Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Locum vero sine omni comparatione primum sacrae literae occupant, utpote in quibus non verbum hominum, sed verbum Dei veneramur. „In divinis scripturis, ait S. Augustinus, quasi in quodam speculo homo seipsum considerare potest, qualis sit, et quo tendat. Lectio assidua purificat omnia, timorem incutit Gehennae, ad gaudia sempiterna cor instigat legentis. Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare et legere: nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. Labor honestus est lectionis, et multis ad emundationem animi proficit. sicut enim ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis interior homo nutritur et pascitur." Post scripturas sacras libri auctorum commendari possunt, qui non doctrina tantum, sed singulari quoque virtute eminent. Ad acuendum perfectionis christianae studium, historiae atque res gestae Sanctorum faciunt, illorum praecipue, qui idem nobiscum vivendi genus tenuerunt, et insuper a nostro tempore non adeo distant. Nonnulli libri, veluti liber Evangelii, Catechismus, historia biblica, descriptiones vitae Sanctorum, etiam in domibus ruricolarum plerumque inveniuntur, et pro re nata in usum converti possunt. Apud illos autem poeni. tentes, qui legere nesciunt, brevis atque facilis intellectu sententia biblica, quam saepius repetendam ruminandamque confessarius poenitenti commendat, ipsam lectionem spiritualem supplere potest.

At hujusmodi lectionum respectu magna cautio confessario opus est. Diligenter advertat, cui, qualesque libros asceticos poenitentibus legendos suadeat. Id quod circa S. Scripturam quoque obtinet 1). Si fieri potest, poenitenti ea, quae legat, ut assignentur interdum necesse est; pauca tantum eidem praescribantur, nec non breviter instruatur, quomodo legat, lectaque ad se ipsum applicare possit. Quare moneas poenitentem, ut lectionem instituat non ex mera curiositate, sed ad excitandum studium pietatis, animo semper collecto et per precationem praeparato, non raptim et praepropere, sed attente et mature, et nonnunquam iterato. Fortuita enim et varia lectio, et quasi casu reperta, non aedificat, sed reddit animum instabilem, et leviter admissa levius recedit a memoria 2). Lecta tacitus mente reputet et videat, an nihil contra praescriptum eorum egerit. Insuper unam alteramve sententiam colligat, cujus recordetur saepius ad exemplum illorum, qui amoenum hortum ingressi fasciculum sibi decerpunt, et naribus iterato admovent. Quando in manum, inquit S. Chrysostomus, librum spiritualem capimus, omni seculari cura repulsa, cogitationem nostram compescamus, et mentem, ne distrahatur, cohibentes, lectioni vacemus magna pietate et attentione, ut possimus a S. Spiritu ad scri

1) Con. Trid. Sess. IV. Op. S. Bernard.

2) Guilb. Abbas ad Fratr. de Monte Dei, inter

ptorum intelligentiam duci, et multum inde fructum percipere" 1). De S. Ephraemo legitur: »Pingebat actibus paginam, quam legerat."

وو

6. Frequens conscientiae examen.

§. 158. Frequentius conscientiae examen, vel de singulis peractis diebus, vel de certo aliquo temporis spatio, vitiis exstirpandis et virtutis studio utile et necessarium est. Qui se ipsum nescit, neque defectus suos corrigere, nec a periculis imminentibus sibi cavere potest, juxta illud notum: Deprehendas te oportet, antequam te emendes. Et profecto cum vitiorum semina identidem in nobis progerminent, quid exspectandum, nisi etiam indies resecentur? Credite mihi, et putata repullulant, et effugata redeunt, et reaccenduntur exstincta. Parum est ergo, semel putasse; saepe putandum est, imo, si fieri potest, semper" ). Similiter S. Augustinus id ab exemplo navis illustrat, quae, nisi aqua, quae stillatim insederat, quotidie extrahatur, demum submergitur. Accedit ratio divini judicii nobis imminentis, quod aliter mitigare non possumus, nisi dum nos ipsi dijudicamus 3). Reproborum esse proprium solet semper prava agere, et nunquam, quae egerint, retractare: omne enim, quod faciunt, caeca mente pertranseunt. At contra electorum est, actus suos quotidie ab ipso cogitationis fonte discutere; et omne, quod turbidum profluit, ab intimis exsiccare.

1) Optandum sane est, ut quisque conscientiae examen quotidie, vespere praecipue, instituat, paucula gravissimo huic negotio horae minuta impendendo. "Negotiator secularis, ait S. Ephraemus, damna et lucra quotidie computat. Sic etiam tu singulis diebus vespere et mane diligenter considera, quo pacto se habeat negotiatio tua. Quodsi compereris, te detrimenta perpessum, futuris lucris praeterita damna sedulo resarcire cura" ). „Cum exis dormitum, ajudicio conscientiae tuae rationem exige. Hoc fac singulis diebus""). Verum diebus dominicis et festivis omnis etiam opifex et rusticus circa elapsam hebdomadam conscientiam suam perquirere potest, ut intelligat, quantum in vita emendanda profecerit; officia sibi incumbentia in memoriam revocare, et ad ea sedulo explenda pro sequenti hebdomada excitare se potest.

2) Ut autem hoc examen juste peragatur, finique, in quem instituit, respondeat, sequentes notamus partes: a) Imprimis beneficia per diem accepta in memoriam revocentur, ut animus ad piam erga Deum gratitudinem inardescat. »Diligenter considera, inquit S.Bernardus, quae tibi apponuntur, ut nulla videlicet Dei dona debita gratiarum actione frustrentur, non gaudia, non mediocria, non pusilla.”

-

1) Hom. 35. 2) S. Bern. in Cant. Serm. 52. 3) I. Cor. XI. 31. 4) De Vita relig. 5) S. Chrys. in Psalm. IV.

b) Alterum est, ut necessarium postulemus a Deo lumen ad cognoscenda peccata nostra, quae commisimus cogitatione, verbo aut opere, omissione et negligentia. Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea atque delieta ostende mihi" 1). Atque ut haec indagatio facilior procedat, singulas diei praeteritae actiones expendere juvat, tum voces, ae ipsas denique cogitationes. Primum quidem ab iis exorsi vitiis, quae nobis domestica esse senserimus, quorum et pondus et numerum notabimus. Deinde disquiremus, quae sit vitae nostrae ratio ac status, et quid in eo genere peceati admitti potuerit. Tertio videbimus, quibuscum versati fuerimus, et qua in re hic labi et errare potuerimus. Postremo a nobis ipsis exigemus, num quid eorum omiserimus, quae conscientia nobis, ut praestaremus, suggesserit. e) Quodsi culpas nostras detexerimus, veniam a Deo demisso ac humili animo rogabimus, ita quidem, ut concipiamus firmum emendationis propositum non vagum et perfunctorie conceptum, sed ad omnes circumstantias rite determinatum, et omnes vitiorum causas et fomenta nos abjecturos polliceamur. Ejus tamen ope, sine quo inepta esset et temeraria nostra contentio, scilicet per Jesum Christum, Amen. Pulchre in hanc rem S. Chrysostomus praefatur: „Per diem non habuisti tempus, injunctum negotium et confabulatio amicorum, et domestica necessitas, et mille te circumdederunt causae; quando in lectulum tuum veneris tanquam ad tranquillum portum, dicito in corde tuo: Expendemus diem, o anima, quid boni fecimus? aut quid mali operati sumus? et si quid boni fecisti, gratias age Deo; si quid mali, de cetero ne facias. Et reminiscens peccatorum tuorum, effunde lacrymas, et poteris in lectulo positus ea dolere. Roga Deum, et sic permitte animam tuam soporari. Ora misericordiam Dei, et invenies requiem" 3).

3. Haud raro proficuum erit, poenitenti injungere, ut singulis diebus vespere circa defectum aliquem singularem sese examinet, scilicet num hoe illudve peccatum, quod praecipue sibi vitare proposuerat, v. g. maledictionis, convitiorum, detractionis, revera vi taverit, aut num opera, quae ad emendationem promovendam confessarius praescripserat, executioni dederit. Hujusmodi speciale conscientiae examen praecipue hominibus, qui meditationi assueti non sunt, facilius est, quam totale, ac breviori tempore absolvitur, quam examen omnium cogitationum, verborum et operum. Utilitatem hujus exercitii nullus plane inficiabitur. Haec nimirum est conditio nostra, ut, ubi pluribus simul intenti sumus, ad singula deficere soleamus. Dum ergo tot undique hostes irruunt, pugnam illorum segregare juvat, et sic, qui universis nos impares sentimus, adversus singulos simus feroces. Neque acervum lapidum simul et

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

semel, sed nonnisi successive, loco movere potes. Qua de re venerabilis Kempensis scribit: »Si omni anno unum vitium exstirparemus, cito viri perfecti efficeremur. Sed modo contrarium saepe sentimus, ut meliores et ferventiores in initio conversionis nos fuisse inveniamus, quam post multos annos professionis" 1).

7. Actus contritionis de peccatis commissis.

§. 159. Poenitentibus, quos gravium peccatorum onus deprimit, non sine magno fructu commendantur, imo et imponuntur frequenter repetiti compunctionis et contritionis actus. Scriptura enim sacra salubriter monet: "De propitiato peccato noli esse sine metu". Tristitiam non ob aliud nobis Deus indidit, nisi propter solum peccatum. Quis enim non magnopere a reiterando deterreatur peccato, quod saepe seria mente detestatur, cum firmo proposito de cetero non amplius relabendi? Sicut enim saepius eliciendo contritionis actum propitium nobis reddimus Deum, ita non minus praecavemur a peccati patratione subsequa. Quare David jamjam sublato peccato, numquam non ingemiscit: "Peccatum meum contra me est semper." "Cogitabo pro peccato meo." "A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae." "Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus 3). Bene S. Chrysostomus: »Oportebat unumquodque peccatum, et majus, et minus, quasi in libro, ita in corde nostro. habere descriptum, idque frequentius recensere, atque ante oculos ponere, et tanquam haec nuper admissa lugere"). Tantum enim boni confert frequentius meminisse hominem peccati sui, ut etiam Paulum Apostolum videamus ea, quae abolita jam fuerant et deleta adducere tamen in medium. Oportet ergo recordari

-

nos priora delicta, etiam ea, pro quibus veniam consecuti sumus, et intuentes, quantum debitorum remisit Deus nobis, et amplius eum diligere, et verecundiam et pudorem concipere, et ex eis corde compungi. Unde commendari meretur monitum, quod confessarius poenitenti inculcabit, ut v. g. mane contritionem de peccatis commissis (praesertim de eo, quod prae ceteris adamat), excitet, et firmum propositum, (praecipue quoad certum peccatum) renovet, et in antecessum occasiones, quibus per diem ad relapsum induci queat, praemeditetur, et Dei opem pro felici certaminis exitu imploret; ut deinde vespere Deo gratias agat pro auxilio ad exsequenda bona proposita impetrato, nec non spe laeta se erigat, faciliorem de die in diem victoriam fore. Utile quoque erit, praesertim si quis timeret dolorem et propositum efficax se non habere, injungere, ut

1) Libr. 1. c. 11. Vide Alphonsi Rodriguez Exercitium Perfectionis P. I. tract, 7. 2) Eccli. V. 5. -3) Ps. L. 5. XXXVII. 19. Cl. 6. XXX. 11.4) De Compunct. libr. 2.

ante S. Communionem actus contritionis cum proposito eliciat, hocque post Communionem renovet, et Christo confirmandum offerat. Sic enim consuletur reverentiae et fructui Sacramenti. Universim utiliter suadetur, ut quisque satagat certum peccatum singulari studio cavere, atque hoc propositum Christo post S. Communionem offerat.

Quibus et quomodo contritionis actus saepius repetiti inculcandi sint, confessarius, ex poenitentis indole non minus, ac ex peccatorum natura dimetietur, cavebitque, ne, quod in salutem commendatur, in detrimentum vergat. Sic e. g. recordatio saepe repetita de peccatis impudicitiae, in quantum haec peccata singillatim menti praesentia redduntur, potius nociva, quam salubris erit. Idem valet respectu poenitentium, qui conscientia anxia vel scrupulosa, aut melancholico temperamento laborant.

8. Actus virtutis.

§. 160. Inter remedia sane efficacissima recensendum est illud, quo confessarius numerum quemdam actuum virtutis illius, adversus quam poenitens saepius delinquit, praescribat. Exempli gratia, lenitatis erga eum, quocum consentire vix potest: humilitatis, saltem interioris, nisi exterioris sese offerat exercendae occasio: patientiae et resignationis in divinam voluntatem, quando poenitens status sui molestiis premitur, aut malis ingruentibus affligitur. Utque efficacius fiat hoc remedium, confessarius illi addere poterit examen, dicens: Singulis diebus tot lenitatis, vel humilitatis etc. actus elicies, vespere autem examen institues, utrum in aliquo defeceris.

Illarum vero virtutum exercitium praeferendum est, quae officio nostro et debito sunt conformiores, non vero, quae sensualitati et affectui privato magis arrident. S. Paulae imprimis sapiebat, corporalium mortificationum asperitati sese dare, quo dulcedine et consolationibus spiritualibus perfunderetur; sed superioribus eam suis obedire necesse magis erat. Unde fatetur S. Hieronymus, eam in hoc reprehensibilem fuisse, quod contra voluntatem et consilium Episcopi sui immoderatis sese abstinentiis attereret. Apostoli vice versa ad Evangelium praedicandum, et coelestem animabus panem impertiendum constituti, merito et consulto minime impedire judicarnnt, sanctum hoc exercitium se relinquere, quo virtutem, quae circa pauperum curam versatur, (esto excellentissimam) exercerent. Unaquaeque vocatio, et munus specialis alicujus virtutis exercitio opus habet; aliae quippe virtutes sunt praelati, aliae principis, aliae militis, aliae mulieris conjugatae aut viduae, ut, licet omnes, universas virtutes habere debeant, non tamen omnes aequaliter eas exercere, sed quemque particulariter iis se virtutibus dare necesse

« ÖncekiDevam »