Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vitam suam transigunt. Confessarii omnibus confitentibus idem praescribentes remedium, juste comparantur medicastro, qui quaecumque morborum genera eadem curare nititur herba.

Quum vero confessario in satisfactionibus injungendis peccatorum naturam, quantum fieri potest, respiciendam esse praecipimus, ii non sumus, qui ita hoc intelligi velimus, ac si quodvis peccatum singularem quoque satisfactionem requirat. Tali etenim modo poenitentium obrueretur memoria, animus scrupulosa obtunderetur anxietate, et vel eo perduceretur, ut ob nimiam praestandorum copiam nihil omnino praestaretur. Sed solummodo seligenda sunt opera, quae dominantem in animo propensionem malam ceu fontem aliorum peccatorum uberrimum, vel peccatum tale, quod causa aliorum exstat, impugnare valent. Fieri enim minime potest, ut exhauriatur rivulus, nisi fons obstruatur, et aegritudo sanetur, nisi principium ejus tollatur.

Continuatio.

§. 138. Praeterea, ut satisfactio effectu suo haud frustretur, etiam causae peccatorum externae et occasiones attendendae sunt, ut illa vitiositati congrua haberi possit. Nam, quae occasionibus peccatorum et causis infringendis et praecludendis par est, et medicinae rationem habet, et ceteris poenis molestior esse solet. Sic homini, quem mala consociatio in peccata protraxit, sociorum fuga in satisfactionem imponatur; qui sibi in devitandis peccatis externis haud sufficit, alios, qui ipsum moneant, de severiori custodia pie rogare; vel qui in solitudine peccatis indulget, vitae testem sibi ut adjungat, per modum satisfactionis obstringi non inutiliter poterit.

Haec naturae peccati ejusdemque relationi externae congrua satisfactio tamdiu adhibenda, quamdiu indiget ea peccati morbus, cui medendo adhibetur. Quum enim satisfactio ad sanandum etiam et tuendam sanitatem adhibeatur, tamdiu usurpanda est, quamdiu lethalia illa peccatorum symptomata se produnt. Nec sufficit cura paucorum dierum; quoniam praesens lues praesenti indiget remedio, quemadmodum videmus curari morbos corporis, quibus medendis medicamina admoventur, donec laborantem deserunt. Hoc autem monitum ex praecipuis est, quae confessarios concernunt, quorum multi temere persuasum habent, dicto: "Ego te absolvo“ illico planeque sanatum esse animae paralysi laborantem, eumque deinceps nihil praeterea agendo incedere posse, et libere decurrere per semitas mandatorum Dei. Gratia sacramentalis adjuvat quidem poenitentem, qui ea imbuitur, ad observandam legem divinam, sed et opus est, ut gratiae divinae contrariarum actibus virtutum aliisque idoneis exercitationibus, assiduo studio pravam cupiditatem,

quae sine fraeno in ipso dominabatur, fortem et validam oppugnando, cooperetur. Videbit igitur confessarius, utrum peccatum dominans sit veluti continens febris, utrum occasiones sint semper praesentes, quo in casu remedium satisfactionis praescribere debet, quod et ipsum sit semper praesens. Unde satisfactionis opera, quae aliquanto tempore durant, probanda sunt praesertim ex duplici causa. Prima est, quia actus isti repetiti habitus malos fortius expugnant et frangunt; hinc praestat eleemosynam designatam per intervalla dispensare, quam simul omnem elargiri. Altera, quia per hanc actuum iterationem fovetur concepta commissorum detestatio peccatorum, quorum post absolutionem facile succedit oblivio, et quam parum corporibus, aeque parum animis expedit venenata vulnera cito obduci. „In morsu venenato prohibetur consolidatio. Simon Leprosus etiam recepta a Christo sanitate infirmitatis suae nomen retinuit, ne unquam ei excideret e memoria.«

Congruentia satisfactionis cum peccatorum gravitate.

§. 139. Altera satisfactionis poenitenti imponendae conditio ea est, ut peccatorum gravitati commensurata sit. „Grandi plagae alta et prolixa opus est medicina, grande scelus grandem habet necessariam satisfactionem« 1). Neque enim par fructus boni operis esse debet ejus, qui minus, et ejus, qui amplius deliquit; aut ejus, qui in nullis, et ejus, qui in quibusdam facinoribus cecidit, et ejus, qui in multis est lapsus. Per hoc ergo, quod dicitur: „Facite fructus dignos poenitentiae" uniuscujusque conscientiae convenitur, ut tanto majora acquirat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam" "). Haec regula sua sponte ex verbis Concilii Tridentini fluit, quod prohibet, ne levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungantur. Et quis unam alteramve oratiunculam, aut leviorem quamdam exercitationem ad voluntatem a peccato avertendam, ad vitia graviora infringenda, atque ad poenitentiam pro peccatis agendam, sufficere sibi persuadebit? In culpam sane incurrit, et a divino recedit ordine, qui grave v. g. pejerationis crimen eadem, qua leve, puta simplex mendacium, poena mulctare, vel in peccatum malitia et praemeditatione conceptum eodem, quo in peccatum imbecillitate vel inconsiderantia commissum, modo animadverteret? Nam divinae literae ab iis, qui poenitentiam agunt, hoc efflagitant, ut fructus dignos poenitentiae faciant, atque ad Deum convertantur in jejunio, in fletu et planctu. Et vero, qui peccatis gravibus leves quosdam satisfactionis actus imponunt, hi consuunt pulvillos, secundum propheticum sermonem, sub omni cubitu manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad 1) Ambr. ad Virg. laps. c. 8. 2) S. Greg. M. hom. 20. in Ev. Luc. XIII.

ad capiendas animas 1). Nimia facilitas et indulgentia plurimum nocet, peccatorem crimen a se commissum haud tanti esse momenti opinari facit, animique levitatem obfirmat, quin imo sacrum confessionis institutum deminuit praejudicio nonnullorum annuendo, graviorum peccatorum confessionem et paucarum precum recitationem ad veniam gratiamque divinam recuperandam omnino pleneque satis esse. Quapropter, sicut per omnes Ecclesiae aetates Patrum et Conciliorum effata testantur, sacri tribunalis minister in dictandis satisfactionibus peccatorum gravitatem respiciat, haud neglecto eorumdem numero et tempore, per quod poenitens in vitio perseveraverit. Quo enim gravius indole, frequentius numero, et diutius tempore peccatum aestimabitur, eo efficaciora adhibebis opera, quae et duratione sua molestiora erunt. Id quod satisfactionis ab Ecclesia quondam usurpatae, quamvis lapsu temporis abolitae, perspicue demonstrant, quibus peccatum gravius, per plures annos continuatum, nequaquam sola oratiuncula vel levi quadam exercitatione expiatum fuisse compertum legimus. Gravitatem vero peccati in casu singulari definire, res haud quidem facilis est, ut viri summi semper profitebantur 2). Absit autem omnis anxietas, nec opus est, ut in definiendo gradu peccati gravitatis, subtilius haereas, sed sufficit, gravem saltem et manifestam peccatorum inaequalitatem nosse 3). Si vero gravitatis decisio anceps maneat, vide, quid viri, qui religione, scientia ac probitate eminent, hac de re passim sentiant, quidque habeat praxis Ecclesiae.

Continuatio.

§. 140. Verum enim vero, etsi antedicta de satisfactione secundum peccatorum gravitatem, numerum et diuturnitatem determinanda verissima sint, ferenda tamen non est illorum hominum durities, qui peccatorum humeris onera imponunt importabilia, aut vel per se, vel ob rerum adjuncta, in quibus poenitens hic et nunc versatur, nimis ardua. Nam quod in alia, etiam in hac re accidit. Officia christiana ultro urgendo, sicut homines animo dejiciuntur et deterrentur, adeo ut virtutis denique nullam omnino curam gerant, ita etiam hac inconsulta severitate, quae nervos disciplinae supra modum intendit, homines in desperationem aguntur, et a frequentando salutari Sacramento repelluntur. Quam longe haec absunt ab amantissimi Magistri exemplo, qui tam suaviter ad se vocavit omnes laborantes et oneratos, ut reficeret! "Tutius est, ait S. Thomas, imponere poenitentiam minorem debito, quam majorem, quia melius excusamur apud Deum propter multam miseri

[ocr errors]

1) Ez. XIII. 18. 2) S. Aug. Enchirid. 17. Item libr. 2. cont. Donat. c. 6. de Civit. Dei c. 27. S. Thom. Quodi. 9. a. 15. 3) Cfr. An

toine tom. I. p. 2. tract. de c. Geishüttner I. Thl. §. 146.

[ocr errors]

cordiam, quam propter multam severitatem." Ubi Pater largus est, dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus est, cur sacerdos austerus? Vis apparere sanctus? circa vitam tuam esto austerus, circa aliorum benignus 1). Accedit, quod hujusmodi poenitentia mitior majori doloris ac charitatis fervore peragitur, quam nimis ardua et molesta, quae saepenumero oscitanter et cum taedio persolvitur. Nec obstat rigor antiquae disciplinae; nam Ecclesiae praesules determinationem satisfactionis confessariorum prudentiae et spiritui reliquerunt, bene persuasi, ob hominum infirmitatem Canonum istorum rigorem in foro sacramentali ad literam servari difficulter posse. "Sicut medicus aliquando prudenter non dat medicinam efficacem, quae ad morbi curationem sufficiat, ne propter debilitatem naturae majus periculum oriatur; ita sacerdos divino instinctu motus non semper totam poenam, quae uni peccato debe tur, injungit, ne infirmus aliquis ex magnitudine poenae desperet, et a poenitentia totaliter recedat" ").

Fatendum interim, poenarum per antiquos canones decretarum notitiam utilem esse et poenitenti et confessario; illi quidem, ut sic ad majorem dolorem adducatur, poenitentiamque leviusculam, quam confessarius dedit, alacrius exsequatur; huic vero, ut praemuniatur spiritu legum poenitentialium veteris Ecclesiae, quominus in nimiam prolabatur facilitatem et indulgentiam, quae ab omni ecclesiastico divinoque ordine recedens in causa est, cur peccatores ad meliorem frugem non redeant, Sacramenta polluantur, et divinae et ecclesiasticae leges negligantur.

Quum vero praxis Ecclesiae moderna in satisfactionibus materne lenis mitisque sit, satisfaciendi autem necessitas eadem maneat, sacerrimum confessarii officium est, generatim poenitentibus, qui criminum graviorum reos se dixerunt, inculcandi, ne facta confessione et persoluta satisfactione ab ipso imposita', rem omnem confectam arbitrentur, ut potius per omnem vitam sensum poenitentiae fovere et servare studeant. Quem in finem christianae sui ipsius abnegationi incumbant; quantum fieri potest, a commoditatibus et voluptatibus etiam licitis nonnumquam abstineant, atque ea, quae in illas impendissent, in eleemosynas vel in opera pietatis ac misericordiae convertant; officia sua, licet ardua et difficilia, prompte exsequantur; adversitates, praesertim propria culpa contractas, animo poenitenti acceptent; sacris, praeprimis Missae sacrificio, frequenter intersint; demum ab Ecclesia Indulgentias 3) lucrari annitantur.

1) S. Chrysost. hom. 43. 44. in cap. 28. Matth. 2) S. Thom. Summa theolog. Supplem. III. q. 18. a. 4. 3) Historisch-dogmatische und practische Abhandlung über den Ablass, v. P. Brunquell, Bamberg 1816. Die katholische Lehre vom Ablass, v. A. Hille, Leitmeritz 1827. L. Liebermann Instit. theolog. Tom. V.

Conditiones ad obtinendas Indulgentias.

§. 141. Indulgentia est remissio poenae temporalis pro peccatis quoad culpam et poenam aeternam jam remissis debitae, data extra Sacramentum ex thesauro Ecclesiae per legitimam potestatem et sub certis conditionibus. Concilium Trid. Sess. XXV. declarat: „Fide constat, indulgentiarum usum fidelibus maxime salutarem esse easque concedendi in Ecclesia potestatem exstare." Per indulgentias non mere solvuntur poenae canonicae in Poenitentia impositae a Confessariis, sed poenae etiam temporales coram Deo contractae, in quarum solutionem poenae quoque canonicae olim imponebantur, et adhuc imponi deberent, si veteris Ecclesiae disciplina adhuc exerceri ratum haberetur.

Ad obtinendas indulgentias ante omnia requiritur status gratiae; poena enim non tollitur, nisi culpa sublata fuerit. Ex eadem ratione, ut quis indulgentiam plenariam ex integro lucretur, seria detestatio omnium prorsus peccatorum, etiam levium culparum, et voluntas operandi poenitentiam requiritur; alias enim nonnisi fructus dispositioni et capacitati tuae proportionatos reportabis. Hanc conditionem indicant summi Pontifices in suis Indulgentiarum literis, quibus eas impertire se vere poenitentibus ajunt, his verbis significantes sinceram omnium peccatorum detestationem, firmum animi propositum, deinceps non relabendi, et voluntatem Deo apposite satisfaciendi. Idem colligitur e constitutionibus quibusdam summorum Pontificum, quemadmodum liquet in Decreto Bonifacii VIII., quod incipit: Antiquorum 1), et in Statuto Innocentii IV. edito in primo Concilio Lugdunensi. Cardinalis Baronius, vir sane magnus, et qui Ecclesiae de Indulgentiis sententiam apprime noverat, postquam Indulgentiam a Gregorio VII. concessam Episcopo Lincolniensi ea lege, ne opera poenitentiae negligantur secundum cujusque facultatem, suis Annalibus ad ann. MLXXIII. n. LXXI. inseruisset, ait, sanctum Pontificem hanc legem seu conditionem adjecisse ut appareat, Sedis Apostolicae Indulgentias illis communicari, qui quantum suppetunt vires, bene operari non praetermittunt: non autem ignavis, otiosis ac negligentia torpescentibus." Ejusdem sententiae fuit Cardinalis Cajetanus, qui citata formula jam memorata: "Vere poenitentibus," qua Pontifices Romani uti solent, ait; „Indulgentias non consequi poenitentes negligentes, sed poenitentes sollicitos, qui soli sunt veri poenitentes." Deinde explicat hujus doctrinae utilitates, ad cujus normam, út observat, solvuntur omnes quaestiones, tam de nimis largo Dei foro, quam de omittendis suffragiis pro plenarie absolutis in morte, quam de admiratione sapientium, et oblocutionibus detrahentium: et excitantur

1) C. 1. Extrav. comm. de poenit. et remiss. (s. 9.)

« ÖncekiDevam »