Sayfadaki görseller
PDF
ePub

pro mille? Itaque ad solam misericordiam restat refugium. 2) Sed frustra, si nos proximis non condonemus offensas, quae tamen exiguae, si conferantur cum debitis, quibus nos Deo tenemur, nempe decem millibus talentorum. Et nihilominus, quae Dei bonitas est, paratus est, dimittere decem millia; si nos mille dimittimus. 3) Sed vide et cave. Dimittet, sicut dimittis; et hanc conditionem et clausulam apponis orationi tuae. Si aegre, tarde, minus sincere et imperfecte dimittis, idem time et exspecta a Deo. Omnino contra se profert sententiam, qui rogat sibi dimitti debita, non dimittens debitoribus suis, idque ex animo. „Si iniquitates observaveris Domine, quis sustinebit ?"

VI. Et ne nos inducas in tentationem.

Non petimus, ut non tentemur, quia id saepe expedit, et a Deo sapienter permittitur; sed ne tentationi succumbamus; aut etiam, ne tentari sinat, quando praevidet nos succubituros. Tentatio saepe est occasio et materia exercendae virtutis, sed Dei est, ita moderari tentationem, et opitulari imbecillitati nostrae, ut non tentemur supra id, quod possumus, sed illaesi evadamus. „Proba me Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum, et vide, si via iniquitatis in me est.”

VII. Sed libera nos a malo.

Ab omni genere malorum; sicut orat Ecclesia in Missa: Libera nos, quaesumus Domine! ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris, nempe aeternis et temporalibus, animae et corporis. Deinde a malo, h. e. maligno hoste, ne potestatem habeat exercendi in nos malitiam suam. Mala hic censentur non tantum, quae animam tangunt, sed quae corpus etiam, famam et fortunam ita afficiunt, ut animae malum et nocumentum inde timeri possit. "Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversum eum."

Amen.

Fiat, fiat. Magno desiderio pronunciabitur: nam desiderium pauperum exaudivit Dominus. Magna etiam fiducia, ut qui ea petamus, quae petenda praescripsit: „Haec est fiducia, quam habemus ad Deum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audiet nos, et scimus, quoniam habemus petitiones, quas postulamus ab eo" 1).

1) Ex Ludov. de Ponte, Lessio, aliisque.

1

2. Cultus Dei communis.

§. 154. Diligens cultus Dei communis diebus dominicis et festivis frequentatio, inprimis verbi divini et sacrificii Missae attenta auditio, satisfactionis loco saluberrime praecipitur. Optima sane medicina! praecipue pro tepidis et insciis Christianis, ut sic libentius et alacrius virtuti studere satagant, et virtutes religionis Christianae melius pernoscant. Juvenibus (praesertim ruri, et rudibus) diligens frequentatio catechisationum pomeridianarum (Christenlehren) tanquam opus medicinale non utile modo, sed et necessarium injungi potest.

Nisi negotia domestica, aliaeve res poenitentem impediant, ei in satisfactionem praescribi potest, ut certo per hebdomadam die ecclesiam adeat, ut devotius coram SS. Altaris Sacramento preces fundat, aut Missae sacrificio intersit, peccata sua detestaturus, ac bona proposita renovaturus. Quod si autem hoc diebus ferialibus fieri nequeat, dominicis et festivis fiat; et quamvis omnibus dominicis et festivis diebus interesse divino officio teneatur, poenitentia tamen haec ad hujusmodi dies numero determinatos extendi potest.

Ceterum poenitentem edocere juvat, quae de Eucharistia tanquam sacrificio Catechismus Romanus tradit: SS. Eucharistia a Christo Domino instituta est non solum, ut coeleste animae nostrae alimentum esset, quo vitam spiritualem tueri et conservare possemus, sed etiam „ut Ecclesia perpetuum sacrificium haberet, quo peccata nostra expiarentur, et coelestis Pater sceleribus nostris saepe graviter offensus, ab ira ad misericordiam, a justae adversionis severitate ad clementiam traduceretur." "Eucharistia, ut sacrificium est, non merendi solum, sed satisfaciendi quoque efficientiam continet. Nam ut Christus Dominus in passione sua pro nobis meruit et satisfecit, sic qui hoc sacrificium offerunt, quo nobiscum communicant, Dominicae passionis fructus merentur, et satisfaciunt" 1). Quam magnopere Missae sacrificium fidelibus commendare oportebit!

Peccatores singulari erga Jesum Christum Redemtorem, qui se quotidie in Missae sacrificio Patri aeterno in salutem hominum offert, devotione affectos, et per Illius merita pro conversionis gratia obtinenda Deo supplices, facile exaudiri, satis constat ex eo, quod ipse a Patre mundo datus sit tanquam Advocatus, Mediator et Propitiator. "Unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus" "): et "Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi" 3). Experientia

1) Catechism. Rom. P. II. c. 4. q. 54. 55. 3) I. Joan. II. 1. 2.

2) I. Tim. II. 5.

etiam constat, peccatores, postquam ad Crucifixi pedes prostrati aliquot dierum intervallo, per Redemtoris Jesu Christi merita, Deum Optimum Maximum enixe deprecati fuerunt, exauditos fuisse, et tanquam e coeno vitiorum emersisse. Verum non peccatorum duntaxat, sed et justorum Advocatus est et Mediator Jesus Christus in assumta humanitate apud Deum Patrem. Sicut enim dixit, se venisse vocare peccatores ad poenitentiam, et, ut per ipsum vitam haberent, ita et ait, se venisse, ut abundantius vitam haberent. Et haec ratio est, cur sancta Mater Ecclesia orationes omnes, quas Deo fundit, hac formula concludere soleat: "Per Dominum nostrum Jesum Christum," ad significandum, nihil se a Deo Patre impetrare, nisi per merita unigeniti Filii ejus, ac nostri Salvatoris.

In specie autem tam peccatoribus, ut convertantur, quam justis, ut in justitia perseverent, nihil antiquius commendari meretur, quam SS. Altaris Sacramenti adoratio. Nam eundem illum Deum in eo praesentem credimus, quem Pater aeternus introducens in orbem terrarum, dicit: Et adorent eum omnes Angeli, quem Magi procidentes adoraverunt, quem denique in Galilaea ab Apostolis adoratum fuisse Scriptura testatur 1). Ipse nimirum in Eucharistia praesens Pater, Frater, Amicus, Medicus, Redemtor et Advocatus est noster, imo Dominus et Deus atque Judex noster. Quis ad hunc gratiae thronum non adeat cum fiducia, ut misericordiam consequatur, et gratiam inveniat in auxilio opportuno ), quandoquidem Ipse nos invitare pergit: »Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos" 3)?

Itaque confessarius, tamquam spiritualis animarum medicus, totus sit in commendando poenitentibus singularem erga Jesum Christum Redemtorem devotionem, veluti praesentissimum adversus peccata, et pro virtutibus acquirendis remedium.

3. Devotio erga beatam Virginem Mariam.

§. 155. Omnes, qui de pietate solide et juxta mentem Ecclesiae catholicae tractant, cultum Matri virgineae impensum, ceu efficacissimum perfectionis subsidium ac conversionis medium referunt. "Per ipsam quippe Deus descendit, ait S. Augustinus, in terram, et per ipsam homines ascendere merentur in Deum." Longum foret SS. Patrum seriem texere, qui de efficacia patrocinii Dei Matris et Virginis eximia testimonia scripto ad posteros transmiserunt; sed quid necesse est Augustinos, Laurentios Justinianos, Ildephonsos, Bonaventuras, Anselmos, aliosque quam plurimos adducere, quando ipsa Mater Ecclesia a Spiritu

[merged small][merged small][ocr errors]

sancto directa, eam mediatricem nostram, advocatam nostram, refugium peccatorum, consolationem afflictorum, auxilium christianorum in publicis orationibus ac litaniis indies nominat, et sub eisdem titulis invocat? Et sane, prout tantum innocentiae atque perfectionis exemplum maximam in mentes nostras vim edit, ita quoque dubitari non potest, Matris apud Filium intercessionem fore longe efficacissimam. Insuper quantum piissima Mater exoptabit, ut pretiosissimus sanguis Christi uberrimos redemtionis fructus ferat! Quam maternam igitur curam impendet, ut clientes sui de infirmitatibus suis, quibus deprimuntur, feliciter emergant, atque ad convenientem perfectionem eluctentur! Quapropter omnibus peccatoribus, pariter et justis, specialis erga beatam Virginem Mariam devotio a confessario commendanda est. „O quisquis te intelligis, exclamat S. Bernardus, in hujus saeculi profluvio magis inter procellas et tempestates fluctuare, quam per terram ambulare, ne avertas oculos a fulgore hujus sideris, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum, respice Stellam, voca Mariam. Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis, respice Stellam, voca Mariam. Si iracundia aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam concusserit mentis, respice ad Mariam. Si criminum immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso, cogita Mariam. In periculis, in angustiis, in rebus dubiis Mariam cogita, Mariam invoca” 1).

4. Devotio erga Angelum custodem sanctosque patronos.

§. 156. Devotionem quoque erga Angelos tutelares non parum conducere ad emergendum e statu peccati et ad perseverandum ac proficiendum in gratia Dei, facile suaderi potest ex eo, si ingens illud gaudium consideramus, quo afficiuntur super uno peccatore poenitentiam agente). Quantum tum peccati horror, tum studium in virtute proficiendi acuetur, si angelum nostrum ut tutelarem, nostrum ubique comitem, hortatorem atque testem, cogitamus! "Adsunt Angeli, inquit Doctor mellifluus, et adsunt tibi, non modo tecum, sed etiam pro te. Adsunt, ut protegant, adsunt, ut prosint. Quid sub tantis custodibus timeamus? Tantum sequamur eos"). Quapropter confessarius poenitentes ad devotionem erga Angelum custodem hortetur, moneatque cum praefato Doctore: "Ut quoties gravissima cernitur urgere tentatio, tribulatio vehemens imminere, invocet quisque custodem suum, ductorem suum, adjutorem suum, in opportunitatibus, in tribulatione.

1) Hom. 2. super: „Missus est" circa fin. -Catechism. Rom. P. IV. c. 5. q. 8. 2) Luc. XV. 10. 3) Serm. 12. in Psalm. XC. 90.

[ocr errors]

Pari modo non abs re erit, poenitentibus devotionem erga Sanctos suadere. Intuere, ait Thomas a Kempis, sanctorum Patrum vivida exempla, in quibus vera perfectio refulsit et religio. Heu quid est vita nostra, si illis fuerit comparata !" 1) Etiamsi vero Sanetos, quibus Ecclesia cultum assignavit, in genere venerari atque eorum sectari vestigia et suffragia deposcere deceat et utile sit: multum tamen expedit, ex illorum numero, unum certum, vel plures patronos seligere, quorum vita plura momenta imitationis, hortaminis et solatii offert; atque illorum jam virtutes singulari studio imitari, ut, prout ipsi imaginem Christi, ita et nos imaginem illorum in nobis efformemus. Etenim teste experientia tam ad conversionem peccatoris, quam ad uberiorem virtutis profectum, cultus Sanctorum, principiis atque doctrinae Ecclesiae catholicae usquequaque consonus, plurimum conducit, prout rei natura etiam

commonstrat.

Quamobrem illorum confessariorum usum approbare par est, qui unum ex Sanctorum numero singulis mensibus, si rerum conditio fert, poenitentibus proponunt, cujus patrocinio non tantum se mane et vespere commendent, sed et virtutes imitari studeant.

Utile quoque erit poenitentibus ad conversionis et virtutis studium promovendum, si pro defunctis in purgatorio preces persolvant, praesertim pró iis, qui peccató aliquo consimiles nobis fuerint, vel quibus ansam ipsi dederimus ad pécéandum, et modo poenas in purgatorio luant.

5. Lectio spiritualis.

§. 157. Inter remedia peccatorum et virtutis subsidia lectio spiritualis recensenda venit. Hane omnes commendant, idque jure merito, cum multo facilius sit, aliorum, qui virtute excelluerunt, sensus et cogitatus assequi, quam eosdem in semetipso excitare. Libri spirituales sunt velut muti concionatores, qui uti minori verecundia et strepitu, ita majori plerumque fructu etiam audiuntur. Hi finem ostendunt, ad quem facti sumus, et quo in terrestri hac peregrinatione omnes conatus nostri collineare debeant; pericula nobis et hostium insidias detegunt, efficacissima salutis media docent, et praeterquam quod intellectum instruant, etiam animus ex tali lectione piissimis sensibus imbui, et ad virtutem vehementer accendi solet. His armis vitia comprimuntur; his alimentis virtutes nutriuntur. S. Augustinus per lectionem spiritualem ad Deum se convertere coepit, et S. Ignatius, in propugnatione Pampelonensi accepto vulnere graviter decumbens, ex pio rum librorum lectionead Christi Sanctorumque vestigia premenda mirabiliter exarsit.

1) Libr. 1. c. 18.

« ÖncekiDevam »