Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Jesu Christo fuit iustituta, et a Tridentina Synodo exhibita in definitione superius allata; nam totum reconciliationis opus contritione potissimum continetur. Ubi adest contritio vera et sincera, reliqua, si in potestate peccatoris sunt, abesse non possunt; si autem absque peccatoris culpa desunt, contritione supplentur. Confessarius igitur videbit, 1) an poenitens propter Deum veram habeat peccatʊrum suorum contritionem, ne, dum fors perfecta contritione destituatur, vel ipsa imperfecta expers sit. Unde vero illam deficere conjiciet, atque ex timore tantum confitentem agere cognoscet? Fatemur pro praxi difficultatem in eo sitam esse non exiguam, verumtamen dari signa, quae aliquatenus confessarii judicium dirigere possunt. Nimirum cum poenitens a) non aliud inquirit, quam ab officiis se dispensare, eorumque praeceptum respicit tanquam onus grave, quod ab humeris suis vellet abjicere. b) Cum serius agit, quam potest, extremum semper momentum praestolatus. c) Cum muneris sui eam tantum partem adimplet, quam nullo modo evitare potest. Quae veritas liquido patet in mercatoris exemplo, procellae vi et imminentis naufragii metu compulsi ad merces in mare projiciendas, ut suam navem exoneret. Primum alia quaelibet tentat auxilia, ut hanc jacturam evitet; dein hane tamen pati constituit, cum ad extremum redactus est, et cum credit, se citra apertissimum mortis periculum differre non posse; denique non omnes simul projicit merces, sed tantum, quantum opus est, h. e. minus, quam potest. Similiter se gerit, cum de virtute agitur, qui ex metu duntaxat operatur et bona caret voluntate. Primum scrutatur, utrum poenam evitare possit, quin huic obtemperet praecepto; de tribunali ad tribunal accedit, sperans, se commodum aliquando inventurum confessarium, a quo dispensetur; dein qui ex metu duntaxat operatur, extremum semper agendi spatium expectat, v. g. in morbis, cum de valetudine sua jamjam actum agnoscit, tum tandem ad Poenitentiae Sacramentum confugit; denique ex iis, quae sunt sui muneris, minimam tantum adimplet partem, idque tunc solum, cum extremum impendet infortunium, vel publica honestas postulat. Non virtutis species, non vitii turpitudo illum excitare possunt, d) Etiam, quantum assignari potest, signum ad agnoscendum, utrum poenitens ex timore tantum operetur, hoc est, cum brevissimae illum difficultates deterrent. Homo enim, qui bonam non habet voluntatem, tantum abest, ut viam scrutetur, quaelibet expediendi impedimenta, ut potius ea sibimet tanquam invicta, et arte nulla superanda exhibeat, ut aliquam praetexere possit causam, propositum deserendi et ad pristina revertendi flagitia. Haec una est ex vulgaribus causis, propter quas tot fiunt confesssiones sine fructu, quia videlicet servilis tantum timor illas concomitatur.

2) Confessarius generaliter loquendo supponere non debet, poenitentem suum veram habere contritionem, sed ex signis mora

liter certis investiget opus est. Nam multi peccatores videntur sibi fingere et imaginari confessionem ad modum vectigalis, quod Chri. stus imposuit peccatori, ita, ut, quemadmodum nemini moveri lis et quaestio solet advehenti novas merces, si modo principi consuetum pendat vectigal, parum quoque referat, nova committere peccata, dummodo satisfaciant, seque submittant praescripto oneri, ea coram sacerdote recitandi. Quare cum se parant ad confessionem, omnem collocant sollicitudinem in ordinanda serie, et peccatorum numero exponendo, contritionis modica habetur ratio; hinc Sacramentum istud, quod est secundus baptismus, multis animabus efficitur lavaerum, si non exitiosum, certe inutile, et quae sibi videntur mundatae, lotionem ne quidem attigerunt. Ex omnibus poenitentiae partibus nulla est, de qua magis, quam de contritione, dubitari possit. Si unus actus poenitentialis ex defectu integritatis in confessione nullum est Sacramentum, viginti nulla erunt ex defectu verae contritionis. Atque hoc diligentiam sicut poenitentis, ita et confessarii in investiganda verae contritionis ratione quam maxime acuere debet. Operae igitur pretium est, rem uberius exponere, subjiciendo observationes circa poenitentium contritionem.

Observationes circa poenitentium contritionem.

§. 120. a) Plurimi dolorem habere videntur, qui non habent; cujusmodi sunt eorum plerique, quorum peccata vel lucrum attulerunt, vel damnum terrenum depulerunt. Hi saepenumero non ita sunt comparati, ut peccata sua serio detestentur, et efficax firmumque teneant propositum, lucrum illicitum, quod peccato acquisierant, derelinquendi, vel incommodum peccato devitatum sponte in se suscipiendi. Magnam ejusmodi poenitentium partem constituunt, qui confitentur, se ad magnum malum avertendum pejerasse; qui criminum suorum fructu fruuntur, atque turpibus commerciis locupletati sunt; qui ultioni suae satisfecerunt; verbo: illi omnes, qui forte non versantur amplius in occasionibus laedendi Deum absque eo, quod inde illos sua virtus eduxerit; et fortasse subsequens matrimonium finem imposuit fornicationi. Hi profecto vulgo firmum habent propositum ad priora flagitia non redeundi, seu quod suas expleverint cupiditates, seu quod non sint amplius in occasione et potestate redeundi; sed plerumque nullo afficiuntur dolore, quod in eas lapsi fuerint iniquitates. Quid enim hic dolor est, nisi tristitia et poenitentia ob patrata facinora, quae hominis voluntatem ita afficit, ut, si in ipsius voluntate positum esset, praeterita revocare et prohibere, ne fuerit, quod fuit, omnia perferret mala, et ultro potius praeteritis omnibus carere vellet voluptatibus, quam recentia peccata committere? Talis autem dolor in iis, de quibus locuti sumus, non tam frequenter occurrit. Quamobrem confessarius non acquie

seet bono hujusmodi poenitentis proposito, sed mediis, quibus potest, efficacissimis in illo excitabit odium, detestationem, moerorem et poenitentiam. Haec prima est pars contritionis licet imperfecta, Declarat saneta Synodus, hanc contritionem non solum esse cessationem a peccato et novae vitae propositum, sed veteris etiam odium continere 1).

b) Alii dolorem habent et lugent non peccata, quae commiserunt, sed temporalia mala, quae peccata concomitantur, et quae magis ad vivum prae se ferunt, quam Dei offensam, dum confitentur. Mulier e. g. fluentibus lacrymarum imbre genis confitetur, se furore captam sexcenta in virum suum congessisse maledicta; sed injuriae, quibus affecta fuit, lacrymas eliciunt. Virgo erratum suum confiteri nequit, quin reputet dedecus, quod illam subsecutum est. Pauper mentem habet sua egestate occupatam, dum se furti accusat, et temporalium aerumnarum sensus efficit, ut peccata sua confitens in lacrymas erumpat. Tales exstitere lacrymae, quae concomitatae sunt poenitentiam Esau; plorabat primogenita, quae amiserat, potius, quam gulam et simoniam, quam commiserat: ideoque veniam, quam petebat, non impetrabat 2).

c) Alii sensibilem tantum habent tristitiam, profectam ex teneris vocibus eoncionatoris, vel confessarii. Quam ob rem sensus hujusmodi brevi praetereunt, imo confessarius idem illos immutabit, si vocis tonum mutaverit, vel si deinceps alicui poenitentis desiderio restiterit. Ab Ecclesiae Patribus hae mendaces vocantur lacrymae: edoctae mentiri. S. Bernardus ait has frigidas esse pluvias, sterilitatem, non ubertatem afferentes.

Verae contritionis signa.

§. 121. Cum confessarii plurimum intersit rescire, utrum poenitentis contritio vera sit, nec ne, quandoquidem sine ea justificationis gratia obtineri nequeat, signa, quae eum moraliter certum efficere, quaeve dubium, vel plus quam dubium facere possunt, uberius inquirere oportet. Prioris generis signa hoc, posterioris autem sequenti paragrapho exhibemus.

Signum, quo intelligi datur, poenitentem vere esse contritum, tutissimum sane constituunt, ipsamet emendationis opera a poenitente jam ante confessionem suscepta, sive morum emendatio opere exercita. V. g. si jam per longius tempus ex motivo satis puro, adeoque non ex mero occasionis et tentationis defectu, vel ex detentione ob grave aliquod negotium, quo alteri cuidam rei vacare integrum illi non fuit, aut plane ob coactionem externam, a peccatis abstinuerit; si contrariae virtutis opera exercuerit et reme

[blocks in formation]

dia, quae necessaria sunt, ut ex peccatis emergat, conquisierit, externasque peccati occasiones evitaverit; si cum inimicis in gratiam redire, injurias aliis sponte et liberaliter condonare, honorem vel fortunae bona, quorum proximus illius culpa jacturam passus est, restituere, quantum potuit, adlaboraverit. Verum utut hoc contriti et jamjam resipiscentis animi signum omni exceptione majus sit, tamen rarissimum invenitur. - Praeter ipsa emendationis opera jam suscepta et exercita indicium animi contriti etiam praebet serius et efficax emendationis conatus; quem quidem conatum tum ex conversatione, quam poenitens ex aliquo tempore tenere coepit, tum ex praesenti ejus dispositione compertum habere licet. Hune in finem requiritur, ut poenitens paratus existat, tum ad ea omnia declinanda, vel saltem pro viribus extenuanda, ex quibus novum illi naufragium imminet, tum vero adhibenda remedia, quae ad constantem ipsius emendationem necessaria videntur. Signum hoc eo certius est, quia Ipse Jesus Christus illud nobis in Evangelio indigitavit, uti ex S. Augustini interpretatione bonam malamve voluntatem exhibet sub imagine duarnm arborum, quas dicit ex fructibus esse cognoscendas 1).

Quid autem de verbis et protestationibus, quibus poenitens se poenitere confitetur, censendum est? num eis fides adhiberi poterit? Profecto, si confessarius semper credere potest, poenitentem suum veram habere contritionem, quia hoc ille asserit, nunquam in aliquo illam deesse judicabit. Quis enim est, qui in ipsa confessione dicere velit: „non poenitet me criminum a me patratorum ?" Et nihilominus verum est, non omnes, qui id affirmant, veram habere contritionem. Quare ut poenitentis verba protestationesque verae contritionis argumentum esse queant, requiritur, ut ipsius asseveratio aliis adhucdum momentis confirmetur. Ad hanc testium classem referimus: Poenitentiam magni facere et vehementer desiderare; odio magno prosequi peccatum, effundere lacrymas, quae contritionem fere sequuntur, ut lacrymae vitem deputatam et viventem; peccata confiteri cum quadam compunctione et amaritudine animae, cum sinceritate et humilitate, quae indubium animi candorem prae se ferunt; occasiones peccandi sincere proponere, ac gravem contestationem vitandi ea emittere; habere desiderium et propositum complices peccati convertendi; alacriter suscipere et multo magis sponte petere gravem poenitentiam. Accedit, si poenitentes dicant statim ab initio, se graviter peccasse, aut Deum offendisse: si peccata prius in confessione deliberate omissa nunc confiteantur : si dicant, se mox post peccatum commissum poenitentia tactos ac dolore; si asserant, ad hunc diem aut locum se confessionem specialiter distulisse, praesertim si ad confitendum longum iter aggressi

1) Matth. VII. 20.

fuerint, abstinuerint a lucro notabili, grave sustinuerint incommodum, aut magnum conflictum internum vel externum superaverint ; si dicant, se saepius proposuisse, hoc vel illud peccatum vitare, et dolere, quod non possint (ut ipsi loquuntur) abstinere; si dicant, se ad confessionem ex audita concione aut privata adhortatione fuisse permotos etc. etc. Quo plura ejusmodi indicia conveniunt, eo major fides asseverationi poenitentis habenda est.

Fateri oportet, tam fieri posse, ut animus vehementer doleat siccis oculis, quam ut lacrymis meretriciis fletuque madeant oculi absque ulla animi mutatione. Hinc lacrimas sinceras, quales David, Petrus, Magdalena aliique sancti poenitentes fundebant, ab adulterinis discernere oportet, minimeque tamen fas est, lacrimarum effusionem e momentorum, quae conversionem cordis indigitant, numero expungere, propterea quia hae etiam alium, quam veri doloris fontem habere possunt.

Signa defectum verae contritionis indicantia.

§. 122. E contrario poenitentes, qui confitentur delicta, tametsi voce aliud adtestentur, vera contritione destituti judicentur :

a) Cum sua patefaciunt peccata non sine quadam impudentia, quasi praeclare aliquod factum narrarent, vel si alterius vitam describerent, vel saltem ac si facta quaedam communia et adiaphora recitarent, magis ad memoriam exonerandam, quam ad sublevandam conscientiam.

b) Cum vita sua confitendo culpam in alium devolvunt, et, ubi se accusare debent, identidem excusare student, terminisque utuntur a versutia et dissimulatione haud alienis ad peccata minuenda et obumbranda.

c) Cum de industria crimen aliquod celant, quod sola confessarii investigantis cura defectum fatentur. Dicimus, de industria, quia culpa vacant, si cujus mortalis culpae confessionem negaverint, puta, ob oblivionem, ignorantiam, attentionis defectum. Pervicacis autem animi signum est, cum malevole denegant confessionem plenam, sive expressis verbis, sive obstinato silentio. Sic v. g. si quis rotunde dicat, se peccata sua singillatim exponere nolle, et a confessario ad alia sensa reduci nequeat, aut ad quaestionem necessariam obstinate sileat, quin monitis confessarii moveri se patiatur.

d) Cum nullum habent desiderium satisfaciendi Deo pro peccatis suis, quandoquidem poenitentia virtus est, quae nos ad poenas ex nobis repetendas propter injurias, quibus affecimus Deum, inclinat.

e) Cum acceptare nolunt media, quae necessaria sunt, ut e peccatis emergant. Quum autem recusationem exsequendorum operum satisfactoriorum et mediorum signum animi vera contritione declaramus, supponimus ultro, quod tam media quam opera satis

« ÖncekiDevam »