Sayfadaki görseller
PDF
ePub

factoria revera sint talia, quae emendationi et satisfactioni praestandae sint congrua justave. Communiter haec recusatio sub vanis impossibilitatis aut difficultatis, et damni praetextibus profertur. Hos praetextus confessarius removere debet deducendo et convincendo poenitentem de eorum, quae imposuit, possibilitate et necessitate si nihilominus recusat, poenitens prò pervicaci habendus est.

f) Cum fidem eorum, quae in superioribus confessionibus se facturos promiserunt, non praestiterunt, idque ex mera animi levitate et salutis incuria, v. g. si contra fidem datam necdum deseruerunt occasionem proximam peccandi, aliena non restituerunt, in amicitiam non redierunt, quamvis potuerint, quia facultas et occasio ea praestandi praesto fuerunt.

g) Cum sine omni emendationis conatu jam ex longo tempore in vitiis suis computrescunt, vel criminum rei sunt, quae solito magis animum perversum et efferatum demonstrant.

Rationes et motiva contritionis.

§. 123. Ubi confessarius ex signis moraliter certis intellexerit, poenitentem veram contritionem non habere, illius desiderio eum accendere conabitur. Non enim expedit ejusmodi poenitentes remittere, ut majori industria se praeparent: nam cultiores exinde offenduntur, homines vero obtusi ingenii sibi plerumque consulere nesciunt; quare confessarius ipse ́adlaborabit, ut suavi prudentique agendi ratione in confitentium animis sinceram de admisso crimine contritionem excitet. Sunt vero, quibus ad contritionem excitamur et movemur, rationes tam multae quam variae, quae peccati gravitatem adeo demonstrant, ut confitens non possit non exinde summum animi dolorem peccatique odium et detestationem concipere. Numerantur praecipuae:

1. Contemtus adorandae Dei Majestatis et macula ingrati animi sensus turpissima, quae peccato undequaque inhaerent. Merito peccatum dicitur contemtus Dei practicus, qui in summam Dei injuriam cedit. Per omne peccatum sacrosancta Dei Voluntas negligitur et dehonoratur, Supremae Majestatati divinae cultus et obsequium negatur, dicente Apostolo: "Per praevaricationem legis Deum inhonoras." Atque hujus contemtus et injuriae gravitas eo magis apparet, quo serius expendatur:

a) Quis offendatur et contemnatur? Qui est in se et propter infinitas suas perfectiones omni amore et obsequio dignissimus, Dominus ac Deus totius universi, Creator, Redemtor, Sanctificator noster, Amicus et Pater, cujus benevolentiam peccando non curamus, et aversamur optatam gratiam. „Quanam fronte attollo oculos ad vultum tam boni Patris tam malus filius;

exitus aquarum deducant oculi mei, operiat confusio faciem meam, deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus" 1).

b) A quo? Quis est ille, qui infinitam Dei Majestatem tanta libertate contemnit? Creatura, et, quod plus est, ille summis a Deo cumulatus beneficiis, creatus infinita potentia, ineffabili conservatus providentia, redemtus maxima charitate extremis doloribus et morte ignominiosissima Jesu Christi, in filium adoptatus per Baptismum, toties ad participationem Sacramentorum admissus, lactatus Sanguine et divinissimo pastus Corpore. »Et hoccine reddis Domino popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? redemit, et sanctificavit te ? 2)."

e) Propter quid? Levissimam ob causam Deus contemnitur et offenditur, miserae voluptatis studio, incitante caecae voluntatis stimulo. „Obstupescite coeli super hoc, et portae ejus desolamini vehementer; dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus: Me dereliquerunt, fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae conținere non valent aquas” 3).

-

d) Ubi et quando? In facie et in oculis omnia terrarum comprehendentis spatia delinquimus, et eo ipso articulo, quo totus est in conferendo, quidquid habemus, unde ad obsequium suum nos excitat, quando vitam prorogat, quam ita conservat, tanquam in momenta singula primitus conferret; quando victum porrigit, vestimenta suppeditat; quando mille etiam interna arcet discrimina ; eo ipso tempore, quo nemo nostrum illius offendendi auderet admittere cogitationem. Profecto, haec si seria mente reputes, peccato nihil turpius, nihilque in Deum abominabilius concipi vel animo fingi potest. Quem tanti ingrati animi memorem non pudeat peccati, dum recolere velit beneficia innumera communia et particularia, occulta et manifesta, temporalia pariter et spiritualia, quibus hominem ita circumcinxit Deus, ut, quoque respiciat, in oculos incurrant. Quis non vehementissimo animi dolore conteratur ob injuriam peccato Redemtori sanctissimo illatam, cui temerarius quodammodo tentavit renovare vulnera, iterare opprobria, quandoquidem patravit id, quod causam dedit crucifixioni, nempe peccatum. „Rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei et ostentui habentes)." Ratio igitur summa, qua in peccantis animo contritio excitetur, est considerata et poenitenti repraesentata Dei infinita Majestas et munificentia in nos. Odiosum crimen est animi ingrati culpa, ast nunquam odiosius, quam cum in Eum delinquimus, cujus inexhaustam in nos beneficentiam nullis unquam possumus obsequiis compensare.

1) S. Bern. Serm. 16- Cant. - 2) Deutr. XXXII. 6. 4) Hebr. VI. 6.

3) Jerem.II. 12.

Alia ratio est dolenda divinae gratiae jactura, cujus vel unicus gradus, ut tradunt sancti Doctores, universa naturae bona superat. „Omne aurum in comparatione illius arena est exigua” 1). Miseranda servitus, qua efficitur peccator mancipium diaboli, tyranni et impostoris, qui, quantum nunc allicere studuit ad peccatum, tantem postea inferet poenarum. Eheu quis non posset non summopere odisse peccatum, si serio perpenderit, se gratiae sanctificantis, in qua totus animi decor situs est, jacturam passum, et in servitutem daemonis traditum esse, turpissima peccatorum labe foedatum? Sic S. Ambrosius praefatur: Nihil est, quod tam summo dolori sit, quam quod sit unusquisque positus sub captivitate peccati; recordetur, unde deciderit, eo quod ad corpora et terrena ab ́illa speciosa et pulchra divinae cognitionis intentione deflexerit" 2). Et S. Cyprianus: „Animam tuam misera perdidisti, spiritualiter mortua supervivere hic tibi, et ipsa ambulans funus tuum portare coepisti, et non acriter plangis? et non te vel pudore criminis abscondis?" 3).

99

3. Aliam denique dolendi de peccato illudque detestandi rationem jactura aeternae felicitatis et incursus damnationis perpetuae constituunt. Quamvis peccatoribus, inquit S. Augustinus *) judicium universale in mundi termino subeundum non foret; quamquam per omnem aeternitatem in summa deliciarum hujus mundi affluentia sine ulla poenae alicujus formidine victuri essent: attamen ob hoc solum, quod a felicissimo Dei conspectu aeternum separentur, amarissime illis flendum esset; neque enim ullam huic parem poenam vel animo comprehendere potest, qui ex vivae fidei lumine novit, quid sit Deus. Sed quoniam haec amantibus duntaxat poena est, non contemnentibus, paucissimi vero in hac vita illam sentiunt, alia quoque illis poena, quam omnes sentiant, et qua vehementissime crucientur, constituta est : ardentissimi videlicet Gehennae ignis, in cujus comparatione poenae hujus vitae levissimae sunt, ac si poenae non essent. Quomodo igitur si fide edocti et Spiritus sancti gratia excitati haec perpendimus, necessario peccatum, ex quo tanta in nos mala profluunt, detestabimur! „Gehennam ponamus, inquit S. Chrysostomus, in conspectibus nostris, ponamus etiam illud ante oculos, quanti doloris est excludi ac projici a regno coelorum, quod, ut mihi videtur, gravius est ipsa Gehenna" ").

Eorundem delectus.

§. 124. His et similibus rationibus atque motivis uti poterit confessarius, ut in corde poenitentis contritionem eliciat ac proge

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

neret; pro diversa tamen poenitentium indole et scelerum gravitate talia semper seligat momenta, quae poenitentium captui maxime accomodata et prae reliquis efficacia videntur. Cum autem humana mens duobus praecipue moveatur, timore videlicet et amore, alterutro utendum erit, pro genio et indole poenitentis.

Rudiores, qui in peccato tandem induruere, metu inprimis configi debent poenarum, et excitari ad dolorem propter illas peccatoribus a Deo praeparatas 1). Inde ut ad Deum sensim adducantur, subjicienda erit jactura bonorum, quibus se privarunt, scilicet gratiarum coelestium et haereditatis supernae gloriae illius, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quam Deus praeparavit diligentibus se. Proponetur subinde spes damna praeterita resarciendi, obtinendae denuo stolae, qua se ipsos misere spoliaverunt, primaeva jura recuperandi. Demum ad Dei amorem, sine quo nutat vel concidit poenitentia omnis, paulatim flectentur. Inspectis oculo fidei seu suppliciis, quae promeruere, seu bonis, quae adhuc comparare possunt, paulatim fiet, ut confiteantur Domino, quoniam summe bonus, et in saeculum misericordia ejus.

Etsi haec motiva sobrie proposita pene omnibus proficere possunt, ii tamen, qui profectiores sunt in virtute, quive plus in virtutem, quam in vitium propendunt, facile ad contritionem moventur, si eis subjiciatur summa Dei Majestas, quae a vili creatura contemnitur, et infinita Bonitas, quae a propriis filiis enutritis tenerrime, effusse in ordine naturae et gratiae dilectis, misericorditer exaltatis, petulanter offenditur. - Expedit autem omnibus proponere immensam Charitatem Christi, qui e coelis descendit ovem perditam quaesiturus, qui quaerens sedit lassus, qui non invenit nisi crucem passus, qui, dum ab ea mutuum amorem pro jure suo exspectaret, odium pro dilectione, novam crucem pro gratiarum actionibus, novos dolores, novum Calvariae genus, et nihil ultra

consecutus est.

Continuatio.

§. 125. En aliqua motiva, vel certe adminicula doloris, brevibus sententiis comprehensa, quibus secundum ductum prudentiae juvandi sunt peccatores, quorum conversio videbitur aliquando subdubia.

1) Mala naturalia, quae Deus, Deus, inquam, peccato annexuit.

2) Timor Gehennae. Et ego ob rem nihili?
3) Timor severissimi judicis, Christi Jesu.

1) Apoc. XIV. 10.

4) Recordatio beneficiorum supernaturalium.

5) Recordatio gratiarum supernaturalium, uti dilatio poenae, spatium poenitentiae etc.

6) Exempla severitatis divinae, exercitae in alios, uti Cain, diluvium, Sodomitae, Onan, Israëlitae in deserto, Core, strages Bethsamitarum, percussic Ozae, David, Judas proditor, Ananias et Saphira etc.

7) Praesens benignitas Dei ad poenitentiam vocantis.
8) Turpitudo peccati — hujus in homine, in Christiano.
9) Pulchritudo justitiae, quam, eheu, deserui ob nihilum.
10) Comparatio prioris status in justitia, cum praesenti statu

peccati.

[ocr errors]

-

11) Renuntiatio facta coeli gaudiis ob 12) Exempla Sanctorum Poenitentium, uti David, Petrus, Magdalena, latro in cruce; item e vitis Sanctorum. Et ego!

13) Severitas poenitentiae, quam primaeva Ecclesia per Spiritum Dei directa dictavit graviorum peccatorum reis.

14) Exempla SS. Innocentium, qui acerbe deflebant errata etiam levissima. Et ego tantus peccator!

15) Benignitas Dei, quae ex vita et morte Redemptoris evidentissime elucet.

16) Parabolae Salvatoris de ove centesima errabunda, de drachma perdita, de filio prodigo. Idem modus, quo excepit Jesus mulierem peccatricem, adulteram, latronem poenitentem, Petrum post negationem; ratio, qua convertit Saulum.

17) Ex perfectionibus divinis: aeternam justitiam, essentialem veritatem et bonitatem neglexi; omnipraesentem, sapientissimum, summae Majestatis Deum offendi ego homuncio, post tot beneficia, ob nihilum etc.

Modus ea proponendi.

§. 126. Has vero contritionis rationes, et motiva, quae pro unoquoque selegeris, non propones tumultuose, sed a) clare et breviter, quia plurimi sunt, qui attentione et intellectu nec sequi, neque assequi possint longiorem sermonem et ratiocinationem. b) Cum quadam energia, ut tanto altius penetrent in animum; vitabis tamen expressiones, quae poenitentem affligere, eumque erubescentem facere possent. c) Cum affectu piae compassionis et cum coelesti unctione, ut quae ipsi proponis, ipsemet sincere sentias; quem compassionis sensum etiam dicendi forma confessarius ostendere et fateri poterit, v. g. si dicat: Gaudeo, mi bone! et gratulor ex corde, quod misericors Deus tibi gratiam concesserit et spatium, gravissimum hoc peccatorum onus excutiendi, quibus tantopere Deum, summum tuum benefactorem, offenderas, te ipsum vero in

« ÖncekiDevam »