Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quaestiones de veritatibus religiosis.

§. 93. Ad statum moralem et dispositionem poenitentis dignoscendam plurimum confert nosse, quali Religionis scientia et fide poenitens polleat. Praeterea ad suscipiendum Sacramentum Poenitentiae, quod SS. Altaris Sacramentum consequitur, debita in Religione catholica scientia requiritur. „Fides est humanae salutis initium, sine illa nemo ad filiorum Dei consortium potest pervenire, quia sine hac nec in hoc seculo quisquam justificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit aeternam" 1). Quare, ubi confessarius dubitandi causam habet, an poenitens necessaria Religionis scientia et fide gaudeat, per interrogata investiget. Quem defectum de iis suspicari licet, qui rudes sunt, salutis incurii, et in frequentandis concionibus negligentes. Hoc examem quoque ad eos extendi potest mundanos homines, qui in tractandis saeculi rebus, et solertiae et acuminis pleni, imo qui mysteria Religionis in juventute edocti, ex longa Dei salutisque suae oblivione eo usque aliquando deveniunt, ut vix scitu necessarias veritates religiosas scire et credere videantur.

Ne vero poenitentis animum offendas, ita nonnisi ab initio interrogabis, quasi illum instructum putes, e. g. utique scis, quid circa hoc illudque credendum agendumque sit? Si poenitens annuat, ulterius explorabis, an reipsa id sciat, et haesitantem juvabis, erudiesque ignarum. Cetera vide Sect. II. Cap. I.

Conclusio quaestionum.

§. 94. Saepenumero non praeter rem quaestio moveri poterit ultima: num sit quidquam, quod adhuc conscientiam angat, torqueat? Haec interrogatio pluribus est occasio, ut quae ex timore, vel verecundia reticuerunt aut simularunt, tandem pandant et confiteantur, inprimis apud eos, quos confessarius mansueta et benigna agendi ratione, qua ipsos tractaverat, a timore liberatos, ad accuratiorem malorum inveteratorum e priori vita detectionem permotos fuisse videt. Ex iis, qui ita interrogantur, alii conticescunt, et nihil respondent, vel quia nihil habent, vel pudore et timore retinentur, qui eis adimendus est; alii respondent negative, sed frigide et perplexe, quibus contestari juvat desiderium, pacem et tranquillitatem eis procurandi; alii affirmative, quos confessarius consoletur bonoque animo esse jubeat, quod tantam ac talem eis concesserit Deus gratiam, ut se hoc peccatorum jugo excusserint. Ubi vero animadverterit, quod mala ex voluntate peccata in antecedentibus confessionibus reticuerint, ita ut ex defectu integritatis, vel

1) S. Aug. Serm. 38. de temp.

contritionis bonique propositi manca et non sincera fuerit eorum confessio, tunc edoceat opus illis esse, ut praeterita repetant per confessionem vel generalem, quae totam anteactam vitam complectatur, aut particularem quidem, quae tamen regrediatur ad originem mali. Hinc si reperiat confessarius, hujusmodi sacrilegia fuisse patrața, ut de numero fiat certus, interroget, quoties intra hoc tempus, a quo peccare cessavit, confessus sit, et communicaverit? et num, quotiescumque confitebatur vel communicabat, ad sacrilegium adverterit? Accidit enim aliquibus interdum sacrilege confiteri, praecipue in pueritia, et postea horum oblivisci; hi non tenentur ad repetendas confessiones oblivionis tempore factas 1). Utroque pro casu sacerdos operam suam et auxilium offerat.

Materia quaestionum vitanda.

§. 95. Ex fine confessionis jure divino faciendae sat clare patet, ea omnia revelanda esse, quae aut procurandae integritati ejusdem, vel dignoscendo characteri poenitentis morali, vel dijudicandae ejusdem dispositioni inserviunt. Itaque 1) abstinendum est non modo a rebus omnibus ad confessionem non pertinentibus, sed etiam iis, quae cum peccato quidem connexa sint, ast ita, ut eorum scientia necessaria non sit ad peccati speciem, prout integritas confessionis requirit, cognoscendam, neque ad dandum poenitenti salutare consilium, monitum et instructionem, nec ad injungendam poenitentiam quidquam faciunt. Absit omnis curiositas, qua quaerimus, et nosse cupimus res et circumstantias ad sacrum tribunal minime necessarias et plane inutiles. Praeterquam, quod tempus insumatur inutilibus quaestionibus, hae generant in poenitente diffidentiam erga confessarium, tanquam nimium occultorum indagatorem, ipsamque confessionem odiosam reddunt et molestam. In hunc censum veniunt quaestiones de nomine, habitatione poenitentis, aliisque rebus domesticis ad rem non pertinentibus.

2) Caveat confessarius, ne iis rebus inhaereat accuratius indagandis, quarum mentio et ruminatio phantasiam minus salubriter exercent. Satius enim est, peccata imperfecte intelligere, quam forte novi peccati periculum inducere. Adeo foetet palus ista, ut consultum non sit, eam vel a poenitente vel a confessario, ubi opus non est, moveri; sufficit, requirere speciem peccati patrati, non vero modum; et si ipsi poenitentes vel ex inverecundia, vel ignorantia vellent hunc declarare, suaviter eos mone, necessarium non esse. Expedit hac in re imitari philosophum, qui veritus, ne loquendo de simili materia os conspurcaret, carbone descripsit. Ceterum monere juvat, ut indagatio in poenitentis peccata totumque ejus

1) Cfr. S. Lig. Praxis Conf. n. 22.

statum moralem non sit nimia et anxia. Examen a confessario instituendum non debet esse exactissimum, sed ita adcommodatum poenitenti, ut non generet fastidium" 1). Et P. Anselmus Reiffenstuel: "Confessarius non tenetur examinare poenitentem inquisita industria et exactissimo examine, sed suavi et humano modo. Attendat quam maxime, ne per interrogationes suas confessio nimis gravis et odiosa reddatur, nec ansa detur haereticis, vocandi illam conscientiae carnificinam." Non omnes poenitentes eodem modo sunt interrogandi, sed ceteris paribus de pluribus interrogandi sunt minus periti, quam culti; pariter qui confessario noti non sunt, quam quorum conscientiam ex anteactis confessionibus satis perspectam habet; porro qui raro, quam qui frequentius confitentur etc. Nunquam autem examine poenitentium abuti licet in finem, quem abominabilem designat Illrst. D. Joannes Sailer, Episcopus Ratisbonensis: „Die Geheimbeicht darf nie als Tortur des nicht bekennen Wollenden betrachtet und benützt werden; eben so nie als Kunstgriff und Beherrschungsmittel der Gewissen."

3) Denique huc spectat praeceptum ecclesiasticum de non inquirendo complice peccati, quod literae jurisdictionis in Archidioecesi Viennensi dari solitae secundum Constit. Benedict. XIV. 2. Junii 1746, quae incipit: „Ubi primum" et 9. Decembr. 1749: "Apostolici ministerii" his verbis exhibent: »Ne ovibus curae nostrae concreditis offendiculum paretur, ubi salus a Christo posita est, et ab eo divinae misericordiae fonte illae avertantur ac deterreantur, ad quem ab eodem Redemptore nostro ad abluendas dealbandasque in sanguine suo animas amantissime invitantur, graviter et districte sub divini judicii interminatione, atque in virtute sanctae obedientiae tibi prohibemus, ne poenitentes sub quovis cogitabili praetextu, qui peccatum vel crimen aliquod confessi fuerint, cujus socium vel socios habuerint, sive in tribunali Poenitentiae sive extra illud interrogare audeas, aut praesumas de nomine socii seu complicis, de loco habitationis, vel aliis quibuscunque circumstantiis ejusdem complicis manifestationem concernentibus; alioquin te noveris ultra peccati lethalis incursum etiam ab hujus Sacramenti administratione a nobis suspensioni, nec non aliis gravioribus poenis subjiciendum fore 2)."

Ad hanc materiam dilucidandam sequentia notanda veniunt:

a) Nunquam licet confessario directe inquirere in personam complicis, obligando poenitentem, aut etiam invitando, ut illi manifestet complicem in ipsa confessione tanquam confessario 3).

b) Quando poenitens non potest exprimere speciem peccati, nisi exprimendo personam, cum qua peccavit, puta si cum sorore

1) Marianus ab Angel.

--

2) Cfr. S. Liguor. Mor. libr. 6. nr. 491. 3) Cfr. S. Thom. Opusc. 12. q. 6.

concubuit, nec potest alium adire confessarium, cui persona complicis sit ignota non peccat confessarius, indirecte inquirendo in personam complicis, imo ad id tenetur, quod tunc fit, quando directe inquirit in qualitatem complicis, ex qua persona complicis indirecte innotescit. Ratio est, quia tenetur confessarius inquirere in omne illud, quod poenitens tenetur in confessione aperire, et confessarius curare debet, ut confessionem poenitens instituat integram.

c) Ex regula non licet confessario in personam complicis inquirere, obligando vel invitando poenitentem, ut revelet sibi personam complicis extra confessionem in ordine ad correptionem vel denuntiationem complicis per confessarium ipsum faciendam: potest enim hoc fieri per poenitentem vel personam tertiam. „Nulli dubium, S. Ligorius scribit '), quod aliquando tenetur poenitens complicem manifestare ad aliquod grave damnum impediendum; sed spectata tam rigorosa Pontificis (Benedicti XIV.) prohibitione, ad finem vitandi proximi infamiam, Sacramenti injuriam, sigilli violationem, scandalum etc. prout exprimitur in Bulla, non est licitum confessario nomen complicis exquirere ad finem faciendae correctionis. Unde casu quo poenitens vere teneatur, complicem patefacere, tantum poterit confessarius poenitenti imponere in genere, ut complicem revelet alicui, qui scandalum possit impedire, sed nunquam licebit confessario dicere: revela mihi. Si vero poenitens ex se et sponte sua rogaret confessarium, ut complicem corrigeret, tunc confessario multa prudentia opus est: nam ordinarie non expedit, ut se immittat in hujusmodi rem; ipsi enim tantum incumbit curare damnum sui poenitentis, non alienum, et solummodo intra confessionem, non extra, et ex alia parte confessarius difficulter assumet hoc munus corrigendi sine periculo scandali et offensionis sacri ministerii."

d) In casu tamen, quo poenitens tenetur procedere ad denuntiationem complicis, et persona, cui debet fieri denuntiatio, est ipse confessarius, potest et tenetur inquirere in personam complicis, obligando poenitentem, ut sibi extra confessionem complicem revelet. E. g. Si confessarius est ipse Episcopus alterius confessarii complicis poenitentis, a quo persona poenitens fuisset solicitata ad turpia in confessione vel circa illam.

Modus interrogandi.

Conditiones quaestionum.

§. 96. Quoniam plurimum interest, ut quaestiones debito modo instituantur, ne vel fini, quem per interrogata assequi volumus, vel reverentiae, quae Sacramento, vel modestiae, quae poenitenti de

1) S. Liguor. Mor. lib. 6. nr. 492.

betur, adversentur, proin paulo amplius conditiones earum declarare oportet. Sunt vero hae sequentes:

1) Ante omnia quaestiones nullo non tempore et modo sint mansuetae et benignae, comitatis et charitatis plenae adeo, ut ex ipsa interrogandi ratione poenitens colligere possit, confessarium in visceribus charitatis cum ipso agere paratum esse. Omnis enim quaestio affectu vere paterno facta, apta est ad fiduciam confessario adeo necessariam comparandam, efficiendumque, ut poenitens omnes cordis latebras sincere detegat; dum e contra sermo durus et asper, praeterquam quod poenitentem laedat, timido inprimis et verecundo animum penitus adimit, eumque a sincera et plena peccatorum confessione deterret, menteque turbat. Quae virtus maximopere commendatur confessario, si interrogare contingat poenitentem, qui peccata turpia dum aperit, in eorum enumeratione interrupta voce balbutit et haesitat; hujus sane plurimum sublevatur animus per interrogata, quae charitatis et benignitatis, commiserationis et compassionis affectum spirant. Nec ab hac agendi ratione unquam recedas, sive ob atrocitatem culpae, sive ob poenitentis malitiam, pravitatem, ruditatem.

Quid vero, si quos confessarius invenerit poenitentes, qui non obstantibus interrogationibus, benignis maxime et mansuetis, nihilominus sileant, eo quod confitendi peccata sua rubore suffundantur? Eos excitabit, ipsorum oculis subjiciendo paternam Dei bonitatem, divinam clementiam, humanam fragilitatem sibimetipsi notissimam, sincere confessionis utilitatem maximam, legem silentii nunquam a se violandam. Contra si inciderit in protervos et impudentes, amice quidem, verum graviter moneat, non eos ante hominem stare, sed coram Deo, cujus locum confessarius tenet, divinae illos majestati tanquam reos ibi esse oblatos, Deum non impune irrideri, periclitari eorum salutem aeternam, perennia et horrenda supplicia iis destinari, qui Sacramento Poenitentiae abutuntur, tantumque remedium a Deo institutum contemnunt.

2) Quaestiones sint perspicuae, et inprimis, captui, aetati, statui atque conditioni confitentium appositae usque eo, ut accurate intelligantur, rectisque juvari queant responsis. Hinc a) nec verba, nee phrases contineant, quae poenitentis indoli ingenioque haud conveniunt. Interdum ubi poenitentes valde rudes sunt, mutatis terminis iterentur. Quapropter quaestiones non sint abstractae et generales, sed specificae et concretae; non longae et accumulatae, sed breves et simplices tam verbis quam rebus. Hac enim deficiente quaestionum virtute non solum repetitis interrogationibus tempus inutiliter teritur, verum etiam poenitentes perturbantur, eo quod nescii sint, quid respondeant, dum ob exiguam intellectus perspicaciam interrogata, terminis rebusque longiora et agglomerata, non assequantur. b) Ut vero aetati, statui et conditioni poenitentis

« ÖncekiDevam »