Sayfadaki görseller
PDF
ePub

offenditur, et S. Scriptura ait: "Qui minora non fugit peccata, mox in graviora labetur." Dein magna tua cupido ludendi valde peccaminosa est, et animi saluti maxime nociva. Ecce ipse fateris, te ludendo maledicere et objurgare et exsecrari solere, hoc ipso Deus offenditur, et socii aliique audientes scandalizantur. Domum ubi redieris, uxorem prolesque, quae nil mali tibi fecerunt, innocentes percutis. Estne hoc homine Christiano dignum? Minime gentium. Nonne piis conjugibus una mens unumque cor esse debet? nonne patrem oportet bonis exemplis praelucere subditis? licetne quempiam innocentem punire? Ira odioque plenus nihilominus tamen audes orare: „Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus." Quodsi fratribus iratum te mors occuparet, et tribunali divinae justitiae sisteret, quomodo misericordiam obtineres? Ecce horum omnium malorum nonnisi ludendi cupiditas mater est infelix. Quae mala consuetudo pecunia tua te spoliat, et rei tuae familiari multa detrimenta adfert; amorem uxoris et liberorum minuit; benedictione divina indignum te reddit terrena et coelesti; quomodo Deus benedicat rei tuae familiari, cum benedictionis fructus ludendo dissipes? Poenit. Modo intelligo, mihi a ludendo esse abstinendum, imo ipse jam lusui veledixissem, nisi spes mihi affulsisset deperditam pecuniam iterum recuperandi. Conf. Dilecte mi! aut pecunia relinquenda aut Dei amicitia. Jesus Christus dicit: "Quid prodest, si homo mundum universum lucretur, et animae suae detrimentum patiatur." Amice, nonne facile fieri potest, ut, te ludere pergente tantum absit, ut perditam pecuniam recuperes, ut plus adhuc deperdas? Pecunia ludendo amissa sit tibi poena a Deo injuncta pro insatiabili ludendi pruritu; promitte Deo, velle te non amplius ludere, et ora vehementer, ut tibi det gratiam, quod modo vis et promittis, actu adimplendi. Vita, quantum potes, socios lusus, omni vi aufer te ipsum illorum consortio, neque obsequere unquam illorum invitationibus, dicens eis: Jam sat ludendo pecuniae perdidi; vilipende eorum opprobria amore Dei, qui innumeris te cumulat beneficiis. Excita diebus dominicis et festivis in S. S. Missa firmum propositum propter Deum non ludendi. Id ipsum tibi qua salutare poenitentiae opus impono una cum quinque Pater et Ave usque ad proximam confessionem omni die dominica et festiva recitandis cum singulari intentione ad illa verba: "Ne nos inducas in tentationem; assiste mihi Deus, ne in priorem consuetudinem malam redeam." Quodsi poenitens habet, ponat aliquid in sinu pauperum.

Quod ipsa remedia seu subsidia attinet, quae emendationi peccatoris procurandae inserviunt, his enumerandis generalibus et specialibus hic loci supersedemus, pariterque methodum, qua applicentur, praeterimus, utpote quum de his omnibus sermo recurret copiosior infra Cap. III. hujus Sectionis.

Correptiones in finem emendationis.

§. 108. Praeter instructiones nonnunquam correptiones, et reprehensiones usurpandae veniunt. Correptio a divo Augustino animi medicina 1) vocatur, per quam ipsi sanitas restauratur. Unde S. Isidorus: "Sacerdotes, inquit, pro populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant”2). Ne vero contingat, ut poenitens correptionibus potius exacerbetur, quam emendetur, in usu illarum sequentes serventur regulae Prima: Raro et nonnisi urgente necessitate correptiones adhibeantur, ita ut etiam in his ipsis, non nobis, sed Domino ut serviatur, instemus. Altera Nunquam non ratio habeatur a) personarum, quae reprehendendae sunt, b) peccatorum, propter quae hoc remedium adhibetur, c) modi et temporis, quo usurpandae sunt. Nam a) personas quidem quod attinet, non 'omnes promiscue reprehendendae sunt, etiamsi peccatis gravioribus onustae deprehendantur. Non enim decet seniores magnamque habentes auctoritatem sive ecclesiasticam sive secularem reprehendere, uti monuit S. Paulus, dicens: "Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem" 3). Si enim cum hac reverentia agas, magis eum incitabis ad suum peccatum deserendum. Idem confirmat S. Leo, dum monet, „ut, cum sacerdotes peccant, plus erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam comminatio, plus charitas quam potestas, nisi delicti atrocitas majorem exigeret sententiam *). Nec ii, quia signa magnae contritionis et ferventis propositi emendationis prae se ferunt, durius increpandi sunt, cum finis, qui per ejusmodi reprehensiones intenditur, jam obtentus videatur. Hinc Ipse quoque Christus Mariam Magdalenam, licet grandem peccatricem, non graviter increpuit, nec pater ille filium suum prodigum redeuntem durius allocutus est; sed potius cecidit super collum et osculatus est, quia utraque haec persona extraordinaria poenitentiae signa exhibebat. Neque etiam iis, qui timidiores et pusillanimis conscientiae sunt, aut etiam ingenii exulcerati, hoc reprehensionis remedium adhibendum est, ut, sicut de Servatore Isaias praedixit, lignum quassatum non conterat et lignum fumigans non exstinguat"), sed potius benigna exhortatione animique charitate et condolentia pleni significatione erigat et conservat. Soli vero poeni tentes durioris naturae et exiguae capacitatis hoc medio curandi sunt, ut qui tali stilo duritiei et pertinaciae ipsorum proportionato magis percelluntur.

b) Jam quoad peccata, ob quae poenitens reprehendendus est, arbitramur, si plura asserat poenitens, eum non de omnibus in con

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

fuso, nec de singulis in particulari increpandum esse, sed duo aut tria graviora accipienda, eaque gravius reprehendenda; nam doctrina universalis parum utilis, experientia ipsa docente, comperta est, si vero ad particularia multa descendatur, nimis gravis accidit, applicata autem ad ea, quae sunt magis noxia, fructuosior plerumque existit.

c) Modus corripiendi ordinarie parcus potius quam prolixus, benignus quam severus, patris potius quam judicis affectum prae se ferens sit oportet, ut jam olim sapienter monuit S. Gregorius Nazianzenus dicens: "Hanc rationem tene, ut partim illum corrigas, idque leniter et humane, non ut hostis, neque ut durus et rigidus medicus; Christi discipulus es mitis et benigni, qui nostras infirmitates pertulit." Nec enim oportet illum, qui peccato aliquo sit praeventus insolenter obruere, sed clementer monere, nec persequi jurgio, sed juvare consilio; nec cum insolentia in eum erigi, sed cum dilectione corrigere" 1). Nisi molli. manu tractentur vulnera, non coalescunt, exulceranda, si durius perfricentur, Pharmacopaeam subi, amarae ibi potiones vel miscentur saccharo, vel auro illiniuntur, ne deterreant: correctio si blanda sit, suavius accipitur, et curat efficacius. Denique tempus in reprehensionibus attendatur, ut scilicet reprehensio et correctio, ubi opus fuerit, non in principio confessionis, aut dum poenitens peccata enarrare pergit, sed in finem differatur, ne fors poenitens timore gravioris reprehensionis absterritus reliqua peccata silentio reprimat.

[blocks in formation]

§. 109. Unum quod restat, quodque quam saepissime non possumus non inculcare, illud est, 1) ut confessarius meminerit, ad peccatoris emendationem opus non esse tantum humanae industriae, sed potius divinae gratiae. „Negavit Petrus, et non flevit, quia non respexerat Jesus. Negavit tertio, respexit Deus, et statim flevit, et flevit amarissime” 2). Quapropter crebro et ardenter pro tali poenitente oret, maxime quando Christum sub sacro in manibus habet, nam, ut Apostolus ait, "non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis" 3). Et Christus ipse profitetur; Nemo potest venire ad Patrem, nisi Pater traxerit eum" 4), Confer Concilium Tridentinum, quod gratiam Dei ad conversionem peccatoris necessariam esse docet 5).

2) Ut non abjiciat animum, nec desperet de poenitentis emendatione: si enim medicus desperet, quid aegrotus faciet, si dux pugnae fugit, quid faciet miles? „Certe in rerum natura, teste S.

1) S. Chrys. hom. 24. in Matth. 2) S. Ambr. c. 6. Apolog. David. 3) Rom. IX. 16. 4) Joan. VI. 44.5) Sess. VI. can. 3.

[ocr errors]

Basilio, nil est, quod non diligentia corrigatur, neque vitium ullum adeo grave, quod non Dei timore pervincatur" 1). Et S. Leo: „Dum in hoc corpore vivitur, nullius desperanda reparatio, sed omnium est optanda correctio auxiliante Domino: Qui erigit elisos, solvit compeditos, illuminat caecos" 2). Quodsi agri cultores viam et rationem invenerunt, qua amygdali alias acerbae dulcia proferant, cur via non inveniatur ad vitiosos mores mutandos? „Et forte, ut sapienter animadvertit S. Chrysostomus, si hodie verbis tuis non obtemperat, postea obtemperabit, et si neque secundo et tertio admonenti obtemperabit, iterum tamen te videns urgentem forte erubescet, et reveritus tuam curam ab his, quae offendunt, desistet. Non videtis, quanta Deus longanimitate nos tolerat, et quomodo quotidie negligimus obtemperare mandato ejus, et neque sic cessat a cura nostra? Simili modo et nos erga fratres nostros bene affecti magnam faciamus diligentiam, et reluctemur maligno illi daemoni, ut irritos ejus faciamus conatus” 3).

3) Diligenter caveat confessarius, ne aut labore in curatione suscepto defatigatum se ostendat, aut certum divinae misericordiae justitiaeve tempus praescribat, ne, sicut in hoc seniores Bethuliae imitaretur, dicentes: "Quinque dies exspectemus a Deo misericordiam, si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, trademus civitatem," ita et audiat cum iisdem: „Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum diem constituistis ei. Non est iste sermo, qui misericordiam provocet, sed potius, qui iram excitet"). Potius ergo cultorem vineae imitetur, qui, cum Dominus vineae ficulneam sterilem reperiens succidi jussisset, dixit ad illum: „Dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora; et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam" 5). Vel medicum, qui, cum graviorem viderit morbum, non desistit, nec molestia oppressus deficit, sed ad ferenda remedia diligentius se accingit, quod nos facere jubet S. Chrysostomus, „nam quanto impudentior atque pertinacior fuerit, tanto magis ad emendationem ejus absque ira et molestia studendum est” “).

4) Si vero per media nihil omnino fecisse se advertat, non turbetur, sed potius memorabilem S. Bernardi sententiam ponderet: „Noli, inquit, diffidere, curam exegeris, non curationem." Denique audisti: "Curam illius habe," et non cura, vel sana illum. Verum dixit quidam: non est in medicis semper, relevetur ut aeger; at melius tibi propono de tuis. Paulus loquitur: „Plus omnibus laboravi,” non ait, plus omnibus profui, aut plus omnibus fructificavi: verbum insolens religiosissime vitans. Alias autem noverat homo, quem docuit Deus, quia unusquisque secundum laborem accipiet,

[ocr errors]
[ocr errors]

1) Reg. 10. 2) Serm. 33. c. 5. - 3) Hom. 41. in Gen. - 4) Jud. VIII. 13. 5) Luc. XIII. 8. 6) Hom. 61. in Matth.

12.

[ocr errors]

-

non secundum proventum. Ita, quaeso et tu fac, quod tuum est, nam Deus, quod suum est, faciet: absque tua sollicitudine et anxietate curabit; planta, riga, fer curam et tuas explevisti partes. Sane incrementum, ubi voluerit, dabit Deus, non tu; ubi forte voluerit, tibi nihil deperibit dicente Scriptura; "Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum" 1). Securus labor, quem nullus valet evacuare defectus" 2). Et S. Chrysostomus: "Quodsi post largam admonitionem in iisdem vitiis perseveraverint, ne sic quidem nos desistimus, illis, quod rectum est, consulere, quandoquidem et aquarum venae, etsi nullus veniat aquatum, manant tamen, et fontes, quamvis hauriat nemo, tamen scatebras emittunt, et omnes, etsi nemo bibat, nihilosecius fluunt; sie oportet et illum, qui concionatur (aut alio modo hortatur), quamvis nullus auscultet, tamen praestare, quidquid in ipso situm est3).

5) Ubi autem labor isthic sacer e votis successerit, et poenitens in viam salutis redierit, gratiae agantur Deo, qui dedit velle et perficere in poenitente et poenitentiario; quoniam nihil est, qui plantat, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus, cui laus et honor et potestas in saecula.

B. Institutio ad perfectionem christianam.

§. 110. Instructiones et admonitiones, quas confessarius poenitenti suggerit, eo tendunt, ut peccatis hucusque commissis pro viribus valedicat, habitus vitiosos exstirpet, atque tumultuantes naturae depravatae affectus spiritui subjugare satagat, seseque gratia divina opitulante emendet. Verum hoc pacto confessarii officium, quod instructionem et hortamen spectat, ex integro haud absolvitur, sed requiritur insuper, ut poenitens ad perfectionem quoque christianam instituatur, et indies ad majorem perducatur. Quod olim dixit Dominus Jeremiae: "Ecce constitui te super gentes, ut evellas et dissipes, aedifices et plantes," idem nunc repetit singulis confessariis, qui non solum debent evellere vitia e suis poenitentibus, sed etiam debent in illis virtutes inserere. Nam non sufficit, ut declinemus a malo, sed necesse est quoque, ut in virtute proficiamus continuo majori. „Natura nostra, manente adhuc mortalitate, mutabilis, etiamsi ad summa quaeque virtutum studia provehatur, semper tamen, sicut potest habere, quo recidat, ita potest habere, quo crescat Et haec est perfectorum vera justitia, ut nunquam praesumant, se esse perfectos, ne ab itineris nondum finiti intentione cessantes, ibi incidant in deficiendi periculum, ubi proficiendi deposuerint appetitum. Nemo nostrum, dilectissimi, tam perfectus et sanctus est, ut perfectior sanctiorque esse non possit, 1).

1) Sap. X. 17.

[ocr errors]

2) Libr. 4. de Compunct. c. 7. 3) In conc. de Laz. 4) S. Leo, M. serm. 40. c. 1.

« ÖncekiDevam »