Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Continuatio.

§. 104. Inter peccata, quorum turpitudinis ac pravitatis agnitionem confessarius poenitenti ingerat, ut eum ad firmum et efficax vitae mutandae consilium perducat, singularem mentionem peccata omissionis, et officiorum status laesio merentur, eo quod hujus generis peccata magnam partem ab hominibus parvi, vel minimi, imo nihili pendantur; hinc ea praeterire instruendo et monendo poenitentem minime licet. Quodsi confessarius, angulos abditos conscientiae ejusmodi bene lustrando et interrogando, invenerit plura omissionis peccata, moneat poenitentem illius in catechismo: "Vita malum, bonum age," et illius arboris ad ignem damnatae, quae nullos bonos fructus tulerat. Christus judex vivorum et mortuorum aliquando in nubibus coeli apparens damnabit non eos tantum, qui male egerunt, sed et qui bonum, quod facere potuissent et debuissent, non fecere. Pariter doceat, quae officia poenitens non adimpleverit, et quae officia in his illis circumstantiis ipsi inprimis sint adimplenda. Contingit enim haud raro, ut poenitentes ad confessionem accedant, quin de neglectis aut omissis officiis, statui ipsorum privis, sese accusent. Haec officiorum omissio culpam eo majorem inducit, quo gravius alicui munus incumbit, et quo graviora ex tali neglectu detrimenta timeri debent. Dictum hoc esto Magistris, Dominis, Patribusfamilias, Judicibus operumque praesidibus in officinis, etc. etc. qui saepenumero non perpendunt commissa ex neglectu officiorum suorum peccata. Huic dissolutioni occurrere tenetur confessarius admonendo quemvis, ut sedulo in officia muneris et status sui incumbat, et quidem ut servus Christi, faciens voluntatem Dei ex animo, non ad oculum serviens, et ut hominibus placeat1). „Omne quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum 2). Quantum bono publico conducat sedula officiorum status et muneris adimpletio, cogita quaeso, quam bellam faciem mundus indueret, si nemo status sui officio deesset. An non sufficeret istud ad reducendam subito innocentiam, quae ab initio vix se in conspectum dedit, et mox fugam arripuit?

Quoad agnitionem obligationum e peccato prodeuntium.

§. 105. Post haec confessarius poenitentem perducere tenetur ad agnitionem obligationum e peccato prodeuntium, nec non ad promptitudinem eas explendi, scilicet bene faciendo emendare, quod male fecerat. Qui revera non peccasse exoptat, peccata, quantum fieri potest, infecta facere adlaborabit. Aperta animi motio,

[blocks in formation]

quam fors praecedentes adhortationes produxerunt, gemitus aut vultus in lacrymis referens poenitentiam non sufficiunt; certissimum enim genuinae conversionis criterium certe in eo repositum censetur, si poenitens ad omnia ea praestanda paratissimum se sistit, quae ex peccato commisso praestare tenetur. Haec urgeat confessarius severum in modum, adeo, ut nullis praetensionibus effugiisque vanis praebeat aures; etiam poenitenti ipsi de strictissimi hujus officii vi et necessitate tanquam conditione, sine qua non, ad remissionem peccatorum persuadere, et benevola instructione ejusmodi obligationes faciliores et chariores reddere conetur. In iis adimplendis confitentem manuducat et indicet, quid et quantum sit praestandum, et qua ratione commodius faciliusve id fieri possit. Sic iniquum alienorum possessorem, ut fideliter et mox restituat male parta, damnumque exinde emergens resarciat, rite adhortetur; calumniatorem ad revocandam calumniam; malevolum detractorem ad expiandam injuriam praecipue per enarrationem et divulgationem bonae indolis et virtutum, quibus alter est insignitus; offensum ad promtam et sinceram reconciliationem; seductorem ad omnem scelestam connexionem tollendam, qua non ipse tantum ab ulteriori seductionis facto abstineat, sed etiam depravatos verbo et exemplo ab ipso vitio retrahere studeat; eum, qui publica edidit scandala, ad manifestanda tanta virtutis exempla, quibus alii de facta conversione persuadeantur, adigere summopere adlaboret; brevi: poenitentem promptum efficiat, ut eodem studio et fervore omni bono inhaereat, quo antea servitio peccati erat mancipatus; et pro viribus propter commissa mala satisfacere sit sollicitus.

Quoad ipsam curationem animi morbis adhibendam.

§. 106. Prudens et circumspecta praecautio a novis vitiis hic necessaria est. Emendatio, quae modo est praeparata, diuturna sit, et virtus, ad quam propius accessit poenitens, in neoconverso habeat fidelem et continuum sectatorem. Confessarius itaque eum edoceat et instruat, quomodo difficultates emendationi junctas superet, et quibus mediis haec egregia animi sensa nutriat foveatque. Confessarius peccata ex animo poenitentis, ut ita dicam, evellat, destruendo habitus vitiosos et consuetudines per frequentem peccatorum repetitionem contractas; disperdat passiones et inclinationes inordinatas, quae sunt quasi radices et reliquiae peccatorum, et dissipet occasiones proximas, praecipue, a quibus poenitens ad lapsum impellitur, et in antiquam miseriam protrahitur, atque hac ratione morbis animi, qui sunt peccata, curationem et medelam admoveat. Quod officium ultimum claudit functiones confessarii in emendando peccatore, et, ne omnis labor sit inanis, sedulam sollicitudinem et profundam curandi methodi intelligentiam postulat.

Quantum ad hanc animi vitaeque immutationem ac emendationem poenitentium, inprimis graviter peccantium, ne pristinis vitiis indulgeant, praecipua cura confessarii versari debet, a) circa peccata cordis interna, quae nonnunquam animum gravius sauciant, et periculosiora sunt iis, quae in manifesto admittuntur, atque peccatorum oris et operis fons et origo merito appellantur. Plurima namque peccata cogitationum flocci aut nihili pendi solent; sed horum peccatorum maxima est ratio habenda; mala enim animi affectio naturam peccati constituit. Essentia quippe vera peccati in perversa animi dispositione consistit, actus vero externi illius quasi corpus seu actualis exhibitio sunt. Haec ipsa mentis dispositio interne se prodit delectatione sic dicta morosa, (quatenus animus objecto peccaminoso libere immoratur), desiderio vel decreto. Qui his actibus internis seu cordis acquiescit voluntarie, non solum eis ipsis peccata committit, verum etiam externorum peccatorum causam praebet. Sacra scriptura interna cordis peccata non minus ac externa prohibet: "Abominatio Domini cogitationes malae" 1). Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo, 2). S. Augustinus de peccatis internis ita loquitur: "Quidquid vis, et non potes, factum Deus computat" 3), et alibi: "Si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum conjuge aliena, planum tamen aliquo modo sit, id eum cupere, et si potestas detur, facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur" *).

[ocr errors]

Quod attinet consensum, utrum pravis cogitationibus menti animoque obversantibus praestitus fuerit, nec ne, distinguendus est concupiscentiae motus triplex. "Is, qui omnino voluntatem antevertit, et quod inde consequitur, liber non est; is, qui omnino liber non est, quia voluntas eidem repugnat, quoniam tamen non satis ei reluctatur, consensum imperfectum eidem praebere censetur; et is, qui est omnino liber, quia cum cognitione, citra necessitatem, atque adeo cum affectione voluntas in eum fertur. Horum trium motuum primum peccatum non est, alterum veniale tantum, tertium procul dubio grave" 5).

Confessarius itaque, qui peccatoribns emendandis operam navat, peccatis internis exstirpandis sedulo adlaboret fontem peccatorum obturando. Ex. gr. Cajus confitetur, se in commercio quotidiano cum aliis contribulibus, et in laborando, saepe in blasphemias et exsecrationes erupisse. »Scisne, unde ejusmodi pessima verba in os tuum veniant? Dicam tibi, modo attende. Cor tuum non bene est dispositum ordinatumque; quod si cor tuum esset bo

2) Math. V. 28.

1) Proverb. XV. 26. 3) In Psalm. LVII.—4) Libr. 1. de libero arbitr. c. 2. Cfr. Matth. V. 11. XV. 18. XII. 34. Jacob. IV. 1. I. 14. — 5) S. Thom. quaest. disp. q. 15. a. 14.

num, essent et verba tua. Quodsi in corde tuo nullam impatientiam, nullam invidiam, nullam inimicitiam erga proximum, nullum taedium laboris nasci patereris, nullum verbum invidiae, inimicitiae, nullumque maledictum ex ore tuo prodiret. Nunc scis causam, ob quam verba peccatoria ex ore tuo prodeant; in corde latet fons, ibi haeret radix peccatorum. Nunc ostendam tibi viam, qua verba haec vitiosa declinare queas. a) Quam primum vel minimam cogitationem aut cupiditatem adverteris; quae impatientiam, iram, taediumque gignere possit, ejusmodi cogitationi cupiditatique fortissimam aliquam veritatem religiosam illico oppone. §) Quam efficacissimam veritatem, ut tempore opportuno occurrat, tum, quando in animo tuo omnia pacata sunt et tranquilla, attente revolvere oportet; occasiones diligenter explorare, in quibus ad iram invidiamque etc. tentari soles; proposita repetere, repetitaque oratione fulcire. 7) Ubi nihilominus in peccata priora prolapsus fueris, temetipsum ad judicium provoca et damna, genibusque flexis poenitendo Deum, ut indulgeat, exora, tibimet ipsi poenam aliquam dicta, novoque proposito capto, fructus divina clementia atque gratia Jesu Christi, gressus tuos ulterius fige. Quoties maledictum os tuum evomuerit, genibus flexis os admove vel ori Crucifixi, cogita judicium extremum, verhaque judicis damnantis: "Ite maledicti," memento maledicti, quod Deus super terram effuderit ob peccata etc."

Continuatio.

§. 107. In animi morbis curandis, quominus poenitens denuo vitiis indulgeat, confessarius etiam b) in praedominantem animi cupiditatem, et in peccatum, ex quo plura peccata tanquam ex fonte scaturiunt, intendat. Si enim Pater spiritualis in poenitentis vita fontem aliquem detexerit, unde plura, licet diversa, peccata promanare solent, et poenitentis animum eo inclinare non studuerit, ut pravae peccatorum matri obsistat, admovendo efficacissima media contra fontem malorum, nova atque nova continuo peccata promanabunt. Ubi vero peccatorum fluenta obturaverlt, eo ipso cessabunt, et radice extracta et deleta nil peccatorum illorum succrescere poterit. Sic S. Chrysostomus sapienter pronunciavit: "Mos est medicorum, ut non prius morbos abigant; quam eorum fontes occludant" 1). "Frustra enim, ut S. Ambrosius ait, cicatricem curaveris, si serpant interiora contagia, imo acerbatur vulnus, si foris clauditur, cum interius vulnus inaestuat” 2). Quaenam vero sint potiores vitiorum radices, breviter his S. Bernardus indicavit: „Si vis videre, qualis sit tua conversatio, et quam vere solida, vide,

[blocks in formation]

quid diligas, quid metuas, unde gaudeas, unde tristeris." "Quemadmodum optimus medicus, ut ait S. Isidorus, ad aegrotantis naturae subsidium arte instructus et armatus, cum variis morborum generibus obsidetur, adversus eum, qui acrius urget, in procinctu stans, eos, qui dilationem admittunt, in posterius servat, eodem modo et tu quoque medendarum animarum scientiam prudentia temperans, ad id, quod amplius urget, oculorum aciem intende, nam eo sanato spes est, fore ut reliqua etiam sanentur."

Quoniam vero fons peccatorum saepenumero in uno aliquo peccato praedominante latet, ab illo inprimis purgandus est poenitens, ut emendationem vitae sperare liceat. Ast quomodo agnosci potest peccatum, quod dominatur? Respondemus: a) Opus esse ad id peculiari gratia, quam largitur Deus iis, quos ad animarum regendaram curam evocat. b) Cognoscendum ante omnia esse proprium cor, omnesque illius motus dignoscendos, antequam cordis alieni motus ad examen vocemus. c) Diuturnam conscientiarum regendarum experientiam non levem conferre facilitatem ad hane distinctionem. d) Ubi saepius confessionem alicujus audivimus, non operosum esse, defectus in illo praepollentes cognoscere, dummodo ille non dissimulet, neque confessario desit diligentia et ingenium. Ubi licet obiter perpendere, quam male agant illi, qui saepe confessarium mutent. e) Dominans etiam poenitentis peccatum agnosci potest, cum primum sua crimina confitetur, si animus advertatur iis occasionibus, in quibus peccare consuevit, et si interrogetur, cur et quem ob finem ea, de quibus se accusat, peccata commiserit, quod ex sequentibus exemplis videre est. Supponamus aliquem confiteri, se festis diebus operatum fuisse, Missam non audivisse, in iras exarsisse, jurasse, percussisse, ultionis sensus fovisse; percontandum est, cur singula peccata patraverit. Si responderit, se ob lucri cupiditatem haec egisse, constat, in hoc dominari avaritiam. Si autem reposuerit, se iratum fuisse, quia contemnebatur, Missam non adivisse, quia a sociis recedere non audebat, ne illuderetur, dominans illius peccatum superbia est vel vanitas.

Exemplum. Rusticus confitetur: Neminem decepi, nil furatus sum, neque adulteravi, ab ultima confessione ante annum facta nil mihi conscius sum, nisi quod chartis ludendo saepe maledixerim, et domum redux uxorem prolesque percusserim, sociisque meis saepius biduum triduumque iratus fuerim. Conf. Quare tamdiu sociis iratus es? Poenit. Quia ludendo pecuniam meam amissam isti lucrati sunt. Conf. Modo audi, quid benevole tibi dicam: Neminem decepisti etc., ast propterea nondum justus Christianus et bonus es, nec adhuc jus ad regnum coelorum habes. Ecce Christianus bonus non tantum enormia vitat peccata atque flagitia, quorum apud tribunalia humana posset accusari atque puniri, sed abhorret ab omnibus, licet ipsi minima esse videantur, peccatis, quia Sanctissimus Deus eis

« ÖncekiDevam »