Sayfadaki görseller
PDF
ePub

congruant, illa tantum peccata attingant, quae ab hominibus ejusdem professionis vel aetatis, consideratis illorum circumstantiis, suspicari licet, nisi ex praemissa illorum confessione aliter agendum esse judicetur.

3) Quaestiones justo et naturali ordine dispertitae se invicem excipiant. A peccatorum initiis et illiciis ad consummata et sequelas, a levioribus ad graviora, ab ordinariis et communibus ad extraordinaria velut per gradus procedatur. Servata hac regula declaratio quorumdam peccatorum, v. g, impudicitiae, facilior redditur, species, numerus et circumstantiae peccatorum aggravantes expeditius innotescunt, quin periculum adsit, ne vel res majoris momenti ex inconsiderantia, aut oblivione omittatur, vel ulteriori inquisitione poenitentis animo noceatur.

4) Sint modestae et honestae. His dotibus nunquam non interrogationes cunctae insignitae sint, adeo ut semper compareat sermo verecundus, licet poenitens obscoenis et inverecundis utatur vocibus. Id enim, ut humanitatis sensum taceam, tribunal sacrum simulque Sacramenti reverentia exigunt.

5) Pariter discretione sint conspicuae. Haec quaestionum conditio, quam merito requirimus, non tantum illud spectat, ne de iis instituatur examen, quae a tali persona regulariter committi non soleant, sed vel usque eo se extendit, ne si quae graviora revelet peccata, sensu, ut ita dicam, crassiori sumantur, aut malo consilio adscribantur. Praestat, quantum fieri potest, salva justitia, meliorą supponere, et potius fragilitati humanae, quam malitiae confitentium peccata adscribere. Idem quoque obtinet, si poenitens peccatum reticuerit, quod vero confessarius prudenter interjectis interrogationibus elicuit. S. Franciscus Salesius ejusmodi poenitentibus suavem et lenem se praebens, tam longe abfuit, ut in correptionem acerbam prorumperet, ut potius ostenderet, quam felices sint rite confitendo: „Credas, velim, Deus magnam tibi gratiam parat; vide, quomodo Spiritus sanctus cor tuum tangat, ut bene confitearis; eja ergo, mi fili, animose fatere peccata tua; magnum te manebit gaudium, magnum solatium mortis in agone, quod humilem feceris confessionem."

Prudentia in interrogando.

§. 97. Praeter enumeratas dotes, quibus quaestiones a confessario ponendae sint ornatae, requiritur in poenitentium examine prudentia haud vulgaris. Etquidem prudentia confessario opus est in interrogando: 1) ut eliciat, quae poenitentes quademumcunque ex causa reticuere; 2) ne pejora forte doceat, quam quae poenitens sciat, neque ejus curiositatem excitet, et sensum moralem obtundat. Quoad primum adhibeat illam industriam prudentem, qua usum

1

fuisse Ezechielem legimus in explorandis abominationibus, latentibus intra templum 1). Viderat is parvum foramen in pariete. Jubetur istud a Domino dilatare: Fode parietem, fode parietem: quo facto apparuit ostium, ita ut Propheta per illud commode ingressus potuerit inspicere abominationes pessimas. Parvum foramen est levis aliqua culpa, sponte a peccatore aperta. Necesse est, ut confessarius sua diligentia laxiorem reddat accessum, quem ad cor nactus est, pandatque sibi ostium tam amplum, per quod penetrans lustrare et cognoscere possit, quidquid abominationis ibi latet absconditum. Quoad alterum, in specie prudentia et circumspectio summa requiritur in interrogatis de sexto Decalogi praecepto. Periculum enim est, ne juniores praesertim ex ore confessarii ea discant, quae feliciter ignorabant; non defuerunt, qui, postquam a confessarii pedibus recesserunt, vellent experiri, quod ab illo per inconsiderantiam didicerunt. Ceterum cum hoc peccatum sit turpe, aegre se poenitentes de eodem accusant, et nisi opem afferat confessarius, plurimi non sat explicant crimen suum, atque in sordibus suis computrescunt. Ne vero poenitenti, neve sibimetipsi in hoc poenitentium examine noceat, confessarius eas, quae sequuntur, regulas servabit:

a) Cum humilitate et reverentia statue te in praesentia Dei; diffide imbecillitati tuae, et omnem fiduciam tuam repone in solo Deo. Cor tuum et mentem tuam durantibus his interrogationibus saepius eleva ad Deum et repete illud prophetae: "Eripe me Domine de luto, ne infigar")."

b) Sicubi, hic certe cave omnem in quaestionibus curiositatem et redundantiam. Quod spectat ad carnis peccata, monitum est S. Caroli Borromaei: "Confessor summam adhibeat cautelam in eorum interrogatione, ut, cum peccati speciem et circumstantias peccati graviores audierit, a ceteris abstineat." Nam, ut verbis S. Thomae Aquinatis utar, „hujusmodi delectabilia, quanto magis in specie considerantur, tanto magis concupiscentiam nata sunt movere, et ideo potest contingere, ut confessarius talia quaerens, et sibi et confitenti noceat"). Quare satius esse poterit, imperfecte peccata intelligere, quam forte novi peccați periculum inducere.

c) Hac de causa utere quoque terminis et expressionibus, quibus potes, honestissimis et castissimis; dum loqueris de virtute castimoniae, appella illam virtutem amabilem, virtutem angelicam, puritatem sanctam, ut ejus aestimationem et amorem et tu conserves, et poenitenti inspires.

d) Potissimum tunc, dum in sacro tribunali audis et interrogas juvenes, omni circumspectione utere, ne, quod adhuc feliciter

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ignorant, doceas infeliciter. Quamdiu dubium est, num poenitens hac in re deliquerit, nec ne, utere terminis et expressionibus genericis et late patentibus, ut, si re ipsa reus sit, intelligat et fateatur, sin minus, nil inde novi, nil periculosi discat. Similia monet S. Carolus: „Prudens cautusque erit confessor in interrogationibus, ne rudibus praesertim atque utriusque sexus junioribus ad novum et nunquam ante attentatum scelus occasionem praebeat, vel aperiat. Hi tamen de peccatis, quorum nullam in confessione mentionem fecerunt, et in quibus probabiliter aestimari possunt deliquisse, prudenti cautione interrogandi erunt, ne aut pudore aut ignorantia celent peccata." Et alio loco: „Summa prudentia ea de re interroget mulieres aut adolescentes, ne eos, quod ignorant, edoceat, iisque utatur verbis pudorem minime laedentibus."

e) Interrogationes tuas incipe ab eo, quod hac in re minus odiosum est, et unde initium sumit ipsum peccatum, scilicet a cogitationibus, desideriis, verbis auditis aut prolatis, a visu; ab his, si necesse fuerit, transibis ad colloquia, conventicula clancularias, ad actiones. Si poenitens liber erat a pravis cogitationibus, aut iis restitit, neque ipse occasionem illis dedit, abstinebis ab ulterioribus quaestionibus. Ita consuluit S. Franciscus Salesius, et in regula hoc praeceptum valet. Verum cum multi sint, qui cogitationes a desideriis, et ipsis adeo actionibus vix discernant, credantque, se actiones quoque confiteri, dum se de pravis cogitationibus accusant, aut sibi persuadeant, se non peccasse, dum in ipsas actiones non proruperunt, licet sponte et voluntarie pravis cogitationibus et desideriis sese occuparint et delectati sint, ideo non de internis tantum, sed de exterioribus, quoque peccatis interrogabis. Ita experieris nonnunquam, a) eos, qui de solis cogitationibus se accusarunt, reos esse verborum et actionum, sive quod cogitationes ab actionibus non satis discriminent; sive quod tibi occasionem praebere voluerint, ipsos de actionibus interrogandi, de quibus se accusare non audent, nisi a confessariis adjuventur. 8) Experieris, esse inter juvenes, qui, licet non norint peccatum contra puritatem, tamen incusent se de pravis cogitationibus, vel in genere se contra castitatem peccasse. Cave, ne his loquaris de impudicitia, sed ita loquere, ut ipsi afferant speciem peccati, quod confitentur. Videbis, saepius verba et actiones non fuisse contra puritatem, sed apud honeste et ingenue educatos, contra decorem, urbanitatem, quae illis ab institutoribus suis, a parentibus, majorem in modum domi commendatur. Et si suspicaris, eos inhonestam actionem ejusmodi patrasse, ne quaeras directe, utrum mollitiei, an incestus, vel sodomiae crimen? sed interrogabis, quid egerint, cum quo, etc.? Et hoc pacto ex poenitentis ore speciem peccati, elicies, quin subeas periculum docendi illam1).

1) Cfr. Gerson de arte audiendi confess. Tom. II. P.II. Consid. 17. 19.20.

Articulus III.

De poenitentibus instruendis et admonendis.

Obligatio confessarii poenitentes instruendi.

§, 98. Quam primum confessarius penitiorem animi statum poenitentis sui partim ex ipsa ejus sponte facta accusatione, partim ex auditis ad quaestiones positas responsis, usquequaque perspexerit, eundem pro ejusdem animi indole ac conditione conscientiae edocere, nec non admonere tenetur, ut totus quantus alius, isque novus, bonus atque justus coram Deo homo fieri satagat. Rituale Romanum confessarium hac de re monet, dicendo: „Audita confessione perpendens peccatorum, quae poenitens admisit, magnitudinem et multitudinem, pro eorum gravitate ac poenitentis conditione, prout opus esse viderit, opportunas correptiones et admonitiones paterna charitate adhibebit." Confessarius enim Doctor est poenitentium, cui incumbit, suos in iis, quae ad eorum statum et perfectionem pertinent, instruere et erudire, ut non primam duntaxat justitiae christianae partem, quae hortatur ad declinandum malum, sed etiam alteram, quae jubet facere bonum, impleant.

ut

Pariter Medicus est spiritualis, ad quem pertinent, verbis utar S. Gregorii Nazianzeni, "animae pennas addere, ac mundo eam eripere, Deoque dare, divinamque imaginem aut manentem conservare, aut periclitantem fulcire, aut delaps am in pristinum statum revocare, Christumque per Spiritum sanctum in pe; ctoris domicilium admittere" 1). Et si quilibet, etiam privatus, in certis circumstantiis, saltem ex charitate obligatur, proximum suum, si erret, admonere et instruere, quando scilicet admonitio judicatur necessaria, vel speratur majorem fructum allatura, quam incommodum: quanto magis hoc praeceptum urgebit confessarium, cui specialiter incumbit salus poenitentium? Quem in finem saepius in memoriam revocari juvabit verba Domini per Prophetam dicentis: „Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vivat: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia: ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo, ipse morietur, quia non annuntiasti ei: in peccato suo morietur, et non erunt in

1) Orat. 2.

memoria justitiae ejus, quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris justo, ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti" 1).

Instructionis delineatio.

§. 99. Ut in hac rerum amplissima materia justo ordine incedamus, partes principaliores, de quibus sermonem faciendum esse arbitramur, delineare placet Instructiones et admonitiones, quas confessarius peccata sua confitenti dare obligatur, A) ad poenitentis emendationem, et B) ad uberiorem in virtutis studio progressum promovendum spectant. Quoad primum, confessarii officium versatur circa rectam poenitenti parandam a) cognitionem officiorum ipsi incumbentium, et veritatum religiosarum, b) cognitionem sui ipsius, c) agnitionem peccatorum, d) cognitionem obligationum ex peccato prodeuntium, et denique e) curationem animi morbis adhibendam. Quod alterum momentum attinet, illud in eo consistit, ut confessarius poenitentem non tantum ad pie sancteque vivendum instruat et hortetur, verum etiam ad altiorem amplitudinis et puritatis, efficaciae et firmitatis gradum in christiana perfectione ascendendum evehat. C) Dantur et plures casus, in quibus confessarius, sive rogatus, sive non rogatus, dubia solvere, et decisionem facere, vel consilium dare tenetur; hinc partem illam, quae de dubiis solvendis, de decisionibus atque consiliis dandis agit, merito ad materiam referimus officii, quo confessarius poenitentem instruere obstringitur.

A. Instructio quoad rectam officiorum et veritatum religiosarum cognitionem.

§. 100. Qui adcurate et sollicite attenderit ad hominis animum, facile sibi persuadebit, voluntatis perversae causam in mediocri et minus exculto intellectu latere, atque defectivam cognitionem, notiones minus rectas, persuasionem vacillantem etc. immoralibus appetitionum et aversionum nostrarum manifestationibus esse fundamento. Intellectus et voluntas, etsi nonnunquam aperte sibi invicem repugnare videantur, tamen in actu ita conspirant, ut, quod alter appetitu dignum vel indignum modo decretorio judicaverit, altera reapse appetat, vel vero rejiciat. Confessarius desuper persuasus, saepe saepius necessarium esse videbit, immutationem

1) Ezech. III. 17. 21. Conf. Constit, dioeces. Ratis b. an. 1588. de Sacr. Poenit. Tom. VII. Conc. Germ. p. 1067. Synod. Prag. 1605. Tit. XX. Tom. VIII. p. 715.

A

« ÖncekiDevam »