Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Consistit vero christiani hominis perfectio in perfecta charitate erga Deum et proximum, vel potius in serio constantique studio ad perfectam charitatem pertingendi. Haec charitas quascunque virtutes complectitur, idque sub duplici ratione: a) qua media et adminicula, quibus quis ad perfectam charitatem contendit, et b) qua exhibitiones, quibus flamma isthaec divinitus accensa, quaquaversus se prodit et exserit; nam charitas patiens est, benigna est etc. 1). Ast prout singulae hae virtutes diversos admittunt gradus, tum amplitudinis et puritatis, tum efficaciae et firmitatis, prout charitas, qua in Deum hominesque ferimur, major minorque existit; sic etiam gradus perfectionis distinguuntur infimus, summus, intermedius. Hinc multum errant, qui perfectionis essentiam in meris exercitiis pietatis vel mortificationis reponunt, finem cum subsidiis praepostere commiscentes. Unde, prout S. Franciscus Salesius disserit, quidam se multum profecisse opinantur, si multum et frequenter jejunent, alii, si plurimas quotidie preces et orationes decurrant, alii, si largas eleemosynas erogare consueverint etc., cum tamen in exequendis suis officiis desides, in sensu suo abundantes, queruli, pervicaces, incompositi, invidi ac infrenatae linguae esse soleant.

Etiamsi vero charitas, qua perficimur, una eademque semper sit, pro diversa tamen hominum indole diversas quoque formas prae se fert; aliter e. g. in personis Deo singulariter dicatis, aliter in secularibus, aliter in solutis, aliter in conjugatis se exhibet, imo ipsis quoque viribus et officiis singulorum semet adtemperare solet. Falluntur ergo, qui studium perfectionis solis religiosis et viris ecclesiasticis assignantes, illud cum vita forensi vel militari, aut cum statu conjugali componi posse negant; etenim unusquisque in ea conditione, ad quam vocatus fuit, ad perfectam Dei et proximi charitatem provocatur, ut sincere et efficaciter velit quae et quia Deus eadem pro diversis rerum adjunctis expetit, quod, ubi quis assecutus fuerit, ex suo genere psrfectus haberi debet 2).

Regulae practicae in ducendis ad studium perfectionis poenitentibus.

§. 111. Quoniam nullus progressus in virtute sperari potest, nisi firmo et efficaci desiderio teneamur, ad primas confessarii partes pertinet: 1) ut poenitentes suos ad vivum proficiendi desiderium accendat. Scilicet ut S. Augustinus inquit, „haec est vita nostra, ut desiderando exerceamur." "Beatos praedicat Salvator Optimus, qui esuriunt et sitiunt justitiam;" et tepidos illa tremenda comminatio spectat: "Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.

[ocr errors]

1) 1. Cor. XIII. 2) Cfr. A. Stapf. Theolog. moral. V. VI.

Quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus" 1). - Desiderando capax efficieris, ut implearis. Deus vult, ut anima, quae imbrem divinae gratiae suscipiat, sit sitiens: „Effundam aquam super sitientem" 2). Sit autem hoc desiderium ardens, forte et efficax. Ardens quidem, ut quis ad perfectionem feratur instar famelici ad cibum, instar sitientis ad potum. Forte, ut animum contra difficultates erigat, et virtutis studio firmet: has enim qui horrent, virtutem solidam non assequentur. »Volunt, inquit S. Gregorius, esse humiles sine despectu, esse contenti propriis, sed sine necessitate, esse casti, sed sine maceratione corporis, esse poenitentes, sed sine contumeliis, et cum adipisci virtutem quaerunt, sed labores virtutum fugiunt, quid aliud est, quam exhibere belli certamina in campo nesciunt, et triumphare in urbibus concupiscunt" 3). Denique efficax sit oportet, videlicet quod ad praxin operationis externae perveniat, contemtisque hominum dicteriis et propriis commoditatibus sectetur non consolationes spirituales, neglecta virtutis substantia instar pueri, qui butyrum pani allitum delingit et panem negligit, sed virtutes constantes et firmas, quae sibi in omni loco, tempore et occasione constent. "Non ad mensuram, ait S. Hieronymus, dat Deus, sed secundum dispositionem cordis nostri"). Unde secundum propositum et dispositionem nostram, cursus profectus nostri. Quare ne seria proficiendi voluntas evolet, confessarius omnia devitet, quibus alii a continuo virtutis et perfectionis studio deterreantur. Hinc absit, ut perfectionis studium ceu rem nimis arduam describat; pariter cavebit, ne pietatem quasi tetricam omnisque gaudii expertem exhibeat, quippe "quae ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae:" imo jugum Christi semper ceu suave et onus ceu leve proponat 5).

2) Ut non nimis urgeat poenitentem, volens, ut uno quasi volatu ad culmen sanctitatis ascendat, sed paulatim et per gradus ducat. „Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem" "). Discernuntur autem tres potissimum gradus: infimus, si quis ad extremos quasi virtutis limites subsistit, et ea tantum observat, quae sine aperto periculo negligi non possunt, summus, dum scilicet virtus aliqua ideam Evangelii, quantum in hac vita fieri potest, plane assequitur, -intermedius, qui utique amplam latitudinem admittit, dum virtus aliqua gradum infimum excedit, atque summo magis magisque propior redditur. Sic triplicem humilitatis gradum statuit S. Bernardus, primum videlicet, nolle dominari, alterum, velle subjici, tertium, in ipsa subjectione quaslibet contumelias et injurias illatas aequanimiter pati.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Eumque in finem meminerit, sic esse regnum Dei, teste Christo, quemadmodum si jaciat homo semen in terram, et dormiat et exsurgat nocte et die; et semen germinet et increscat, dum nescit ille; ultra enim terra fructificat primum herbam, dein spicam, dein plenum frumentum in spica. Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quia venit messis 1). Super quae verba more suo eleganter discurrens S. Gregorius: „Primum, ait, profert herbam tenerarum virtutum tyronum gradui accommodatarum, postea prodit culmus, qui operibus praestantioribus corroboratur, fitque solidior et firmior; postea prodit spica cum operibus proficientium propriis, denique provenit spica plena granis, qua proferuntur opera pleniora et praestantiora, quae sunt perfectorum propria" "). Et S. Paulus: „Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo; lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis" 3).

3) Ut eos, qui majorem perfectionis christianae gradum attingere satagunt, moneat sedulo de humilitate et firma erga Deum fiducia, tanquam omnis virtutis fundamento. Quo magis aedificium in altum exsurgit, eo magis quoque haec basis solidari debet, ne, ubi descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, fiat ruina illius magna. Si perfectionis aliquid attigisti, die cum Apostolo: „Non quod jam apprehenderim aut perfectus sim, sequor autem, si forte comprehendam, in quo comprehensus sum" 4). Nam ubi tibi placuisti, ibi remansisti; si autem dixeris; sufficit, periisti. Humilitas reprimit audaciam et si quam de se ipso conceperit fiduciam. Fiducia autem erga Deum erigit illum, qui, dum post diuturna exercitia se multis adhuc infirmitatibus subjectum videt, ideo turbari, mente dejici, aut de profectu suo desperare inciperet. Virtus in ipsa infirmitate perficitur.

4) Ne vero poenitens in devia abeat, omni ope adnitatur confessarius, ut quem erudit ad perfectionem, suas sibi tentationes incursantesque animum cogitationes aperiat. Quapropter director spiritualis, qui dirigit poenitentem secundum Christi doctrinam, in concedendis poenitentiae et mortificationis operibus prudentem rationem habeat totius conditionis internae et externae poenitentis. Non enim fert omnis omnia tellus. Magis in mortificatione interna, quam externa exerceatur; in humilitate nempe, patientia, mansuetudine, conformatione ad voluntatem divinam; in his enim plane nullus excessus timendus est, cum mortificationes externae plus tamen aestimationis non mereantur, nisi quatenus ad virtutes internas conducunt.

5) Confessarius non contentus sit, poenitenti communes vias

[blocks in formation]

ostendisse ad perfectionem obtinendam, sed etiam ad perfectionem cujusvis statui, conditioni, profectui et viribus convenientem, illum perducere studeat. »Unusquisque Deo, quod poterit, offerat, quovis tempore, quovis genere vitae et fortunae, pro praesentis facultatis modulo, pro gratia sibi concessa, ut per omnes virtutis modos omnes regni coelestis impleamus mansiones" 1). Quae enim esset christiana perfectio, si materfamilias tempore, quo liberis, quo rei domesticae invigilandum, multas horas sacris insumeret; si filia, cui domi laborandum est, dum parentes in victu aliisque necessariis comparandis adjuvandi sunt, templa viseret, vel lectioni sacrae vel orationi vacaret? Deus magnus Paterfamilias officia distribuit, cuique statum et functiones assignavit; huic sanctae voluntati qui ex majori charitate et reverentia magis se conformat, vitam magis devotam gerit, neque opus bonum est, nisi conforme voluntati divinae. Certo Christus Dominus non placuit minus Patri vitam privatam triginta annis agens, laborans in officina Nutritii sui et Matri obediens, quam postea Regnum Dei praedicans et patrans miracula.

Praecipue vero laboret confessarius, ut poenitentes assuescant, omnia sua opera ad Deum referre, omnia, de manu Ipsius acceptare, Ejusque voluntati aequo animo acquiescere. Atque haec propriae voluntatis resignatio non solum ad eventus perarduos et rariores, sed etiam ad obvios et quotidie recurrentes, paucis: ad res omnes extendatur. Assidua et laboris plena est doctrina; ad summa nonnisi magna contentione ascenditur. Verum dicente Apostolo „qui coepit in vobis opus, perficiet illud usque in diem Jesu Christi” 2). Media et subsidia, quibus in continuato perfectionis studio perficimur, ethica et inprimis ascesis christiana docet. Praecipua vide infra C. III. Art. 11.

Materia et fons instructionum et admonitionum.

§. 112. Materiam adhortationis praebet frequenter ipsa poenitentis accusatio. Pro confessionibus autem, communissimos infirmitatis humanae errores, et leves solum naevos continentibus, bene faciet confessarius, si praeparet materiam (non verba) exhortationis, praemittens orationem et perpensionem quamdam, antequam ad confessiones audiendas se accingit. Desumi autem materia poterit ex circumstantiis temporis, aut loci, aut ex indigentiis illius temporis specialibus; item ex festivitate; quae agitur, ex Evangelio illius diei; item ex obligationibus, periculis status, in quo

[ocr errors]

2) Phil. I. 6.

1) S. Greg. Naz. or. 9. Vide librum perutilem Alphonsi Rodriguez (Roderici) S. J. Exercitium Perfectionis. P. I. tract. 8. de Conformitate voluntatis nostrae cum divina. Prodiit germanice Viennae typis Mechitharisticis: Des ehrw. P. Alphons Rodriguez Uebung der Vollkommenheit. Wien 1836.

poenitens vivit; a commodis spiritualibus, quae status iste offert; et a modo, ad quamdam in illo perfectionem contendendi.

Materiae quasi generales sunt: horror peccati gravis, imo et levioris, nobilitas justitiae, fides, spes, charitas in Deum et proximum, pericula omnibus communia; fallacia tentationum, inconstantia humanae mentis, item praxes piae etc. illius status hominibus accomodatae. Alias et sat copiosas materias suggerent opera poenitentiae, quae a confessario dictantur. De quibus vide infra.

Quoniam vero confessarius non qua doctor Religionis naturalis sacro tribunali insidet, sed qua Christi vicarius, hinc hortari et docere debet, non suum, sed Dei verbum annuntiando peccatoribus. Testis est quoque experientia, profecto quam plurimis omni scientiarum genere ornatis nuda rationis dictamina atque imperativa haud sufficere. eisque sub vitae vesperam humana sapientia ad nauseam saturatis Dei oracula quam jucundissime sapere. Verba sacratissimo Ipsius Dei ore prolata magis feliciusque in animum agere, quam verba humana, quis inficias ibit? Deus ita vult, Dei haec est voluntas, res decisa. Verba sacrae Scripturae et S. S. Patrum majori benedictione gaudent, quam verba doctissimorum hominum. Quapropter haurire oportet doctrinas atque hortamina non ex ratione et experientia solum, sed inprimis ex dogmatibus fidei morumque catholicis, ex sacris utriusque Testamenti literis sanctorumque Patrum effatis. „Sacra scriptura divinitus inspirata utilis est ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus” 1). Ne coelestis ille thesaurus sacrorum librorum neglectus jaceat, utpote quem Spiritus sanctus summa liberalitate hominibus tradidit, Tridentina synodus sacrarum scripturarum lectionem sacerdotibus commendat maximopere 2), S. Hieronymus ad Eust. „Die noctuque sic mente revolvantur scripturae sacrae, ut tenenti codicem somnus obrepat, et cadentem faciem pagina sancta recipiat."

Accedit, quod in poenitentibus instruendis et admonendis acta vitae Sanctorum plurimum valeant, quae confessarius in suas partes deducere noverit. Verum enim vero scientia sola in conscientiarum arbitris vix proficiet, nisi haec continua veritatum religiosarum meditatione animetur nutriaturque, et vitae sanctimonia sit conspicua.

Indoles earundem.

§. 113. Instructiones et admonitiones, quas confessarius poenitentibus ad procurandam emendationem vitaeque christianae perfectionem impertitur, 1) mansuetae sint omnes charitateque

1) II. Tim. III. 16. 17. - 2) Sess. VI. cap. 1.

« ÖncekiDevam »