per imprudentiam vel levitatem hoc dixisti, fecisti? Cur furatus es? Utrum ex nequitia, an ex egestate? » Quomodo" modum designat, quo actus perficitur. Num vi, an dolo re aliena potitus es? Num virginem violasti vi, an adulando, promittendo, donando ad peccatum allexisti? "Quando" notat tempus. Festusne erat dies, an ferialis? Num tempore SS. Missae in ecclesia, an extra illam malis cogitationibus inhaesisti?

Semperne circumstantiae temporis et loci peccatum novum indicant? Plerique triplicem statum ponunt. a) Vel enim peccat, aut peccare vult in loco aut tempore sacro eo animi proposito, ut loci temporisque sanctitatem violet. b) Vel admittit, aut admittere vult aliquod peccatum cum sanctitate loci aut temporis pugnans ratione praecepti prohibentis. c) Vel denique admittit, aut admittere vult alia peccata cum sanctitate loci et temporis non ita pugnantia, non eo fine, ut sanctitatem violet, sed alio, quem sibi peccantes proponere solent. Si primum non dubito, speciale peccatum committi ratione loci et temporis sacri, cujuscumque generis sit illud peccatum, quod pravo illo animo peccans committit, aut

committere statuit. Si secundum, etiam peccatum admittitur speciale, si quis in loco sacro sanguinem aut semen effundat, aut furetur, si quis in die festo opus servile publice faciat. Si tertium, non committitur speciale peccatum ratione temporis et loci sacri, quare nec opus est, talem circumstantiam confiteri, prioribus autem illis modis eam circumstantiam confiteri necesse est. Circumstantia peccatum non immutans esset, si e. g. puer mentiretur in ecclesia, ut poenam effugeret, vel die dominica domi irasceretur.

De peccatis omissionis et muneris sive status.

§. 90. Quoniam lex Dei non solum prohibet malum, sed et bonum inculcat, et praecepta, quibus malum prohibetur, pro fine habent bonum illi oppositum, et quoniam a sanctissimo Salvatore bonorum operum fructus ferre jubemur, confessarius etiam de officiis positivis, aut affirmativis examen suum instituet, quam primum ea a poenitente non explicite respici animadverterit. Etenim boni Christiani non ideo sumus, quia a malo abstinemus; satis est, omittere bonum, ut in Dei judicio damnemur. Arbor, quae non fert fructus bonos, exscindetur et mittetur in ignem. Gravissimam non raro materiam constituunt peccata omissionis, praesertim, ubi talia officia negliguntur, quibus ex munere et vocatione obstringimur. Pleraque enim mala, quae accidunt, inde proficiscuntur, quod poenitentes conditionis suae ignorent officia, vel sin minus, saltem ad illa animum non advertant. Sunt quidem ex iis, qui ad sacrum Poenitentiae tribunal confugiunt, sunt, inquam, qui confessariis et status sui obligationes, et quousque illis defuerint, plene et sincere exponant, sed proh Deus! quoti eorum, etiam qui potissimas in republica ecclesiastica et civili partes agunt, altum et exitiale habent ea de re silentium? Quoti nesciunt, aut nescire videntur, eos unos ad vitam ingredi, qui non hanc aut illam, sed omnem prorsus justitiam implent? Quoti sic hominis aut etiam christiani peccata confitentur, ut, nisi sedulo interrogentur, vix unquam peccatorum status sui meminerint? Non solum homines rudes et plebeji, sed multi quoque ex cultioribus de salute sua sibi satis securi videntur, ubi conscientia de peccato graviori commissionis illos non redarguit, et tamen hi ipsi officia summi momenti saepe negligunt. In officiis igitur confessarii est, poenitentem hac de re examinare, prouti ipsi visum fuerit, inprimis ubi se sistunt poenitentes, qui a longo jam tempore confessi non sunt, et nihilominus parum proferunt, de quo se accusent. Interroga patremfamilias de educatione, institutione, correctione prolium, et de exemplo, quo familiae suae ad virtutem praecurrit. Interroga virum in dignitate, in officio publico positum de iis, ad quae vi muneris obligatur, ast servata prudentia.

Fit enim, ut, qui irreprehensibilis sit in actionibus hominis privati, sit per omissiones aut negligentiam in rebus officii sui reprehensibilis. Nihil erat in persona summi sacerdotis Heli, quod merito

culpaveris, quia tamen erat pater adversus filios suos nimis indulgens, vindictam divinam in se et universam familiam suam provocavit.

Quaestiones de morali poenitentis charactere.

§. 91. Examen, quod confessarius cum poenitente, ubi necesse fuerit, instituendum habet, ad scopum tam instructionis et medicinae peccatori adhibendae, quam dignoscendae ejus ad veniam peccatorum a Deo obtinendam dispositionis dirigitur. Quoad utrumque finem confessarius non solum singula peccata nosse debet; verum etiam universum poenitentis characterem moralem, nec non mali radicem et fontem in praedominanti quadam cupiditate positum; nam hac demum obtenta cognitione, determinare poterit, quid et quomodo cum poenitente, quem ad sincerum et efficax emendationis et uberioris perfectionis studium perducat, agendum sit. Sic pro varia mentis indole rescire oportet, num confitens literarum cultura polleat, an vero sit incultus atque ignorans. Si primum; num sciat veritates religiosas, nec ne; an eas addubitet, in iis nutet, earumque indifferens sit. Si alterum; an haec ignorantia sit culpabilis vel inculpata, num versetur circa essentialia doctrinae christianae, vel accidentalia, circa externa Religionis exercitia vel interna fidei dogmata? Pro varia affectionum indole aliae sunt instructiones, si poenitens praeditus sit animo torpescente, lento, rudi vel duro, idque aut ex nativa animi indole, aut ex defectu educationis, aut ex circumstantiis status et commercii? vel si irritabilis, vividus, vehemens, cito exardescens, tristitiae amans, asper, sus, anxius, scrupulosus etc. Pro varia voluntatis indole aliter tractandus est poenitens, qui ex levitate aut inanimadvertentia peccat, aliter qui ex nequitia et mala voluntate agit. Aliae sunt instructiones et medicinae ad praepedienda et debellanda peccata in peccatore, qui a) vel semel lapsus est, vel b) qui quaque occasione data relabitur, vel c) qui consuetudine detinetur certae peccati speciei. Alius agendi modus cum poenitente, qui in Religione instructus est, alius, ubi religiosarum veritatum ignorantia laborat. Quae omnia in censum venire debent, ni confessarius officio suo rite fungendo desit. Quapropter de his omnibus conscientiae arbiter quaeret, quae ad poenitentis characterem moralem explorandum inservire possunt. Hinc in specie inquirere debet: a) Quaenam fuerit occasio, qua quis ad peccandum inductus fuerit, num et haec adsit? Id enim rescire opus est, partim ad fontem peccati detegendum, partim ad danda consilia vitandi aut mutandi occasionem proximam peccati. B) Quae fuerit poenitentis praeterita vivendi agendique ratio, utrum se hoc illove peccato jam ex tempore ante ultimam confessionem, et quoties commaculaverit, quo patebit, num sit consue

moro

tudinarius peccator nec ne. 7) Quin imo interroget de relapsuum causa, utrum contingant e negligentia, quatenus in adhibendis mediis a confessario dictatis socors est, vel ex vi tentationum solito vehementiorum, vel ex mera fragilitate humana; hinc patescet, num sit récidivus censendus, vel proprie consuetudinarius inveteratus. Plura hac de re infra Sect. II. §§. "Peccata occasione nata confitentes", et „Peccata ex consuetudine nata confitentes."

Ad dignoscendum statum moralem poenitentis, ut ei eum fruetu mederi possit, confessarius mali radices fontemque peccatorum in praedominanti quadam cupiditate positum investiget. Actiones enim malae corpus sunt, seu exhibitio alicujus praedominantis affectus mali; certa peccaminosa inclinatio mater est plurium peccatorum. Sic pertinacia, rixandi cupido, inobedientia erga superiores non raro ex praedominanti superbiae affectu nascuntur; detractio, calumniae, odium, filiae sunt abominabilis invidiae; avaritia seducit ad dolum, fraudem,duritiem, quin imo ad pejerationem et perjurium; qui irae vehementiori non dominatur, proclivis est in opprobria, maledicta, calumniam etc. Intemperantia generat rixas, libidines, impudicitias, neglectum officiorum etc. Nec tamen eadem peccata, quae foras erumpunt, easdem habent radices, sed ex diversis saepe affectibus eaedem extra prodeunt scelerum facies. Inimicitiae nimirum, injustitiae, damnosa officii erga Deum vel proximum neglectio in his quandoque oriúntur e dominante superbia, in illis e livore, in aliis ex avaritia, in pluribus ex insito rerum spiritualium fastidio.

Hoc qui minime norit, dum infirmum poenitentem tractare velit, id faciet unum, quod illi, qui morbum tegunt, sed nusquam sanant, quia mali radices et fontem, ut discernere nesciunt, ita nec resecare, nec obturare valent. Unde confessarius, nisi jam ex ipsa poenitentis accusatione peccatorum radices sua sponte cognoverit, tenetur per interrogata hanc sibi comparare scientiam. Interrogabit v. g. cur poenitens hoc illudve peccatum, puta furti, detractionis, odii etc. commiserit. Dicet forte alter id a se factum, quia despectus fuit, et laesa ejus fama; et is superbus est. Alter, quia sibi illatum erat damnum; et is avaritiae fuliginem praefert. Alter, quia obturbaťa est quies ejus atque voluptas; et is servit malae libidini. Atque hac originis et propaginis, qua peccata nascuntur, seseque excipiunt, notitia carere non posse eùm, qui salubriter muneri directoris et médici spiritualis satisfacere velit, explorata res est.

Quaestiones de dispositione poenitentis.

§. 92. Jam ex supra memoratis quaestionibus dispositio poenitentis dijudicari poterit, si omnia simul junctim pensitentur. Attamen plura alia supersunt quaestionum momenta, quae specialiter in

hunc finem servire possunt. Inter haec primum occupat locum 1. quaestio de obligationibus peccatum consequentibus, e. g. aliena restituendi, cum inimicis se reconciliandi, occasionem proximam deserendi, nempe an poenitens has obligationes jam expleverit, aut explere coeperit, aut saltem explere paratus sit. Ex his enim responsionibus animadvertere est, quodnam conamen hucusque ad sui emendationem (vel motu proprio, vel confessariorum jussu) adhibuerit; quaeque contrariae virtutis opera exercuerit. Major minorve gradus promptitudinis has adimplendi obligationes, et virtutes peccato.contrarias exercendi, majorem vel minorem indicat gradum dispositionis ad sacramentalem gratiam obtinendam.

2. Quaeratur de tempore, quantum nimirum elapsum sit, ex quo poenitens criminum suorum apud confessarium se accusarit, et in specie, ex, quo ultima vice certae speciei peccatum commiserit. Confessionis dilatio justo longior causa est saepe, ut homines in eadem recidant peccata, et in actionibus suis Deum obliviscantur, unde fit, ut conscientia tenera non gaudeant. Ubi vero confessarius adverterit, longius intercessisse tempus, ex quo poenitens certum aliquod peccatum patravit, sciscitabitur de causis intermissi peccati, num ex vera cordis emendatione, scilicet amore Dei profluxerit, an ob defectum occasionis, irritationis, aut tentationis vehementioris, vel ob timorem infaustorum consectariorum id factum fuerit. E responsis procul dubio patebit, utrum ad gratiam sacramentalem obtinendam legitimo dispositus sit, nec ne.

3. Percunctabitur confessarius de vero peccati commissi dolore, et serio de cetero non peccandi proposito, num scilicet poenitens doleat ex animo de peccatis? an habeat propositum serium vitandi peccatum? num tempus impenderit, ut se diligenti examine praepararet, a Deo poenitentiae gratiam peteret, seque ad verum dolorem excitaret. Considerabit tamen confessarius, utrum praeparationis defectus ex poenitentis ignorantia, an negligentia processerit, atque tunc illi opitulabitur, edocendo, quomodo conscientiae examen instituere debeat, excitabitque eum ad sinceram desuper contritionem.

4. Nec inutile erit, exquirere, numquid irrogatam sibi satisfactionem (poenitentiam) impleverit? cur illam praetermiserit? Si hoc ex notabili accidit negligentia, quamdiu neglexerit? ubi ex re erit, quaerere, utrum confessionis tempore habuerit satisfaciendi voluntatem; alias enim illa nulla fuisset, et esset iteranda. Ex his omnibus simul junctis tam generalibus quam specialibus quaestionibus certiorem se reddet confessarius de poenitentis legitima dispositione ad veniam peccatorum a Deo obtinendam.

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »