Sayfadaki görseller
PDF
ePub

peccatis satisfaciendi, in satisfactionis pretium clementissima dignatione admittit. Igitur mali cujusdam perpessio operisve boni praestatio ad participandum de Jesu Christi satisfactione, animo poenitenti suscepta, haud quidem efficacia eidem insita, attamen vi meritorum Christi, ad compensandam injuriam per peccatum Deo illatam, et ad redimendam poenam graviorem, eodem peccato promeritam, confert; unde satisfactio merito appellatur. Atque nostra opera satisfactoria aliud non sunt, quam exhibitiones poenitentis animi, et simul conditiones necessariae, ut de satisfactione Christi participemus.

Sunt vero rationes, ob quas Deus voluerit, ut per sacerdotes certa in Sacramento Poenitentiae mulcta peccatoribus imponatur: a) Decebat, ut, qui post accepta regenerationis et gratiarum benificia denuo ad vomitum revertitur, sanguinem testamenti pollutum ducit, et Spiritui gratiae coutumeliam facit, durius haberetur, quam qui ante Baptismum sine Deo, sine lege, sine inhabitante Spiritu, deliquerit. b) E re erat, ut, si Deus peccata per misericordiam condonet, eadem plecteret per justitiam, ut sic justitia et pax sese amplecterentur. c) Exigebat ipsa hominis utilitas, ut non omnis poenae expers maneret, nec ex ipsa Dei bonitate deterior fieret.

Satisfactionis ad Poenitentiae Sacramentum ratio.

§. 131. Ad participandum de satisfactione a Redemptore praestita, satisfactionis ab ipso peractae cooperatione indiget peccator omnis, verum is tantum, qui operibus satisfactoriis quibusdam saltem exhibendis par est. Inde sequitur, gravem esse confessarii obligationem, peccatori omni operibus satisfactoriis exhibendis haud penitus impari eadem pro peccatorum ac status ejusdem tum interni quam externi conditione imponendi. Operum, quae confessarius qua judex in satisfactionem pro peccatis gravibus injungit, implendorum tam stricta obtinet necessitas, ut, qui absque sincera ea implendi intentione absolutionem suscipiat, absolutionis gratia ob poenitentiae propositiqne defectum excidat; qui sua culpa omnia, vel eorum saltem partem notabilem omittat, peccato gravi se polluat. Itaque haud quidem absolute, ast relative tamen, partem essentialem Sacramenti Poenitentiae constituit satisfactio; quippe absque ejus explendae intentione Sacramentum Poenitentiae valide suscipi nequit et ejus neglectus culpabilis suscepti Sacramenti effectus salutares irritat.

Satisfactionis finis et conditio.

§. 132. Ex dictis patet, satisfactionem, qua talem, ad poenas justitiae divinae debitas redimendum spectare, itaque (peccatorum commissorum) vindicativam esse. Quum tamen aut bonum agendo

aut malum sustinendo praestetur, ac utrumque tam ad peccata in posterum praecavenda, quam ad perfectionis christianae incrementa viam simul regiam pandat, omne opus satisfactorium, animo recto susceptum, ad consuetudines pravas eradicandas, occassiones malas praecavendas, et animum a fluxorum amore retrahendum, plus minusve auxilii affert, unde satisfactio sapienter disposita salutarem simul medicinae rationem numquam non habet; hoc itaque respectu medicinalis merito nominatur. Vicissim etiam ea ingrati perpessio bonive praestatio, quae secundum finem ejusdem primarium ad peccatorum in posterum fugam et virtutis christianae profectum ordinatur, ad reclinandam quoque poenam peccato debitam, peccatorum praeteritorum vindictam et castigationem, animi poenitentis intentione dirigi potest; unde liquet, satisfactionem, etsi qua talis vindicativa, medicinalem tamen simul esse tam posse quam debere.

Haec distinctio in Concilio Tridentino commemoratur, dum monet et praecipit, satisfactiones injungi debere pro qualitate criminum et poenitentium facultate salutares et convenientes, nec non simul statuit, ut satisfactio non sit tantum ad novae vitae custodiam et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam et castigationem 1). Hic loci Concilium supponit satisfactionem medicinalem probatque vindicativam.

Satisfactionis praestandae media.

§. 133. Ex ipsa jam satisfactionis notione liquet, duplex nobis suppeditari Deo satisfaciendi medium, a) ingratorum tolerantiam, b) operum bonorum exercitium. Ingratorum, quae in satisfactionem Deo offerentur, idoneorum triplex occurrit genus, eorum scilicet, a) quae providentia divina ita disponente aut ex hominum, aut ex naturae rationis expertis influxu patimur; f) quae nobis ipsis seligentibus suscipimus; 7) quae confessario injungente sustinemus. „Tanta est enim divinae misericordiae largitas, ut non solum poenis sponte a nobis vindicando peccato susceptis, aut sacerdotis arbitrio pro mensura delicti impositis, sed etiam quod maximum amoris argumentum est, temporalibus flagellis a Deo inflictis, et a nobis patienter toleratis, apud Deum Patrem per Jesum Christum satisfacere valeamus" "). Hinc pro ipsa praxi miserae conditionis hominibus duro labore victitantibus, gravi egestate afflictis, vel diuturno morbo et pungenti lecto affixis, utiliter admodum praescribitur, ut quotidie matutino et vespertino tempore, ut etiam pluries per diem renovent de peccatis contritionis actum, ut Deo in satisfactionem offerant, quaecumque eos molesta et dura

[merged small][ocr errors][merged small]

in hoc miserabilis vitae genere pati necesse fuerit juxta divinae providentiae dispositionem.

Quod bona opera, dubium non est, tam ea, quae confessarius praescribit, quam quae nobis ipsis seligentibus exsequimur, si cordis poenitentis genuina intentio accedat, ad satisfactionem apta esse. Imo etiam ea opera, ad quae legis universalis praecepto instituimur, satisfactionis adminicula eatenus saltem praebere possunt, quatenus voluntatis propriae abnegationem ad ea passim necessariam, Deo in satisfactionis pro peccatis nostris sacrificium humiliter offeramus. Ceterum suadendum est, ut, dum hujusmodi opera in satisfactionem injunguntur, non accuratius solum determinentur, et ratione modi, quo, et temporis, quamdiu poenitentis cordis intentione persolvantur, verum etiam cum alio, (si necesse fuerit) opere strictius satisfactorio jungantur. Sic hac cum restrictione orationi et cultui divino raro vacantibus consulto injungetur inter cetera, ut quotidie vespere et mane, quod alioquin singulis diebus facere tenemur, per octo vel quatuordecim dies poenitentis cordis intentione, quinimo flexis genibus, statutas ad Deum preces fundant. Idem obtinet ratione sacrosancti Missae sacrificii, coneionis, officiique divini diebus dominicis atque festivis. „Opus, ait Doctor angelicus, quod quis facit ex intentione sacerdotis, dupliciter valet poenitenti, uno modo ex natura operis, alio modo ex vi clavium."

Satisfactionis effectus.

§. 134. Satisfactionis, qua vindicativae, effectus in poenis redimendis reponitur. a) Ad tollendas peccatorum poenas aeternas spectat satisfactio, gravia confesso sententia confessarii qua judicis imposita, eo quod relative saltem essentialem Poenitentiae Sacramenti, quo aeternae remittuntur poenae, partem constituit. b) Opera a confessario pro peccatis imposita poenas temporales Dei justitia decernendas imminuunt, et quidem, majorem aut minorem earundem partem, tum pro gradu operis, tum pro satisfacientis dispositione sive contritionis fervore. Idem valet de operibus pietatis, caritatis et poenitentiae, quae peccator rite confessus praeter satisfactionem a confessario impositam, cum intentione satisfaciendi pro peccatis peragit. Ait enim Concilium Tridentinum : Si quis dixerit, pro peccatis, quoad poenam temporalem, minime Deo per Christi merita satisfieri poenis ab eo inflictis et patienter toleratis, vel sacerdote injunctis, sed neque sponte susceptis, ut jejuniis, orationibus, eleemosynis, vel aliis etiam pietatis; operibus atque ideo optimam poenitentiam esse tantum novam vitam, anathema sit 1).

1) Sess. XIV. can. 13.

Dimissa culpa et poena aeterná saepe remanere poenam temporalem divinae justitiae persolvendam, perspicua et illustria in sacris Literis exempla, nec non perpetua Ecclesiae fides manifestissime probant. Vide II. Reg. XII. S. Aug. Tract. 124. in Joan. Comment. in Psalm. L. Conc. Trid. Sess. XIV. Can. XII.

Satisfactio, quatenus est medicinalis, peccati gravitatem prae oculis nobis ponit, peccati perinde odium in cordibus nostris exci'tat, nec non consuetudines exstirpat, et virtutum christianarum exercitium assuetudine facilius reddit.

Confessarii eandem imponendi jus et obligatio.

§. 135. Confessarius judicis et medici sustinet personam. Qua judex satisfactionem, quatenus est vindicativa, qua medicus eandem, quatenus est medicinalis, injungendi jus ac obligationem habet. Utrumque patet ex Ecclesiae praxi, quam Concilium Tridentinum confirmat. Implet eam, quum in satisfactionis media ejusmodi seligat opera, quae ad poenitentis statum rationem habent. Jam pro rei gravitate operae pretium est singillatim inquirere, qualis pro poenitentium status diversitate satisfactio esse debeat, ut ejusdem effectus medicinalis simul et vindicativus quam uberrimus obtineatur.

Satisfactionis imponendae indoles.

§. 136. Indolem satisfactionis a sacerdote poenitentibus imponendae Concilium Tridentinum sat superquè describit: ait videlicet: Debent sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et poenitentium facultate salutares et convenientes satisfactiones injungere, ne, si forte peecatis conniveant, et indulgentius cum poenitentibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur"). Vult igitur Concilium et praecipit, ut confessarius in imponendis satisfactionibus habeat rationem et delictorum, pro quibus imponendae sunt, et personarum poenitentium, quibus imponuntur, ut nimirum servetur quaedam proportio inter naturam et gravitatem poenae et delicti, spectata etiam indole et conditione personae poenitentis 2). Quoniam autem inter cetera hoc munus, saltem tyronibus confessariis, difficile esse potest, rem uberius, stabilitis quibusdam regulis in usum deducendis, exponere juvat. Et quidem, ut satisfactiones poenitentibus salutares et convenientes sint, requiritur congruentia eorum

1) Sess. XIV. cap. 8.

2) Cfr. Marten. de antiq. Eccl. rit. libr. 6.

c. 6. art. 7. ord. 2. 5. 10. 12. Rit. Rom.

dem a) cum peccatorum interna natura et relatione externa; b) cum peccatorum gravitate, salvo tamen discretionis spiritu; c) cum poenitentis indole interna; d) cum ejusdem conditione externa; e) cum ejusdem bona fama aliisque officiis.

Congruentia satisfactionis cum peccatorum natura interna et relatione externa.

§. 137. Primo, satisfactiones peccatorum naturae, et hunc in finem cupiditati in peccatore dominanti, quae eorumdem fons principalis est, e diametro sint oppositae. Etenim ea debet esse ratio satisfactionis, ut contraria curet contrariis; eo fine instituta est, ut a peccato revocet, et quasi fraeno quodam coërceat; et is etiam satisfactionis scopus est, ut vitiosos habitus male vivendo comparatos contrariis virtutum actibus tollat. Sic S. Basilius scribit: "Maledixisti? Benedicas. Circumvenisti proximum in negotiis? Redde. In ebrietatem incidisti? Jejuna. Arroganter et superbe egisti? Humiliare. Invidisti? Obsecra" 1). Pariter S. Chrysostomus, "Poenitentiam dico non solum a prioribus malis recedere, verum, quod majus est, bona praestare. Facite inquit Joannes, fructus dignos poenitentiae. Et quomodo id faciemus? Si peccatis adversa faciamus. V. g. Aliena rapuisti? Incipe donare jam propria. Longo tempore fornicatus es? Praescripto tempore ab uxore abstine, meditare continentiam. Proximum vel verbo vel facto violasti? refer benedictionis verba conviciis, et percutientes te, nunc officiis, nunc etiam beneficiis placare contende. Neque enim vulneratis sufficit ad salutem tantummodo spicula de corpore evellere, sed etiam remedia adhibere vulneribus. Deliciis ante et temulentia diffluebas, jejunio et aquae potu utrumque compensa Vidisti impudicis alienum decorem oculis, foeminam jam omnino non videas, majori tactus cautione post vulnera« 2). Et S. Gregorius: „Sicut arte medicinae calida frigidis, frigida calidis curantur, ita Dominus noster contraria opposuit medicamenta peccatis, ut lubricis continentiam, tenacibus largitatem, iracundis mansuetudinem, elatis praeciperet humilitatem« 3). "Quia per illicita diffluendo cecidimus, etiam a licitis nosmetipsos restringendo resurgamus; et cor, quod inanis laetitia infuderat, salubris tristitia exurat, et quod vulneraverat elatio superbiae, curet abjectio humilis vitae❝ *). „Animae vulnera, inquit Clemens XIV. epist. XIV., non aliquibus leviter velocriterque recitatis orationibus, sed iis servatis sanantur, quae vitae antecedenti contrariantur." Plerique peccatores, quum hac ratione non curentur, in Deum peccando et peccata confitendo

.....

1) In Psal. XXXII. 2) Hom. 10. in Matth. 4) Libr. Past. III. Admon. 31.

3) Hom. 32.

« ÖncekiDevam »