Sayfadaki görseller
PDF
ePub

jugio contrahendo renuntiet. Quoad tertiam quaestionem jusjurandum nonnisi ex gravi ratione conceditur, jurare ex causa quacunque futili idem esset, ac vilipendere tam sanctum religionis actum. Monenda igitur est poenitens, ne unquam ob momentaneam zelosi amantis voluntatem in jusjurandum consentiat, etsi salva veritatc praestare hoc possit; ut praeterea sponso oportuna occasione data manifestum reddat, se ob jurisjurandi gravitatem et sanctitatem jurare non debuisse, nec sibi confessarii sententia edoctae in posterum licitum esse pari in causa jurare. In hoc ipso vero ea cautione versetur, ut novae suspicioni oriundae omnis locus adimatur.

3) Uxor a marito moribundo rogatur, ut jurejurando interposito promittat, se ad alias nuptias ipso defuncto non amplius transituram esse. Assentit petitioni emisso in hunc finem juramento. Jam de his in confessione se accusat. Quid, si hoc non obstante ad novas nuptias transierit? quid, si antequam ineat matrimonium, confessarium consulat? quid, si jam a tertio gravida sit? quid, si ob datam fidem, se non amplius alteri nupturam, haeres totius substantiae defuncti scripta fuerit?

Resp. Poenitentem hanc culpa gravi conscientiam suam onerasse eo, quod emisso nihilominus jurejurando alteri nupserit, certum est; quare si ante matrimonium contrahendum consilium a confessario expetit, moneri debet de juramenti obligatione. Ast ubi salus poenitentis periclitaretur, quatenus timendum esset, quominus castimoniam vitae servatura foret, cedendum est, ut dispensatione accepta matrimonium inire possit; quod casu posito, quo gravida jam est, vel suadere oportet. Quoad haereditatem vero sub conditioné obtentam, ad restitutionem tenetur.

Plura vide infra de restitutione ob injustam laesionem.

Caput II.

De principiis generalibus circa contritionem observandis.

Contritio.

§. 116. Contritio est pars Sacramenti Poenitentiae praecipua et omnium maxime necessaria, utpote qua deficiente Sacramentum vita omni ac virtute destituitur, velut corpus sublato spiritu. Est autem contritio, ut Tridentina synodus docet, "animi dolor ac detestatio de peccato commisso cum proposito non peccandi de cetero;" deinde paucis interjectis definitionem allatam explicans et argumentis firmans ita pergit 1): "Declarat igitur sancta Synodus,

1) Sess. XIV. cap. 4.

[merged small][ocr errors][merged small]

hanc contritionem non solum cessationem a peccato et vitae novae propositum et inchoationem, sed veteris etiam odium continere juxta illud: "Projicite a vobis omnes iniquitates vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum" 1). Et certe, qui illos sanctorum clamores considerat: „Tibi soli peccavi, et malum coram te feci:" „Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum; recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae," et alios hujusmodi generis, facile intelligit, eos ex vehementi quodam anteactae vitae odio et ingenti peccatorum detestatione manasse."

ac

Definitio haec nihil continet, quod non sit ad remissionem peccatorum ex ipsa rei natura necessarium ; nam qui Deum offendit ex praepostera ad creaturas conversione, quo in gratiam redeat, necesse est, ut a rebus creatis se avertat, et convertatur ad Deum, atque hoc fieri non potest absque peccati odio et detestatione, proposito non peccandi de cetero: ubi enim peccati detestatio non est, manet affectus ad peccatum commissum; et ubi non est propositum non peccandi, manet affectus ad peccatum futurum. Porro detestatio peccati illud in animo peccatoris necessario efficit, ut dololorem de illata Deo injuria concipiat, omnemque affectum ad peccatum deponat. Hinc S. Ambrosius dicit: „Poenitentia est: mala praeterita plangere, et plangenda non committere" 2). "Non vult. Deus, ait S. Augustinus, sacrificium trucidati pecoris, sed vult sacrificium contriti cordis” 3).

Prout contritio est pars Sacramenti, ad eam pertinent, quae Synodus sacra adjecit; „cum voto praestandi reliqua, quae ad rite suscipiendum Sacramentum requiruntur.”

Divisio.

§. 117. Varia et multiplex ratio esse potest, quae dolorem de peccato commisso et propositum ab eo deinceps abstinendi procreat, eaque est interdum naturalis, ut: metus infamiae aut vitae aut damni, et detrimenti exinde secuti vel imminentis, aut praemii alicujus temporalis cupiditas. Verum hunc dolorem omnes ad recuperandam Dei amicitiam insufficientem dicunt; ex isto enim poenitens non de peccato, sed nonnisi de ejus consectariis dolet, et simul, dum ultra naturam non assurgit, testatum facit, se verae detestationis suae immemorem solis terrenis inhiare; hinc omni amore Dei destituitur.

Quando autem dolor et detestatio de peccato commisso cum proposito de cetero non peccandi elicitur per gratiam, et ex motivo per fidem proposito, contritio dicitur supernaturalis. Dividitur haec in perfectam et imperfectam, prout excitati ed adjuti per divi

1) Ezechiel. XVIII. 31.

- 2) Serm. 40.—3) De civit. Dei. c. 5.

nam gratiam peccata vel ex motivo charitatis theologicae detestamur, eo quod Deum summum et omni amore dignissimum donum offenderimus; vel de iisdem ex motivo inferiore dolemus, scilicet ex metu poenarum infernalium, vel propter consideratam peccati turpitudinem. Contritionem imperfectam etiam attritionem vocant. Ex his perspicitur, quantum intersit inter contritionem etiam imperfectam et contritionem naturalem. Illa siquidem ex fide est, estque supernaturalis ordinis, haec terrena est, nec quidquam valet in salutis negotio. Talis erat contritio Antiochi regis 1), talis erat contritio Esau 2). Distinguendum tamen est motivum contritionis ab occasione, qua quis ad contritionem et poenitentiam excitatur, v. g. casu adverso, morbo, vel alia quacunque afflictione, unde multi occasionem sumunt redeundi ad Deum per contritionem de peccatis conceptam ex quodam motivo supernaturali.

Qualis contritio Sacramento Poenitentiae necessaria.

§. 118. Quaestio haec summi momenti est, utpote quum reconciliationem cum Deo attineat. Tutissimum in hac difficultatibus obsepta re esse arbitramur, si prius ipsius Tridentinae Synodi sensa et definita audiamus. Docet sacra Synodus: "Etsi contritionem hanc aliquando charitate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc Sacramentum actu suscipiatur; ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni sine Sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam. Illam vero contritionem imperfectam, quae attritio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennae et poenarum metu communiter concipitur, si voluntatem peccandi excludat cum spe veniae, declarat, non solum non facere hominem hypocritam et magis peccatorem, verum etiam donum Dei esse, et Spiritus sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantum moventis, quo poenitens adjutus viam sibi ad justitiam parat. Et quamvis sine Sacramento Poenitentiae per se ad justificationem perducere peccatorem nequeat; tamen eum ad Dei gratiam in Sacramento Poenitentiae impetrandam disponit" 3). Itaque 1. contritio perfecta est quidem idea seu exemplar, ad quod tum poenitens eluctari, tum confessarius eundem evehere studeat ; attamen etiam contritio imperfecta peccatorem ad Dei gratiam in Sacramento Poenitentiae impetrandam disponit, dummodo voluntatem peccandi excludat. Quam primum enim voluntas peccandi excluditur, amor aliquis aeternae justitiae jam adest, et quamvis talis poenitens adhuc valde infirmus sit, non tamen amplius vitiosus dici potest, et proinde ad recipiendam Dei gratiam, quae ex opere operato per Sacramentum confertur, dispo

1) II. Mach. IX. 2) Gen. XXVII. 3) Sess, XIV. cap. 4.

[ocr errors]
[ocr errors]

situs existit. Jam vero aliquem saltem amorem Dei adesse oportere,
sacrae literae affatim docent. "Qui non diligit, manet in morte" 1).
"Si charitatem non habuero, nihil sum, si distribuero in cibos pau-
perum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum
ita ut
ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest" "). Et
alibi anathema dicit Apostolus „omni, qui non amat Dominum Je-
sum Christum" 3). Quin imo nota sunt verba Salvatoris: „Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua." S.
Chrysostomus ait: "Cum peccaveris, ingemisce, non quod poenas
daturus sis, nihil enim hoc est, sed quod Deum tuum offenderis tam
benignum, tam te amantem, tam denique saluti tuae appensum, ut
Filium quoque suum tua causa tradiderit"). Quare contritio im-
perfecta, ut ad gratiam in Sacramento Poenitentiae obtinendam suf-
ficiat, amorem Dei aliquem conjunctum habeat necesse est 5).
Si autem quaeras, qui Dei amor in Sacramento Poenitentiae requi-
ratur, dicimus cum cl. D. Liebermann: „In Sacramento sufficit at-
tritio seu contritio imperfecta, cum amore spei seu castae concu-
piscentiae. Triplex nimirum distinguitur Dei amor. Primus Deum
amat, ut Beatitudinis largitorem. Secundus, ut Ipse est merces no-
stra magna nimis. Tertius, ut est in se infinite perfectus. Primus
est amor spei simpliciter; Tertius amor purae et perfectae chari-
tatis. Secundus inter utrumque medius est, et de utroque partici-
pat, et gradum constituit in amore spei ultimum, et in amore chari-
tatis primum."

2) Quamvis timor ex Gehennae metu ortus, quo quis peccatum odit, quod aeternam felicitatem nobis adimat, sit bonus et laudabilis, utpote domum Dei et Spiritus sancti impulsus; timor tamen mere servilis, quo quis de peccato dolet metu Gehennae, vel propter amissa praemia aeterna, quin peccati affectum exuat, cum implicita saltem voluntate, illud, si impune posset, committendi, malus est; non quidem ratione objecti, sed ratione subjecti prave dispositi; hine hominem absolutione sacramentali indignum reddit. „Hic timor manus quidem adstringit, cor autem non mutat" "). „Et inaniter putat, se esse victorem peccati, qui timore poenae non peccat; quin etsi non impletur foris negotium malae cupiditatis, ipsa tamen mala cupiditas intus est hostis. Ac per hoc in ipsa voluntate reus

est, qui vult facere, quod non licet fieri, sed ideo non facit, quia impune non potest fieri" "). Et quam incerta sit poenitentia, quae solo poenarum metu se continet, et ad justitiae amorem non transit, diserte docet S. Augustinus, dum ait: Quid est magnum, timere malum? Magnum est, non facere malum, magnum est, amare bonum.

1) I. Joan. III. 14.—2) I. Cor. XIII. 2.3. 3) I. Cor. XVI. 22. 4) Hom. 4.
in epist. ad Cor. n. 6. 5) Cfr. Con. Trid. Sess. VI. cap. 7.
6) S.
Aug. serm. 161. 7) Epist. 144.

[ocr errors]

Nam et latro timet malum, et ubi non potest, non facit, et tamen latro est. Deus enim cor interrogat, non manum. Lupus venit ad ovile ovium, quaerit invadere, quaerit jugulare, quaerit devorare; vigilant pastores, latrant canes; nihil potest, non aufert, non occidit: sed tamen lupus venit, lupus redit. Numquid quia ovem non tulit, ideo lupus venit, et ovis redit? Lupus est tamen et fremens et tremens. Interroga ergo te, quisquis vis judicare; et vide, si tunc non facis male, quando potes facere, et ab homine non puniri: tunc times Deum. Nemo est ibi, nisi tu et ille, cui facis malum, et Deus, qui ambos videt. Vide, ibi time. Parum est, quod dico: Vide, ibi time malum, ibi ama bonum. Nam etsi timore Gehennae non facis malum, nondum es perfectus. Audeo dicere: Si timore Gehennae non facis malum, est quidem in te fides, quia credis futurum Dei esse judicium. Gaudeo, fidei tuae, sed adhuc timeo malitiae tuae. Quid est, quod dixi? Quia si timore Gehennae non facis malum, non amore justitiae facis bonum" 1). Consonat doctrinae S. Augustini D. Thomas docens, Antiochum peccatorum remissionem non esse consequutum, quia solummodo timebat poenam, non amabat justitiam. „Antiochus veniam consequutus fuisset, si vere poenituisset sed non habuit veram poenitentiam, quia non ex amore justitiae de peccatis commissis dolebat, sed timore poenae, quam expectabat, vel dolore poenae, quam sustinebat 2). Ecce duo suppli ciorum genera, quae timebat, aeternum, quod exspectabat, temporarium, quod sustinebat.

3. Ubi vero poenitens ex defectu confessarii hoc Sacramento carere debet, certum est, neque in hoc casu peccatorem justificari posse, nisi per divinum Mediatorem: non enim est in aliquo alio salus, et Ipse est propitiatio nostra" 3). Ut vero talis poenitens de Christi meritis participet, atque divinum Redemtorem quasi comprehendat, praeter votum Sacramentum suscipiendi saltem implicitum, contritio perfecta requiritur, quia nonnisi illi remittuntur multa, qui dilexit multum 1). „Charitas inchoata, inchoata justitia est, charitas profecta, profecta justitia, charitas perfecta, perfecta justitia" 5).

Obligatio confessarii circa poenitentium contritionem.

§. 119. Quoniam contritio, sive perfecta sit, sive imperfecta, pars est essentialis Sacramenti Poenitentiae, confessarius curare debet, ne sit duntaxat in speciem, sed vera et sincera, et qualis a

-

[ocr errors]

- S.

1) Epist. 178. alias 19. 2) In IV. Sent. Dist. XX. q. 1. art. 1. ad. 1. 3) Act. IV. 12. I. Jo. II. 2. — 4) Luc. VII. 47. Cfr. 1. Jo. III. 10.-11. 14.-19. IV. 7. 16. I. Petr. IV.8. Jac. I. 12. Cfr. Orig. hom. 2. n. 4. in Lev.. Chrys. in I. Cor. 44. n. 3. item. in Thess. hom. 4. n. 4. Apolog. David. 1. 35. 49. et 50. — 5) S. Aug. libr. de Natur. et Grat. c. 70.

[ocr errors]

- S. Ambros.

« ÖncekiDevam »